« Vicedominus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 315a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICEDOMINUS
VICEDOMINUS, Qui vices aut locum domini obtinet, ἀντιϰύριος,
in versione Gr. Concilii Lateranensis IV. can. 45. Ulpianus leg. 157. D. de Regul. jur. :
Si vel dominis, vel qui vice dominorum sunt, veluti tutoribus et curatoribus obtemperaverint. Vicedominus loci,in Actis S. Eutychetis 15. April. Regula Magistri cap. 11 :
Sicut in hominis domo, ut securus sit de omnibus præparandis, dominus rei ordinat Majores familiæ, quos vice domini minores timeant, id est, Vicedominum, Villicum, Saltuarium et Majorem domus, etc.Quibus locis Vicedominus, Villicus, et Major domus iidem videntur. Et certe Gregorius M. lib. 9. Epist. 66. titulum Majoris domus tribuit Vicedomino Ecclesiæ : observatque Browerus lib. 8. et 12. Annal. Trevir. pag. 474. 669. 671. 1. edit. Vicedominum seu Advocatum Trevirensem, Majorem domus interdum vocitari a Scriptoribus.
◊ Est igitur Vicedominus idem qui Vicarius,
seu locum tenens. Chronicon Erford. ann. 1015 :
Episcopus ad nutum Imperatoris, Ludovicum in totam Thuringiam misit, et ibi Vicedominum, id est, Vicarium per totam Thuringiam fecit.Charta Goscelini Archiepisc. Burdegalensis in Tabulario Burguliensis Monasterii :
Simon frater meus Partiniacensis castri mei Vicedominus.Apud Gregor. M. lib. 9. Epist. 37 :
Petrus vir clarissimus Vicedominus gloriosæ filiæ nostræ Rusticianæ Patriciæ, etc.Adde Alexandrum Abbatem Celesinum lib. 3. cap. ult.
◊ Apud Adamum Bremensem cap. 184. et Albertum Stadensem ann.
1068. Vicedominatum dicitur possidere is, qui post Principem in regno
rerum summam obtinet. Quo sensu Willelmus Malmesburiensis scribit, Odonem
Bajocensem Episcopum et Cantiæ Comitem, totius Angliæ Vicedominum sub Rege Wilelmo
Notho fuisse. Et auctor Historiæ Trevirensis tom. 12. Spicilegii Acheriani
pag. 242. Brunonem Archiepiscopum Trevirensem defuncto Henrico IV. Imp.
communi consilio Principum Curiæ Regiæ Vicedominum effectum essesub Henrico V. Juniore.
Vicedominus Bergensis pagi, in Morinis, idem videtur qui Castellanus, apud Drogonem Monachum in libro
Miraculor. S. Winoci cap. 5. Nam Bergum paruit Castellanis, non Vicecomitibus.
Vicedominus, dictus quondam Massiliensis Judex, qui sub Patricio Provinciæ jus dicebat, a quo
ad eumdem Patricium provocabatur. Ita Guesnaius in Annal. Massil. ann. 768. ex veteri
Notitia Carolo M. imperante confecta, quæ integra exstat apud Sammarthanos in Episcopis
Massiliensibus, apud quos habetur alia exarata sub Lothario Imp. ibid. num. 17. in qua
ejusdem Vicedomini Massiliensis occurrit mentio.
Vicedominus, in Anglia, idem qui Vicecomes, ut observat Seldenus lib. de Titul. honor.
2. part. cap. 5. § 20. Atque ita accipitur in Legib. Henrici I. cap. 7. unde Ingulfus
dixit, in Anglia Vicedominos dictos Præfectos provinciarum. Charta Alfredi Reg. apud Pillet. Hist. Gerbor. pag. 306 :
Præfectos vero provinciarum, qui antea Vicedomini, in duo officia divisit.Vide Senatorem lib. 5. Epist. 14. et supra in Vicecomes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ejusdem
conditionis videtur Pilleto Dominus d'Esneval qui Vicedominum Normanniæ sese
inscribere solet. Hunc consule loco jam laudato.Vicedomini Ecclesiarum, aut Episcoporum, iidem qui Theophani et Scriptoribus Græcis οἰϰονόμοι, apud Paulum Diaconum in Historia Miscella lib. 23.
et 24. pag. 733. 762. editionis Canisii, Anastasium in Historia Ecclesiastica pag. 160.
Paulum Diaconum Neapolitanum in Vita S. Theophili Pœnitentis cap. 1. etc. Honorius
Augustodunensis lib. 1. cap. 182 :
Vicedominus, qui vicem Episcopi agit.Capitul. 1. ann. 802. cap. 13 :
Ut Episcopi, Abbates, atque Abbatissæ Advocatos atque Vicedominos, Centenariosque legem scientes pacificosque et mansuetos habeant, etc.Adde Capit. 2. ejusdem anni cap. 21. Concilium Remense ann. 813. can. 24 :
Ut Præpositi et Vicedomini secundum regulas vel Canones constituantur.Flodoardus lib. 2. Hist. Rem. cap. 13 :
Contigit.... dum ad S. Cyricum oratum venisset in Culmisciacum, locutum eum cum Oeconomo Remensis Ecclesiæ, qui aderat, etc.Mox :
Interea mulier quædam anserem attulit Vicedomino, etc.Ubi Vicedominus idem est, qui supra Oeconomus : ut et in Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 24 :
Constituit, ut Abbates Presbyteri cum Clero ad suprascriptum officium peragendum convenientes ex dominico cellario ab Oeconomo Ecclesiæ stipendium sufficiens accipiant : si autem tardi occurrerint, aut negligentes apparuerint, 40. dies a vino abstineant. Vicedominus autem aut Cellarius, si quod jure ministrare debent, in aliquo subtraxerint, retrusi in monasterium per annum dimidium pane et aqua contenti debitam pœnitentiam persolvant.Neque opinor de alia dignitate intelligendus Gregor. M. PP. lib. 5. Epist. 55. dum ait, Protasium Vicedomini curam gessisse in Ecclesia Arelatensi, antequam ad Episcopatum Aquensem proveheretur. Apud Innocentium III. lib. 2. Epist. pag. 448. fit mentio
Hugonis Vicedomini Majoris Ecclesiæ Placentinæ. In Charta Petri Episcopi Salernitani sub ann. 880. apud Ughellum,
Lupenandus Presbyter et Vicedominus Episcopidicitur, in qua et memoratur
Rodelgaldus Castaldeus et Advocator Episcopi. Unde alium fuisse Advocatum, alium Vicedominum colligitur. In Gestis Pontificum Cenomanensium legimus :
Herlemundum Episcopum Thimierum Abbatem S. Vincentii, Archidiaconum suum Vicedominum per totam diœcesim esse constituisse.Aliorum Vicedominorum ejusdem Ecclesiæ Cenomannicæ mentio passim occurrit in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 212. 225. 234. et 235. In Diplomate Wernheri Argentinensis Episcopi anno 1005. apud Guillimannum cap. 7. subscribit
Herbo Canonicus Vicedominus. Gerardi VicedominiArgentinensis meminit Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 10. Macconis cujusdam Vicedomini Hermanni Archiepiscopi Hamaburgensis, Adam Bremensis cap. 102. Apud Lambertum Schafnaburg. ann. 1065.
Hermannus Vicedominus Moguntinus, ejusdem Ecclesiæ Pontifex fit. Anonymus in Histor. Pontificum Eboracensium :
Monachus S. Mariani Autisiodor. ann. 1096 :Presbyter egregius successit jure JohanniWilfridus, heres patri dignissimus almo,Qui prius Euboricæ fuerat Vicedomnus, et Abbas :Postea sed magno meritorum culmine fretus,Pontificis summi condignus sumpsit honorem.
Senonensi Ecclesiæ post Richerium præfuit Dainbertus ipsius Ecclesiæ Vicedominus.Vide Sigebertum ann. 537. Joan. Mauritium Gudenum in Hist. Erfurtensi lib. 1. n. 13. et Ughellum tom. 4. pag. 656.
◊ Habuit etiam Vicedominos suos Ecclesia Romana, qui
a Pontifice Romano ex ordine Cleri, et aliquando ex Episcopali constituebantur, viri
prudentes, et rerum gerendarum peritia insignes, quibus Episcopii vel Palatii Lateranensis
cura et administratio committebatur, in gubernanda domo, hospitibus suscipiendis, et
domesticorum causis cognoscendis. Anastasius Bibl. in Vigilio PP :
Retransmisit Romam Ampliatum Presbyterum et Vicedominum suum et Valentinum Episcopum sanctæ Rufinæ ad custodiendum Lateranum, et gubernandum Clerum.Idem in Constantino PP. :
Joannes Patricius..... veniens Romam jugulavit Saulum Diaconum et Vicedominum.Rursum in Vita S. Zachariæ PP. meminit Benedicti Episcopi et Vicedomini, scilicet Ecclesiæ Romanæ. Is Pontificem equitantem comitari solebat una cum Vestiario, Nomenclatore, atque Sacellario, ut est in Ordine Romano. Interdum summi Pontifices Vicedominos, seu Vicarios suos, constituebant, qui vice sua Episcopos in Ecclesiis ordinarent, ut est apud Gregorium M. lib. 1. Epist. 11. Porro Vicedomini Ecclesiæ Romanæ ædes Romæ in Palatio Lateranensi erat, eaque
Vicedominium dicebatur, in qua scilicet munere suo fungebatur. Anastasius Bibl. in Stephano
IV :
Quem.... in Lateranense Patriarchium introduxerunt, et ascendentes cum eo in Vicedominio,... compulerunt eum, ut orationem Clericatus eidem Constantino tribueret.
◊ Vicedominos etiam ex ordine Cleri habuere Abbates,
qui interdum iidem, qui Advocati. Non semel ii occurrunt apud Scriptores, præsertim
apud Eginhardum Epist. 12. 14. 23. 37. 52. Exstat Testamentum Leodebodi Abbatis Monasterii
S. Aniani tom. 4. Hist. Franc. quod inter cæteros subscribit
Higecius Diaconus et Vicedominus. In Tabulis Bartholomæi Episc. Laudunensis ann. 1125. fit mentio
Vicedomini Abbatis S. Dionysii in Francia, apud Gallandum de Franco alod. pag. 74. ut in libro 2. Vitæ et Miraculor. S. Austregisili pag. 358 :
Vadomari VicedominiCapitul. 1. Caroli M. ann. 802. cap. 13. supra laudatum.Cœnobii ejusdemS. Austregisili : qui pro causa utilitatis Monasterii disposuit ad urbem Pictavorum ambulare.
Vicedomini Abbatissarum memorantur etiam in Capit. Caroli M. lib. 2. cap. 38. Atque hæc
Vicedominorum Ecclesiasticorum dignitas
Vicedominatus appellatur apud Gregorium IX. Extra de Simonia cap. 38 :
Quicunque Vicedominatum, vel aliam Ecclesiasticarum rerum administrationem per pecuniam obtinere voluerint, tam ementes quam vendentes cum Simone percelluntur, etc.Utitur etiam Adamus Bremensis cap. 148.
◊ Vicedominos ad hoc constitutos constat, ut essent,
qui rerum temporalium, ad Ecclesias pertinentium, curam gererent, quamdiu Episcopi, quorum
vices agebant, et a quibus erant instituti, rebus spiritualibus et divino officio
vacabant :
Quia Episcopi, et universi Sacerdotes,inquit Lex Long. lib. 2. tit. 47. § 9. Lothar. I. 96.
ad solam Dei, et bonorum operum actionem constituuntur. Eam esse præcipuam Vicedominorum institutionis causam, ut et Advocatorum, disertius insinuat Charta Ludovici VI. Regis Franciæ ann. 1125. ex Tabulario Ecclesiæ Laudunensis, his verbis :
Notum igitur esse volumus...... quod cum in Episcopio Laudunensi Vicedominatus et Præpositura, quæ ministeria a principio piæ dispensationis providentia ad hoc fuerant instituta, ne quies Episcopalis ab oratione et prædicationis studio secularium causarum turbarum tumultibus exturbaretur, crescente sensuum pravitate in exterminium terræ, et oppressionem pauperum Ecclesiæ redacta fuissent, etc.Adamus Bremensis cap. 182 :
Et tunc quidem Vicedominus noster, quasi fidelis dispensator et prudens, ad custodiendas pauperum eleemosynas deputabatur.Hincmarus Remensis Opusculo 27. al. 29. rerum secularium seu externarum Vicedomino, ut Ecclesiasticarum Præposito Ecclesiæ incubuisse munus indicat, ad Regem Carolum C. :
Et postea, sicut audivi, per Cancellarium Palatii vestri mandastis Vicedomino et Præposito istius Ecclesiæ cum non modica interminatione, ut providerent quatenus ullum obsequium ab Ecclesiæ ipsiusIdem apud Flodoard. lib. 3. pag. 560 :(Remensis)hominibus, nullumque subsidium de facultatibus Ecclesiasticis per Clericum vel Laicum ipse Episcopus posset habere : et Vicedominus Laicos cum carris et operariis, et Præpositus Clericos habentes beneficia huc secum adducerent.
Carcer quoque firmiter a Vicedomino restauretur, et custodes, si necesse fuerit, adhibeantur.
◊ Vicedominos eligebant ipsi Episcopi, qui ipsorum
res strenue tutarentur, et vassallorum seu clientum Ecclesiæ suæ causas judicio
dirimerent. Gregorius Mag. lib. 9. Epist. 66 :
Volumus autem ut memoratus frater noster Paschasius et Vicedominum sibi ordinet, et Majorem domus ; quatenus possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis, quæ eveniunt, idoneus et paratus existere. Si vero et negligentem eum prospicis, et ea, quæ diximus, implere differentem : omnis Clerus ejus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personæ ad ea, quæ prædiximus, valeant ordinari.Lex Longobard. lib. 2. tit. 47. de Advocatis et Vicedominis, Carol. M. 22. præcipit,
ut tales eligantur, qui sciant et velint justitiæ causam discernere. Et § 3. Pipin. 27. :
Omnibus Episcopis, Abbatibus, cunctoque Cleropræcipit
Vicedominos, Præpositos, Advocatos, sive defensores bonos habere, non crudeles, nec cupidos, non perjuros, non falsitatem amantes ; sed Deum timentes, et in omnibus justitiam facientes, vel diligentes. (Eadem habentur in Concil. Mogunt. cap. 50.) Et § 9. Lothar. I. 96. Episcopi et Sacerdotes præcipiuntur,
habere Advocatum non mala fama suspicatum, sed bonæ opinionis et laudabilis artis inventum. In iis vero eligendis Comes adesse debebat, § 7. Lothar. I. 10. qui si pravi essent, amovebantur, ut est in Capitulo 2. ad Legem Salicam § 5. Vetat tamen eadem Lex Longobardorum, ne Episcopi, aut Abbates, Comites, aut Comitum Centenarios in Advocatos sibi asserant, § 4. Ludov. P. 46. Quæ quidem Advocatos aut Vicedominos assumendi prærogativa solis competebat Episcopis aut Sacerdotibus ; cum Laïcis, præter Comitem in Ecclesiasticis causis habere non liceret, d. tit. § 10. Otto II. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In
Vicedominis eligendis aderat Comes, quia cum eo judices sedere consueverant, ut
discimus ex Notitia judicati ann. 843. in Append. ad Marcam Hisp. col. 779 : Cum in Dei nomine resideret vir inluster Adalaricus Comes una cum sanctissimo Gondemaro sedis Gerundensis Episcopo,.... nec non Assemundo et Hemani Vicedominos, seu et judices qui jussi sunt dirimere causas.... Tunc nos supradicti vassi dominici, Vicedomini, vel judices interrogavimus Seluvane.
◊ Singulis denique Episcopis et Abbatibus aut Abbatissis
duos habere Advocatos licitum fuit, quorum
alter causam procuraret, alius sacramentum deduceret, ut est in eadem Lege Longobardorum lib. 2. tit. 47. § 8. Lothar. I. 18. Nam nec Episcopi, nec quivis e Clero, in quacumque controversia, sive criminali, sive civili, jusjurandum qualibet ratione subire compelli poterant ; sed Advocatis suis propriis idoneis hoc officium delegabant. Ita in § 11. Henr. II. 1. Ex quibus quidem locis Advocatos et Vicedominos ex Laico ordine ea tempestate desumtos apparet : quod sane deinceps obtinuisse palam est, maxime ex quo Prælati ac Episcopi ratione Regalium suorum, vel bellis, castris, seu præliis Regiis interesse, vel bona sua bello proprio tutari compulsi sunt. Tum enim, quod arma ipsi gerere, vel prælia inire, Canonibus Ecclesiæ vetarentur, viros nobiles in sui tutelam adscripserunt, qui eorum vice vassallos Ecclesiæ in aciem educerent, præliis interessent, præterea justitiam iis administrarent : quos ut in sui tuitionem validius illigarent, bonorum Ecclesiasticorum partem aliquam eis in beneficium ultro concedebant, ut reliquorum essent patroni ac defensores, si ab hostibus suis impeterentur. Ea enim feudorum lex est, ut vassallus dominum tueri ac juvare in bellis suis teneatur. Id præ ceteris testatur Helgaldus Floriacensis in Vita Roberti Regis Franc. pag. 68 :
Crescens quippe ætate, et vir factus virtute, totam terram sanctæ Crucis, quam Fulco EpiscopusGregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 9 :(Aurelianensis)pro sui adjutorio Hugoni potentissimo Belvacensi dederat, hic vir Dei, qui laude et verbo omnipotenti complacebat Deo, mœsto factus animo, per secula celebrando salutiferæ Crucis loco suo reddidit dono.
Clamor Abbatis Aureliacensis Cœnobii.... auribus nostris insonuit, videlicet super quibusdam personis, qui injuste detinent beneficia prædicti Monasterii prædecessoribus suis sub fidelitate et dominio pro defensione Ecclesiæ sibi et suis antecessoribus olim concessa.Quo etiam referenda, quæ habet liber, cui titulus :
Carnotensis Ecclesiæ principium : Fuerunt sane priscis illis temporibus alii atque alii Carnutum Pontifices, qui cum Episcopatu Comitatum assecuti, rebus bellicis pariter et civilibus gloriose prudenterque præfuerunt. Proinde omnia ab uno gerebantur : sed unus Hardoinus ab Episcopatu Comitatum distraxit, Episcopus ab se abdicavit, quem in Odonem consanguineum suum bellicarum rerum peritissimum, data illi bonorum tolerabili portione, transtulit, paulo post vero ex parte oneri * vi ferebatur non repente. Item Francorum Regibus intercedentibus, convenit ut de bonis ad principatum intra et extra Carnutum spectantibus, intactis aliquot arcibus æquas partes, æquo jure, Episcopus Comesque sibi haberent. Mox autem ut Episcopus et novus Comes sibi constitutos creavere ; hic Vicecomitem ille Vicedominum, et rursus Vicecomes varios dominos, totidem Vicedominus sibi substituere, ipsisque quædam sua jura decreta sunt, quibus etiam latrones judicare fas esset.Prædictis addenda præterea Charta Henrici Regis Franciæ ann. 1058. ex Tabulario S. Mauri Fossatensis :
Ut enim a nostris majoribus comperimus, jam dictus comes BurchardusChartam integram descripsit Gallandus de Franco alodio pag. 285.(Corboliensis)nihil aliud ab avo nostro jamdicto Hugone, de ipso loco(Monasterio Fossatensi)habuit, neque tenuit, nisi ut providentiam atque defensionem adversus hostes et inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ, atque pervasores prædiorum ipsius loci haberent, atque ipsum locum sublimare, atque ditare terrarum suarum beneficiis atque possessionibus liceret.
◊ Hinc passim legimus Vicedominos, atque adeo Advocatos,
pro ejusmodi beneficiis jure feudali obnoxios esse Episcopis, et ab iis feuda sua in
qualibet mutatione excipere, seu relevare. Ita Vicedominus Ambianensis seu
Pinconiensis, ratione clientelæ obnoxius est Episcopo Ambianensi : et Fulco Vicedominus
Cameracensis inter Casatos Gerardi Episcopi subscribit apud Lindanum in Teneræmunda
ann. 1089. pag. 217. Gregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 19 :
Super quibusdam personis, qui injuste detinent beneficia prædicti Monasterii prædecessoribus suis sub fidelitate et hominio pro defensione Ecclesiæ sibi et suis antecessoribus olim concessa.Apud Gallandum lib. de Franco alodio pag. 335. hæc habentur :
Au denombrement du Vidamé de Châlons rendu à l'Evesque l'an 1581. toutes les fois, que le Vidame ou Vidamesse reprend dudit reverend Pere, il le doit resaisir par le bail de son anel, lequel anel est et demeure audit Vidame ou Vidamesse, toutes les fois qu'il y a nouvel Evesque.Hæc passim obvia.
◊ Idem fuit Vicedominorum in bonis Ecclesiæ tutandis munus,
quod Advocatorum exstitisse supra observavimus : scilicet ut si ablata essent, aut per vim
erepta, ea coram judicibus publicis repeterent, et rursum Ecclesiæ assererent. Flodoardus
lib. 2. Hist. Rem. cap. 19. de Ebone Archiepiscopo :
Mancipia vel colonos quosdam Ecclesiæ desertores tam per se ipsum, quam per Radulphum Vicedominum et Ecclesiæ Advocatum apud judices publicos legibus evindicatos, et obtentos Ecclesiastico juri restituit.Exstant in hanc sententiam Notitiæ judicatorum veteres aliquot apud Perardum in Tabulis Burgundicis pag. 152. 153.
◊ Ut Vicedomini causas Ecclesiæ, tamquam Advocati et
Patroni, coram Principe, aut quovis alio, examinabant et tuebantur, sic eorum munus erat
ejusdem Ecclesiæ vassallis jura impertiri, et eorum lites judicio dirimere. Veteres Tabulæ
apud Ferreol. Locrium in Chron. Belg. ann. 583. de Vedulpho Episcopo Atrebatensi :
Duos suo titulo semper habuit Archidiaconos, et Vicedominum, qui absente Episcopo causas Atrebatensis Episcopatus animadvertebat.Alia hujus rei prostant exempla apud Henricum Mon. de Mirac. S. Germani cap. 52. Eginhardum Epist. 18. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 120. 191. apud Guibertum de Laudibus B. Mariæ cap. 10. etc. Quod quidem Vicedominorum munus in judiciis obeundis, Placitum Vicedominarium appellatur in Diplomate Berengarii Episcopi Virdunensis, quod exstat apud Hugonem Flaviniacensem in Chron. ann. 951. pag. 132.
◊ Cætera denique munia, quæ ab Episcopis injungebantur,
obibant Vicedomini, tamquam eorum clientes et famuli : quod constat ex Eginhardo Epist.
23. Adrevaldo de Mirac. S. Benedicti cap. 6. Aigrado Monacho in Vita S. Ansberti
Archiepisc. Rotom. n. 29. Adamo Brem. cap. 182. etc. Quo spectant verba Caroli C. Reg.
Franc. in Epist. ad Hadrian. PP. apud Baron. ann. 871. n. 100 :
Quia Reges Francorum ex Regio genere nati, non Episcoporum Vicedomini, sed terræ domini hactenus fuimus computati.
◊ Curabant præterea Vicedomini, ut morientibus Episcopis
res ab iis relictæ in tuto essent, neque domus eorum expilarentur. Pravus quippe mos
invaluerat superioribus sæculis, ut statim atque decesserant, domus eorum invaderentur,
resque ab iis quondam possessæ diriperentur. Quod non solum post Episcoporum, sed ipsorum
etiam summorum Pontificum obitum fieri solitum docent Acta Synodi Romanæ sub Joanne IX.
ann. 904. cap. 12. ubi talis abusus prohibetur, his verbis :
Quia scelestissima etiam consuetudo inolevit, ut obeunte S. R. E. Sedis Pontifice, ipsum Patriarchium depredari soleat ; et non solum in ipso sancto Patriarchio, sed etiam per totam civitatem et suburbana ejus talis bacchatur præsumptio : nec non quia et id inultum hactenus neglectum est, adeo ut omnia Episcopia eadem patiantur, uniuscujusque Ecclesiæ obeunte Pontifice, quod ne ulterius præsumatur, omnimodis interdicimus, etc.
◊ Ejusmodi autem ædium et bonorum Episcopalium direptiones
et vastationes ab ipsis fere Ecclesiæ Christianæ primordiis obtinuisse ex eo colligere
est, quod in prioribus Conciliis, et ab ipsis summis Pontificibus identidem prohibitas
legamus, in Concilio nempe Chalcedonensi can. 22. Antiocheno, Trullano can. 35.
Tarraconensi sub Hormisda PP. can. 12. Ilerdensi sub Johanne II. PP. can. 16. Valentino
Hispan. ann. 524. can. 2. Pontigonensi ann. 876. can. 14. Troslejano ann. 909. can. 14.
Romano ann. 996. Romano ann. 1059. can. 2. Claromontano ann. 1095. can. 30. Nemausensi
ann. 1096. can. 7. Pictavensi ann. 1109. can. 15. Tolosano ann. 1119. cap.
4. Remensi ann. 1131. cap. 3. Lateranensi ann. 1139. can. 5. Budensi ann. 1279. can. 49.
in Constitut. Ludovici Pii ann. 824. cap. 2. apud Holstenium in Collect. Romana, etc.
◊ Hujus præterea moris pravissimi mentionem agunt Epistola
Leonis IX. PP. ad Auxitanos apud Baronium ann. 1051. n. 3. Vita ejusdem Leonis tom. 8.
Ughelli pag. 127. et apud Henschenium et Papebroch. tom. 10. pag. 667. Gregorius Turon.
lib. 6. cap. 11. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 14. 111. Atto Vercellensis lib. de
Pressuris Ecclesiasticis part. 3. initio, Epist. Urbani PP. II. ann. 1091. ad Hugonem
Gratianopolitanum Episcopum in Tabulario ejusdem Ecclesiæ fol. 79. Joannis Sarisberiensis
Epist. 57. Chartæ Innocentii et Paschalis PP. pro Ecclesia Carnotensi in Tabulario ejusdem
Ecclesiæ n. 1. 13. 32. 67. et aliæ apud Doubletum in Hist. Monasterii S. Dionysii pag.
852. Catellum in Historia Occitan. pag. 786. in Magno Pastorali Parisiensis Ecclesiæ lib.
19. ch. 87. et in Probationibus libertatum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 16. n. 1. 4. Vide
Marcam de Concordia Sacerdotii pag. 346. 347. 2. edit. et quæ in id argumentum congessit
Ludovicus Thomassinus in Lib. de Disciplina Ecclesiastica circa dignitates Ecclesiasticas
parte 2. lib. 4. cap. 25. 26.
◊ Verum sensim cessavit ea labes, Principibus ipsis, qui id
sibi juris in Episcoporum decedentium bona arrogaverant, Ecclesiis id ultro cedentibus.
Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 6. Idus Januar. :
Eodem die obiit Theobaldus Parisiensis Episcopus,... Fecit et aliud solenni dignum memoria : cum enim de consuetudine prava, usitata tamen, Rex Episcopo sedem relinquente, domos Episcopi rebus in eis inventis spoliaret, talliam etiam in terra Episcopi pro sua voluntate faceret, nacta opportunitate, cum pius Rex Ludovicus Hierosolymam proficisceretur, idem Episcopus precibus fusis, et data pecunia impetravit ab eo, ut de cætero Rex in domibus Episcopi nihil omnino capiat in ferro, vel ligno, vel aliquibus utensilibus domuum, vel ornamentis : in terra etiam Episcopi tallia sexcentassexaginta libras excedere non possit. Charta Ludovici VII. qua ejusmodi juri cedit exstat in Chartul. Episc. Paris. fol. 20. ubi sic legitur :
Notum igitur facimus quia nos, quibus ex antiquo prædecessorum nostrorum tenore quasi jure fisci omnia quæ mortuo Parisiensi Episcopo in domibus ejus inveniebantur, absportare licebat, volentes ecclesiæ Dei et Episcopis Dei servicio mancipatis debitam reverentiam exhibere et eos donis majoribus ampliare, inhonestas consuetudines reformare, moti precibus et supplicatione karissimi nostri Theobaldi Paris. Episcopi viri religiosi, quicquid suppellectilis de materia lignea vel ferrea deinceps Inventum fuerit in domibus Episcopi Paris. post mortem ipsorum in quibuscumque locis et villis domus illæ forte sitæ sint, intactum et integrum succedentibus Episcopis in perpetuum possidendum libere et quiete manumittimus et confirmamus assensu et consilio dominæ Alienordis Reginæ collateralis nostræ.In parvo Pastorali ejusdem Ecclesiæ describitur Charta Philippi Regis ann. 1190. qua ejusdem Ludovici parentis Chartam confirmat, ex Theobaldi Episcopi precibus :
Quicquid supellectilis et materia ferrea inventum esset in domibus Episcoporum Parisiensium post mortem ipsorum in quibuscunque locis et villis domus illæ sitæ essent, intactum et integrum succedentibus Episcopis in perpetuum possidendum libere et quiete manumisit, etc.Rursum memoratur hæc Ludovici cessio in Bulla Innocentii III. PP. an. 1199. ex Chartul. Episc. Paris. fol. 45. v° :
Auctoritate quoque Apostolica interdicimus ut suppellectilem decedentis Episcopi Paris. nullus omnino diripiat ; sed ad opus ecclesiæ et successoris sui illibata permaneat, sicut a supradicto Ludovico illustri quondam Francorum Rege concessum est et scripto suo firmatum.Exstat similis Charta Henrici cogn. Stephani Comitis Blesensis et Carnotensis in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 67. et in Regesto 7. Archivi Regii, qua pravam illam consuetudinem eidem Ecclesiæ dimittit : quam descripsit Jacob. Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 449. 550.
<cit>Describitur etiam
Ludovici VII. Charta Cabilone exarata ann. 1166. in 7. Regesto Tabularii Regii,
in qua Girardus Comes Vianensis
cognovit in plena curia, quod vacante sede per mortem Episcopi Matisconensis, nihil omnino habere in domibus Episcopalibus, neque in terris ad Episcopum pertinentibus, nec in rebus mobilibus, professus est, et terras Ecclesiæ prorsus esse liberas, etc.</cit>
<cit>Describitur præterea in Regesto VII. num. 2. ejusdem Ludovici Charta alia ann.
1147 :
Quæ
quidem extrema verba potissimum observanda. Adde eumdem pag. 451. tom. 13. Spicil. Acher.
pag. 296. 297. Colmenarezium in Segovia cap. 18. § 1. Baluzium lib. 2. Miscellan. pag.
225. Ægidium Gelenium in Engilberto pag. 26. 202. etc. Hunc denique pravum morem
diripiendi bona Episcoporum post eorum mortem, qui apud Græcos pariter invaluerat,
coercuere novellis suis Constitutionibus, quæ in jure Græcorum describuntur pag. 147. 154.
177. Impp. Joannes Comnenus, Manuel Comnenus, et Joannes Ducas.Quando viam Hierosolymitanæ expeditionis intravit,</cit>exarata in Castris apud Virdun. qua Bartholomæo Episcopo Catalaunensi concessit,ne post decessum Catalaunensis Episcopi, sicut antiquæ consuetudinis tenor huc usque habuerat, in domibus Episcopalibus quicquam ligneum aut ferreum, sive per se, sive per ministeriales suos de cætero caperet : animalia quoque Episcopi, et cætera omnia, quæcunque ad supellectilem domorum Episcopalium pertinere dignoscuntur, sub eadem immunitate conclusit, præter annonam, vinum, aurum, et argentum, quæ omnia juxta vetustam consuetudinem in manu sua et potestate regia retinuit.
◊ Id porro juris in conservandis et tuendis defuncti
Episcopi bonis habuisse Vicedominum Ambianensem docet sequens Charta, quam ex Tabulariis
Corbeiensi et Pinconiensi eruimus :
Excellentissimo Domino suo Philippo D. G. illustri Francorum Regi R. ejusdem permissione Amb. Ecclesiæ Minister humilis, Sal. et cum honore debito devotum obsequium. Ad instantiam et preces dilecti et fidelis nostri Vicedomini Ambianensis, quod videmus, hoc testamur. Vidimus siquidem tempore bonæ memoriæ patris vestri, quod vacante sede Ambianensi post decessum felicis recordationis Theodorici Episcopi, Gerardus tunc Vicedominus servavit domos et redditus Episcopi. Et ad testimonium Ecclesiæ nostræ, quæ jus Vicedomini testificata est, serviens quidam, qui illuc introire volebat ex parte patris vestri, voluntate ejusdem patris vestri recessit : et Vicedominus in possessione pacifica remansit, tam custodiæ domus, quam reddituum Episcopi : cum etiam ex significatione sui nominis habeat Vicedominus, quod vices Domini debebat agere, bona Episcopi conservando, sed non disputando, si esset in hoc vestræ serenitatis assensus, posset uti jure suo, ut videlicet domos et redditus bona fide custodiret, et non dissiparet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Omnibus
vero Vicedominis id juris assertum fuisse nolim præstare : præter quam enim quod ex allata
Charta de eo aliquando controversum esse colligitur, constat Vicedominum Meldensem in bona
defuncti Episcopi nihil habuisse ; sed ad Comitem Campaniæ spectasse ut iis conservandis
invigilaret. Vide D. Brussel de Usu feud. lib. 2. cap. 21. et lib. 3. cap. 5. num.
6. Ast sedulo est observandum quod ubi Episcopus testamento disposuerat de iis etiam rebus
quas, aliis remissis, exceperant Reges, nec Vicedominus nec alius quivis eas invadere
poterat. Charta Ludovici VII. ann. 1147. jam laudata, apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect.
col. 803 : Quod si de his præfatæ sedisQuod firmare iterum licet Litteris Philippi Aug. ann. 1222. ex Chartul. Campaniæ in Camera Comput. fol. 13.(Catalaunensis)Episcopus ante obitum suum sub legitimo testamento disposuerit, illius contradicere dispositioni nec possumus, nec debemus.
◊ Olim, juxta Canonum Statuta, Episcopo decedente,
Archiepiscopus, cui suberat vacans Ecclesia, Visitatorem delegabat, qui bona ipsius
Ecclesiæ, et Episcopi adversus invadentes tutaretur, cui Carolus Calvus Comitem adjungi
voluit, in Capitul. tit. 43. § 8. Adde Constitut. Sicul. lib. 3. tit. 38. Vide
Visitator.
◊ Vicedominorum præterea officium erat Episcoporum
exercitus conducere in hostem, si bellum pro bonis Ecclesiæ conservandis suscipi ab iis
necesse foret. Nam olim et
Clerici lite non contenti, arma corripiebant, vibrantia telis tela conferebant, et non verbo, sed ferro contra sui ordinis regulam dimicabant, ut ait Petrus Damianus lib. 1. Epist. 15. quod rursum improbat lib. 4. Epist. 9. his verbis, ubi de Ecclesiarum rectoribus :
Plerique mox ut eis vis infertur injuriæ, ad indicenda protinus bella prosiliunt, armatorum cuneos instruunt, sicque hostes suos acrius forte quam læsi fuerant, ulciscuntur. Quod mihi plane videtur absurdum, ut ipsi Domini Sacerdotes attentent, quod turbis vulgaribus prohibetur : et quod verbis impugnant, operibus asserant. Quid enim magis Christianæ religioni contrarium, quam redhibitio læsionum ?Tradit Ingulfus ann. 870. Osgotum, Vicedominum Lincolniensem, veteranum et validissimum bellatorem, cum cuneo Lincolniensi num. 500. bellum cum Paganis commisisse, et victoriam insignem adeptum esse, occisis tribus Regibus cum ingenti multitudine. Idem tradit Chronicon Petroburgense in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 68. Alia in hanc rem exempla prodit Historia Australis ann. 1295.
◊ Denique si Episcopus ratione Regalium suorum a Principe
submoneretur ad exercitum, Vicedominus Ecclesiæ vassallos conducebat, eaque obibat munera,
quæ Episcopus, cujus vices eo casu tenebat, pro sua dignitate implere non poterat. Id
provisum et cautum videtur in Capitulari Caroli C. tit. 3. § 8. firmaturque ex iis, quæ
habet Hincmarus Remensis Arch. Opusc. 29. initio.
◊ Sed sæpe accidit, ut, qui res Ecclesiæ et
Episcoporum tueri debebant, eas invaderent, sibique et posteris assererent. Unde non semel
prostat hæc querela contra Advocatos et Vicedominos, cujusmodi est illa in laudata Charta
Ludovici VII. Regis Franc. Quo etiam spectant, quæ in hanc sententiam habet Adamus
Bremensis cap. 183 :
Cumque rapinarum quæstio in omnes caderet Episcopo subjectos, non transivit etiam negotiatores, qui ex omni parte terrarum Bremam solitis frequentabant mercibus, eos omnes execranda Vicedominorum exactio coegit sæpe abire nudos.Adde cap. 182. et Concilium Lateranense IV. can. 45. Quæ porro hic de Vicedominis adnotantur, communia censeri debent cum iis, quæ de Advocatis supra observavimus, ut qui, maxime a quo ex ordine Laico eligi cœpere, nomine tantum differant, cum Episcopi non semper Vicedominos, sed sæpe Advocatos habuerint.
◊ Quæ vero Vicedominorum appellatione Tutores ac
Advocatos habuerint Ecclesiæ, hic obiter annotabimus. Eæ vero sunt : Ambianensis,
apud Guibertum, Willelmum Tyrium, et alios passim. Lincolniensis, apud Ingulfum
pag. 859. 861. 864. Belvacensis, apud Loisellum in Histor. Belvacensi cap. 5. num.
2. 3. et Pilletum Hist. Gerbor. passim.
Parmensis, in Additamentis ad Matth. Paris pag. 107. Carnotensis, apud
Fulbertum Epistol. 130. Rotomagensis, apud Aigradum Mon. in Vita S.
Ansberti Archiepiscopi Rotomag. num. 27. Tarvanensis, apud Bovonem de Inventione
reliquiarum S. Bertini cap. 3. Ravennensis, in Charta ann. 1031. apud Rubeum in
Histor. Ravennat. lib. 5. pag. 280. Silvanectensis, apud Sammarthanos in Gallia
Christ. in Episcop. Silvanect. num. 40. ann. 1090. Remensis, apud Joan.
Sarisberiensem Epist. 214. Duchesnium in Hist. Castilionea lib. 2. cap. 1. et seqq.
Cenomanensis, apud Faustum in Vita S. Mauri Abbat. num. 16. 34. 37. Adrevald. de
Miracul. S. Benedicti cap. 6. etc. Lucensis, apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag.
1296. Cameracensis, apud Lindanum in Teneræmunda pag. 217. et Carpentarium in Hist. Camerac. part. 1. pag. 252.
Laudunensis, apud Guibertum de Laude B. Mariæ cap. 10. Duchesnium in Histor.
Monmorenc. Probat. pag. 52. Gebennensis, apud Guichenonum in Episcopis
Bellicensibus pag. 45. et Spon. Hist. Genev. tom. 1.
pag. 39. 53. 201. etc.
Cumarum, in Italia, in Charta Henrici Regis Normann. ann. 1311. in Regesto Papiensi
Cameræ Comput. Paris. fol. 184. Senonensis, ex
lib. 1. feud. Campaniæ fol. 44. Catalaunensis, ibid. et apud Pillet. Hist.
Gerbor. pag. 290. Meldensis, ibid. pag. 305. et ex laudato feud. lib. fol. 26.
Vide Pilletum ad calcem Hist. Gerbor.
P. , 1766.
<cit>Vocabul.
jur. canon. Mart. MS. :
In quolibet episcopatu debet esse Vicedominus, qui et hospitibus et causis supervenientibus, loco episcopi, possit satisfacere.</cit>
<cit>Hinc in alio Anonymi ex Cod. 4611 :
Quod de ecclesia Romana
intelligendum est, in qua Vicedomini ex ordine cleri et aliquando ex episcopali
constituebantur ; secus vero in aliis ecclesiis, ut invicte probat Cangius.
Vicedomini munus idem fuisse atque Advocati negat Muratorius tom. 5. Antiq.
Ital. med. ævi col. 310. in nota ad Placitum ann. 902. ex quo tamen id officii præstitisse
mihi apertum est, si advocati nomine patronum causæ intelligas. En placiti verba
col. 309 : Laicus non potest esse Vicedominus, sed potest esse auditor ecclesiæ.</cit>
Ibique nostris præsentiis veniens Viventius archipresbyter et Vicedominus, qui causam da pars ipsius ecclesiæ episcopatui agebat, et ex alia parte Ghispertus presbiter... altercationem inter se abentes. Dicendum ipse Viventius archipresbyter : Volo justitiam abere ab isto Ghisperto presbitero, etc. Vicedominossuos habuit etiam ecclesia Sabinensis, et aliquando ex ordine episcopali, ut patet ex pervetustis ejusdem ecclesiæ Constitutionibus editis ann. 1737. in quibus memoratur
Nicolaus de Zabaresclis, episcopus Hortanus, Vicedominus Sabinensis.
P. , 1766.
◊ In ecclesia
Cameracensi Vicedominatus officium ad capitulum ejusdem ecclesiæ pertinebat, cujus
jura explicantur in Charta Nicolai episc. ann. 1252. ex Tabul. hujus eccl. : Cum dilecti filii præpositus, decanus et capitulum Cameracense, vacante sede, administrationem habentes spiritualium et exercitium ecclesiasticæ jurisdictionis et emolumentum ejusdem per Cameracensem civitatem et diocesim, cum administratione temporalium in bonis episcopalibus universis participarent et sua facerent ratione Vicedominatus, quem ipsi habent per totam castellaniam Cameracensem et in villa de Thinio, cum suis pertinentiis, omnia mobilia spectantia ad episcopum tempore mortis suæ, necnon et omnes proventus episcopatus provenientes infra terminos antedictos, vacante sede Cameracensi, et etiam donec electus pro tempore sua regalia recepisset et de hoc fidem fecisset capitulo memorato, et super modo utendi Vicedominatu prædicto inter nos et prædictos præpositum, decanum et capitulum quæstio mota esset, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicem-dominus, in Charta Agiradi, Episc. Carnot. ann. 696. apud Felibian. in Hist. S. Dionysii
pag. 16 : Ut nullus de successoribus nostris, nec archidiaconus Vicem-domini, nec Missi clerici vel laici discurrentis.... tenere vel dominare videntur.
Vicedominatus, in Ecclesia Cabilonensi, dicta quædam officia, quæ conferebantur ab
Episcopo Cabilonensi Canonicis ejusdem Ecclesiæ in terrariis Capituli Cabilonensis,
(ita prædia quædam Ecclesiæ vocabant, quorum possessores Terrarii dicti,) qui
quidem Vicedominatus iidem sunt, quos Præpositatus vocant in aliis Ecclesiis
Cathedralibus, Gall. Prevostez. De iis vide Sanjulianum in Cabilone pag. 468.
Probationes Historiæ Cabilonensis tom. 2. pag. 143. Gall. Christ. novæ edit. tom. 4. inter Instr. col. 252.
L. , 1840–1850.
Subvicedominus, German. Untervitztum, apud Guden. Codic. Diplom. tom. 1. pag. 964. et 968.
in Catalog. Vicedominorum Moguntin.