« »
 
[]« 1 uncus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 367c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VNCUS1
1. UNCUS, Modus agri apud Danos. Charta Valdemari Regis Danorum ann. 1240. apud Isaac. Pontanum lib. 6. extremo :
Licet alicui terram vel Uncos jure feudali concessisse dignoscimur, semper tamen solutionem decimæ decimarum excipimus.
Alia Erici Danorum Regis ann. 1249. lib. 7 :
Unde cum in consecratione ipsius promisimus providere Ecclesiæ Revaliensi de dote,... octoginta Uncos apud Revaliam dotis nomine assignavimus.
Mox :
Insuper autem concedimus ipsi Episcopo 40. Uncos in Vironia, in villa quæ dicitur Salgalle, etc.
Vide Uncia 2.
P. Carpentier, 1766.
Et apud Polonos. Charta ann. 1234. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 13. col. 1 :
Inbeneficiantes.... Jordanum ejusdem ecclesiæ plebanum in viginti quinque Uncis in Curonia, in castellatura Lodgiæ, in provincia Ugesse, quos Uncos, tam ei quam successoribus suis, secundum æstimationem Uncorum, qui fuerunt intra viginti annos, assignamus cum decimis.
Idem esse quod nostris Mansus, colligitur ex Charta ann. 1355. ibid. pag. 64. col. 1 :
Reservatis sibi..... hæreditatibus, sive Uncis vel mansis.
Vide supra Laneus 2. Annal. Corbeiens. ad ann. 1114. apud Pertz. Scriptor. tom. 3. pag. 8 :
Scyrcipenses Slavi... intulerunt, civitati Corbeiæ.... annuatim se debere aut vulpinam pellem, aut bis terdena nomismata Bardewicensis monete simillima vel propria, de uniuscujusque soli sui Unci cultura, quem nostrates aratrum vocitant.