« »
 
[]« 2 triare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 175b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIARE2
2. TRIARE, vox Fori Anglici,
Causam agere, rem probare, actione experiri, examen litis subire
, denotans a Saxon. triwian, uti vult Somnerus,
i. probationibus innocentiam suam ostendere, vel fidem suam injuste in dubium vocatam probare, seque dignum cui fides adhibeatur
. Spelmannus :
Triatio, Triatores, Anglis Tryaours, vocabula forensia quibus nulla, quod sciam, Latine respondeant satis apposite. Est autem Triatio, exactissima litis contestatæ coram Judice per duodecimvirale sacramentum exagitatio, quod et Triare dicitur : et ipsi Sacramentales inde Triatores, eorumque sacramento res comprobata, Triata appellatur.
Fleta lib. 4. cap. 10. § 4 :
Si parentes producantur, qui quærentem suum sub potestate domini constitutum probaverint, Triantur per hoc tam causa status, quam assisa, et talis liberabitur domino suo, ut villanus suus.
Adde § 5. et Chronicon Wethamstedii pag. 425. Will. Thorn. ann. 1335 :
Qui vero Salomon, hujus sæculi prudens fabricavit sibi stateram, Abbati et Conventui postea dolosam et abominabilem,.... et cum illa Triavit 20. sol. in denariis antiquis ponderis maximi, cum quibus æqua lance recipiebat denarios quorumcunque.
Hæc verba non plane percipio, nec video, quomodo vocis notioni a Somnero et ab aliis allatæ conveniant. Vide Triare 3. Littleton. sect. 193 :
Ceo sera Trié en le countie lou le plaintif avoit conceivé son action, et nenny en le county lou le manor est, etc.
Infra :
Si ascun villeine voylloit suer ascun maner de action à son use demesne en ascun countie, où il est fort à Trier envers son Seignior, etc.
Jo. Britto de Legib. Angl. cap. 29 :
A quel jour le Visconte face Trier 12. des plus sages et plus leals, et plus souffisans de tout le hundred, et ceux faire jurer, etc.
Hinc forte vox Gallica Trier, pro seligere, eligere.
Triallum, Ipsa triandi actio. Willelm. Stanfordius lib. 2. de Placitis Coronæ cap. 49 :
Le Triel est per verdit de 12. hommes ; le confession est per la partie mesme, quand il ceo confesse devant le Coroner, ou devant les Justices.
Triplex autem Triallum recenset idem Stanfordius : Trial par bataille, lib. 3. cap. 1. 13. 14. cum quis se a crimine defendit per duellum :
Trial par les Pers du Royaume,
eodem cap. 1. cum quis reus nobilis a Paribus suis judicatur : et Trial par le pays, cap. 2. et seqq. Vide Patria. In quo vero differat Triallum ab indictamento, vide eumdem Stanford. lib. 2. cap. 26. pag. 90.