« 1 tornus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS1
1. TORNUS, Bellicæ machinæ species. Charta Petri Regni Majoricarum Domini ann. 1232 :
Tali quidem conditione, quod ipsamEnumeratio munitionum Sommeriæ in Occitania ann. 1260 :(turrim)bene custodias, et teneas in ea omni tempore unum Tornum paratum, et unam balistam de Torno ad fidelitatem nostram et defensionem civitatis ejusdem.
Item iiii. machine. Item ii. Torni ad opus balistarum. Item i. mola fabrica. Balista obtima de Torno,in Statutis Arelat. MSS. 140. xxxi. Turni balisterii recensentur in Garnisionibus inventis in castro Carcassonæ ann. 1294. Vide Balista.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Carolus de
Aquino in Lexico Militari, haud sine probabilitate scribit Tornum balistæ partem
esse, et quidem eam, ubi axis vertitur, dictamque fuisse a vertendo, origine Gallica a
voce
Tourner.
Quod si vere machina est jaculatoria, perspicuum est, inquit, sic fuisse vocitatam a
Tornetto, quæ vox apud venatores in re falconaria et accipitrum aucupiis
familiaris est, ut mox dicebatur in hac voce. Potissimum vero rem ita se habere statuit,
quoniam a falconibus et re accipitraria non paucæ jaculatoriæ machinæ suam appellationem
adeptæ sunt, ut alibi notavit super Italicis vocibus
Falcone, Sagro, Moschetto, Smeriglio,
Spingarda : quæ postea voces ad rem tormentariam nostræ militiæ commigrarunt,
propter analogiam et similitudinem cum antiquis illis organis et instrumentis. Academici
Cruscani Torno definiunt Strumento da strignere, e da caricar balestre, e simili armi da trarre. Vide Tortirella.
P. , 1766.
◊ Ejusdem originis vox
Gallica Tournot, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 78 :
Lequel Michiel veant que ledit Garnier se approchoit ainsi de lui, courut à un baston, appellé Tournot ou levier.Ubi idem est quod supra Tornaille in Tornaglium.