« Veniabilis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 270c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENIABILIS
VENIABILIS, Culpa levis, Venia dignus. Sidonius lib. 9. Epist. 15 :
Sed tamen scribis tum quod erraverim Veniabile fore.Charta ann. 909. apud Stephanot. tom. 4. Fragm. Hist. MSS. pag. 31 :
Nisi sponte sua Veniabilem hujus factionis protulerit emendationem.Occurrit alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Venialis, Eadem notione, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 199. et alibi.L. , 1840–1850.
Venialia Promissa, Promissio veniæ, relaxationis pœnæ vel pœnitentiæ. Annal. Sax. ann. 1038. apud
Pertz. Script. tom. 6. pag. 681 : Mediolanus episcopus, adhuc in incœpta permanens transgressione, quia nec minis terreri, nec Venialibus promissis, quæ ei compassionis gratia tam a domno apostolico, quam a ceteris episcopis offerebantur, ad pœnitendi satisfactionem potuit ad luci, etc.
P. , 1766.
◊ Unde nostris
Veniaument. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 286 :
L'exposant deist icelles paroles fors Veniaument et simplement, sanz penser à aucun malice.