«
2 tractator » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 142c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATOR2
2. TRACTATOR, Qui de rebus seriis docte et erudite
tractat, scribit, loquitur, disputat.
Gloss. Gr. Lat. :
Ὁμιλία, Loquela, sermo,
locutio. Ὁμιλιτιϰός, Tractator.
S. Cyprianus
in Præfat. ad libr. de Cardinal. operib. Chr. :
Sublimes materiæ subtilium
ingeniorum exigunt Tractatores.
Infra :
Aditum ad se temerariis
Tractatoribus vel scriptoribus interdicit.
S. Hieronymus adversus Helvidium :
Quæ non solum pene omnes Græciæ Tractatores in suis voluminibus
reliquerunt.
Spartianus in Geta :
Fuit adolescens moribus asperis, a natura
decorus, Tractator, gulosus, etc.
Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap.
4 :
De pauperibus supradictis quemdam optimum Tractatorem et scriptorem in Capellam
suam assumpsit.
Horatius,
Ethicus Tractator dicitur Ivoni Carnotensi
Epist. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Huc, ut
videtur, revocari possunt
Tractatores, de quibus hæc habentur in Privilegiis
Ecclesiæ Rom. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 1232 :
Pacta et
conventiones, concordata inter Regem ipsum (Siciliæ Tancredum)
et Ecclesiam
Romanam, mediantibus Cardinalibus missis ad Regem et certis aliis Tractatoribus
deputatis per Regem super appellationibus libere faciendis in toto regno ad Ecclesiam
Romanam.
Oratores intelligo vel viros doctos, qui de negotiis prudenter et
erudite tractare poterant.
Tractatores dicti præsertim Librorum sacrorum Interpretes, qui de rebus sacris tractant. S.
August. de Doctrina Christ. :
Debet divinarum Scripturarum Tractator et dictor,
defensor rectæ fidei, ac debellator errorum, et bona docere, et mala dedocere.
Vincentius Lirin. Commonit. 1 :
Doctores, qui Tractatores nunc appellantur, quos
hic idem Apostolus etiam Prophetas interdum vocat, eo quod per eos Prophetarum mysteria
populis aperiuntur.
Ruffin. de adulteratione Librorum Origenis :
Quoscunque veterum nobilium Tractatorum invenerunt de his, quæ ad gloriam Dei
pertinent, plene et fideliter disputasse, etc.
Facundus Hermianensis lib. 4.
cap. 2 :
Hieronymus quoque noster, vir admodum doctus, qui etiam tantæ fuerat
lectionis, ut omnes, aut pene omnes, sive in Græco, sive in Latino eloquio divinarum
Scripturarum Tractatores legeret, etc.
Idem lib. 9. cap. 5 :
Proinde
melius facimus, si quemadmodum divinam Scripturam, sic etiam ejusdem Scripturæ
Tractatores locutos contra hæreticos fuisse credamus.
Arnobius Junior in Psal.
67 :
Cleros enim hoc loco dictos et Judæi dicunt, et nostri plurimi
Tractatores.
Senator lib. de Divin. Instit. cap. 17 :
Habent etiam post
Tractatores, (SS. Patres)
diversos relatores temporum studia Christiana,
etc.
Nicolaus I. PP. Epist. 42 :
Si enim ipsorum decreto cæterorum
opuscula Tractatorum approbantur, etc.
Didymus apud S. Hieronymum in Epist. 51.
ad Domnionem,
Scientia Scripturarum omnes sui temporis Tractatores vincere
dicitur ; adde Epist. 52. 61. 62. 64. etc. Idem Hieronymus Claudiano Mamerto lib. 2. de
Statu animæ cap. 9.
Potissimus Tractatorum
appellatur : Lupo Servato de
Trib. quæst.
Alterum lumen Tractatorum
. Beda, Monacho Sangallensi lib. 1. de Carolo
M. cap. 2.
Peritissimus post sanctum Gregorium Tractator.
S. Eulogius,
Alvaro Cordubensi in ejus Vita n. 10.
Tractator peritissimus et dictator.
Origenes, Sidonio lib. 2. Epist. 9.
Scævus cavendusque Tractator,
Sulpitio
Severo Dial. 1. cap. 3.
Tractator sacrarum Literarum peritissimus. Ecclesiastici
Tractatores,
apud Vigilium Tapsensem lib. 5. contra Eutychem. Adde Auctorem
Prædestinati pag. 36. 82. etc. Mitto, quæ alii de hac voce observarunt, Juretus, Savaro,
Sirmondus, Jacobus Gothofredus, Joan. Filesacus, Baluzius, et alii.