« »
 
[]« Viganeum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 325c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIGANEUM
VIGANEUM, Permutatio, idem quod Deganeum ; vox etiamnum familiaris apud notarios Lucenses ea acceptione, ut monet Muratorius tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 136. ad Chartam ann. 754 :
De partis Curtis regia de ipso Viganeum in ecclesia sancti Martini data fuera, etc.
Ubi promiscue Cambium vel Commutatio occurrunt, ut et in alia Charta ann. 782. ibid. tom. 6. col. 237 :
Manifestum est mihi Allo in Christi nomine dux, quia convinet mihi una vobiscum Teudo presbyter rectorem ecclesiæ S. Silvestri,....... ut inter nos Viganeum facere deberemus.
Pluries ibi legitur. Vide supra Deganare.