![[]](img/image.png)
«
1 typus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 220a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/TYPUS1
1. TYPUS, Febris accessio, vel febris ipsa. Galenus lib. :
Περὶ
τρόπων. Τύπος ἐστὶ τάξις ἐπιτάσεως ϰαὶ ἀνέσεως.
Papias :
Febres
quotidianæ Typum patiuntur, i. accessionis formam.
Idem :
Typi, sunt
frigidæ febres, quæ abusive Typhi dicuntur, ab herba, quæ in aqua nascitur, ex
accessionum et recessionum revolutione.
Gloss. Ælfrici :
Typus,
Lengten-ads, i. febris
accessus. adl, Morbus vernus. Glossæ MSS. ad Alexandrum Iatrosoph. :
Typus, i. figura in typica, i. figurative, quia cum intus patiuntur typicam
febrem, extra frigore nimio perurgentur.
Apuleius lib. de Virtutib. herbar. cap.
102 :
Ad frigora et omnes febrium Typos.
Aimoinus lib. 1. de Miracul. SS.
Georgii et Aurelii n. 2 :
Typo febrium per tres menses ægre laborans.
Typum
frigoreticum incurrere, apud Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 15.
Fortunatus in Vita S. Germani Paris. cap. 20 :
Typum dupliciter incurrens febris et
frigoris.
Typus tertianæ, quartanæ,
quotidianæ, apud Serenum
Sammonicum de Medecina cap. 50. 51. 52.
Typus quotidianæ, tertianæ, vel quartanæ
febris
, in Vita S. Leobini Episcopi Carnot. n. 17.
Quotidianus febrium
Typus,
in Vita S. Severi Episcopi Ravennat. n. 15.
Typus tertianus,
apud Ruffinum de Vitis Patrum lib. 2. cap. 1.
Typus frigoris
, in Vita MS.
S. Severini Abb.
Quartanus Typus
, apud Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 15.
21. 24. 82. 89. lib. 2. de Miracul. S. Martini cap. 22. 32. 50. de Vitis Patrum cap. 6.
Fortunatum in Vita S. Germani Paris. cap. 44. in libro Miraculorum S. Wandregesili cap. 6.
in Miracul. S. Eusebiæ Abbatissæ Hamatic. n. 17. in Vita MS. S. Magnobodi Episc. Andegav.
cap. 14. apud Radulphum in Vita S. Richardi Episc. Cicestrens. n. 85. etc.
Typus
tertianus, apud S. Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 68. Victorem III. PP.
lib. 3. Dialog. pag. 75. Alexandrum Iatrosophist. lib. 3. Passion. Ermentarium lib. 2. de
S. Philiberto cap. 83. Odonem Cluniac. de Miracul. S. Mauri cap. 17. etc.
Typica Febris. Glossæ antiquæ MSS :
Typica febris est, quam quidam periodicam
vocant.
Papiæ,
vel Triteus, vel Tetreus, vel Tphemerius, vel penteus, vel
epteus, vel hebdom
. Joan. de Janua,
febris periodica
.
Typici,
Qui patiuntur typicam febrem, in Gl. MSS.
Typhus, pro
Typus dictum observat loco citato Papias. Aimoinus lib. 4. de Miracul.
S. Benedicti cap. 23 :
Cœperunt omnia illius membra, more eorum qui quartano
laborant Typho, tremere, etc.
Cap. 25 :
Quicunque febricitantium, sive
quotidianis, seu tertianis, vel quartanis detentus fuerit Typhis, etc.
Gislebertus lib. 2. de Miraculis S. Romani cap. 11 :
Quartano validissimo vexabatur
Typho.
Cap. 16 :
Laborioso febrium æstuans Typho.
Oratio de S. Sigismundo apud Meichelbec. tom. 1.
Histor. Frising. pag. 357 :
Inclina, Domine, pias aures tuas ad desideria
supplicantium, et quod devoto corde poscimus, benignius admitte, et huic famulo tuo
qui Typhi cottidiani, biduani, tertiani, quatriduanique, aut qualibet reliquarum
febrium vexatione fatigatur, etc.