« »
 
[]« Vaccæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 224a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACCAE
VACCÆ, olim in aliquot regionibus ac provinciis, præcipuæ fuerunt hominum facultates, adeo ut et mulctæ judiciorum in vaccis exsolverentur, ut colligitur ex Leg. Malcolmi II. Reg. Scot. cap. 8. Statut. Will. Reg. Scot. cap. 5. 6. Leg. Forestar. Scot. cap. 3. ex Reg. Majest. lib. 3. cap. 19. ex Quoniam Attachiam. cap. 72. 73. etc. Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 1. 15. etc. atque eæ denique vice pecuniæ in commerciis darentur. Tabulæ Fundationis Monasterii S. Severini in Vasconia :
Qua de causa eum locum ab illis cum omnibus ad se pertinentibus, dando illis trecentos solidos duodenarios argenti quadraginta quinque Vaccas, cum multis rebus aliis.
Scribit Jacob. Waræus in Antiquit. Hibern. cap. 12. ex veteri Poeta Gallico sub Ricardo II. equum generosissimum emtum vaccis 400. Huc spectant ista Columellæ in Præfat. lib. 6 :
In rusticatione vel antiquissima estratio pascendi, eademque quæstuosissima ; propter quod nomina quoque et pecuniæ et peculii tracta videntur a pecore ; quoniam id solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus, etc.
Vide Reginonem ann. 874. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 205. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 1. cap. 12. n. 10. 11. lib. 3. cap. 8. n. 1. cap. 11, n. 5. in Probat. Adde præterea, quæ habent A. Gellius lib. 11. cap. 1. Plinius lib. 18. cap. 3. lib. 33. cap. 3. Tacitus de Moribus German. etc.
Vacca Mulsa, id est, lactans, in Lege Bajwar. cap. 2. § 6.
Vacca Jugo Domita, Vacca junctoria, Quæ ad aratrum jungitur, in Leg. Longob. lib. 2. tit. 21. § 6. 7. Roth. 254. 256. Vacca domita, nude in Lege Salica tit. 3. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacca de Karro, Quæ ad carrum jungitur, in Charta ann. 1110. ex Tabul. Floriac.
Vacca Alba. Joannes de Deo in Pœnitentiario[] lib. 5. cap. 10. de Pœnitentia Archidiaconi :
Secundo quia volunt habere pecuniam, vel Vaccam albam pro investituris Ecclesiarum vel beneficiorum, etc.
Quia rara. f. Pellis vaccina certa ratione præparata, quæ alutariis nostratibus Vache blanche nuncupatur.
P. Carpentier, 1766.
Vacca Farssita, Farta. Vide supra Farssitus.
L. Henschel, 1840–1850.
Vacca Inferendalis. Vide in Inferenda.
L. Henschel, 1840–1850.
Vacca Perpetua. Vide in Perpetuus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacca Varia, Quæ variis coloribus distinguitur. Vide Varius 1. Inventar. MS. ann. 1366 :
Univit et annexavit Romanæ Ecclesiæ castrum novum Canallicensis diocesis, quod a dicto abbate (S. Guillelmi de desertis) in feudum tenebatur cum suis juribus, hominibus, territoriis, ac pertinenciis universis sub annuo censu unius Vaccæ variæ sive calhæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem nomine nuncupatur distributio quædam incertæ originis in Ecclesia Autissiodorensi usitata, quæ in eo posita est ut 32. priores Canonici mensuram frumenti, quæ Bichetus dicitur, percipiant, quibus singulis aliisque decem subsequentibus Canonicis sexdecim vini mensuras, quas Pintes nominamus, suppeditat Abbas S. Germani Autissiodorensis : aliis Canonicis totidem a Capitulo suo accipientibus. Hujus distributionis mentio est in Statutis Ecclesiæ Autiss. ann. 461.
De hora qua lucratur Vacca varia :
cujus media pars assidua sex mensium mansione obtineri ibidem dicitur ; altera pars ab eo qui die festo S. Aniani Missæ solemni interest. Hæc præstatio primum, ut videtur, in vacca varia exsoluta, unde vocis origo, exinde in pecuniam commutata est, ut colligitur ex Tabul. ejusd. Autiss. Eccl. ad ann. 1369 :
Ab abbate S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Andreæ, pro toto xv. sol.
Rursum ad ann. 1387 :
Ab Abbate monasterii S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Joannis, pro toto xv. sol.
P. Carpentier, 1766.
Vacca Mascula, Bos. Charta Phil. IV. ann. 1310. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 250 :
Priorissæ et conventui sororum ordinis Prædicatorum de Pissiaco.... concedimus........ usagium pro viginti Vaccis, tam masculis quam femellis, in foresta nostra Layæ.
P. Carpentier, 1766.
Est et ludi genus, qui ad Vaccas vel ad Vacculam nuncupabatur, cujus mentio est in Lit. remiss. ann. 1456. ex Reg. 183. ch. 96 :
Le suppliant et Satin se prindrent à jouer aux Vaches pour le vin seullement.
Aliæ ann. 1457. in Reg. 189. ch. 159 :
Lesquelz se prindrent à jouer aux Vaches, au plus de blanches ou de noires.
Aliæ ann. 1395. in Reg. 148. ch. 40 :
Jehan le Noir et aucuns des compaignons jouerent ensemble pour l'argent à un jeu appellé le jeu de la Vachette.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacca, μελετητιϰὸς αὐλός, in Gloss. Lat. Græc. ubi infra Vasca legitur. Vide Cujacium.