« Viganeum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 325c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIGANEUM
VIGANEUM, Permutatio, idem quod Deganeum ; vox etiamnum familiaris apud notarios
Lucenses ea acceptione, ut monet Muratorius tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 136. ad
Chartam ann. 754 :
De partis Curtis regia de ipso Viganeum in ecclesia sancti Martini data fuera, etc.Ubi promiscue Cambium vel Commutatio occurrunt, ut et in alia Charta ann. 782. ibid. tom. 6. col. 237 :
Manifestum est mihi Allo in Christi nomine dux, quia convinet mihi una vobiscum Teudo presbyter rectorem ecclesiæ S. Silvestri,....... ut inter nos Viganeum facere deberemus.Pluries ibi legitur. Vide supra Deganare.