« »
 
[]« Vanæpasturæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 241a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VANAEPASTURAE
VANÆPASTURÆ Jus dicitur, quod tenentibus vel mansionariis alicujus tenementi, vel villæ seu prædii competit, animalia sua immittendi, pascendi causa, in loca publica, prata, agros, silvas, et alia, quæ clausa non sunt, certis anni temporibus ; cum scilicet fœnum a pratis, messes ab agris ablatæ sunt ; vel in silvis, cum non vetitæ sunt ac defensæ. Consuetudo Nivernensis tit. 3. art. 5 :
Vaine pasture doit estre entendue, en chemins, prez, en prairie, despouilles, terres, bois, et autres heritages non clos, ne fermez, excepté toutefois où et quand lesdits heritages sont de deffense par la Coustume.
Charta Simonis Ducis Lotharingiæ ann. 1076. apud Hieron. Vignerium :
Vanam quoque pasturam quibuslibet animalibus eorum, per terram meam transeuntibus, et cætera usualia necessaria, etc.
De vana pastura agunt passim Consuetudines nostræ municipales locis a Raguello indicatis. Vide Pastura 1.