![[]](img/image.png)
VITRINÆ, ut supra Vitreæ. Statuta Collegii S. Bernardi ann. 1493. apud
Lobinell. tom. 3. Histor. Paris. pag. 176. col. 2 :
Similiter ne aliqui in eorum discessu a collegio.... removeant ostia, seu seras, vel fenestras aut Vitrinas camerarum suarum.Charta ann. 1499. ibid. tom. 5. pag. 720. col. 1 :
In Vitrinis, pavimentis camerarum et structuris ligneis, etc. Ex quibus (francis) formula magnæ Vitrinæ fuit facta,in Necrolog. Fratrum Minorum Silvanect. Vide Specular.