![[]](img/image.png)
UNIONITÆ, Hæretici, quos refellit Prudentius in Apotheosi, carmine inscripto, contra
Unionitas. Ubi Iso Magister :
Id est, Sabellianos. Unionitæ sunt, qui dicebant unam substantiam et unam personam, Filium et Spiritum negabant, sed dicebant : Idem Deus, quando vult, Pater est ; quando vult, Filius est ; quando vult, et Spiritus sanctus. Ariani dicebant tres esse personas et tres substantias in Trinitate ; Sabelliani e contra unam personam, et unam substantiam. Fides autem Catholica utriusque devians errorem, unam Deitatis substantiam et tres personas veraciter adfirmat. Nam Ariani bene tres personas, male tres substantias : Sabelliani bene unam substantiam, male unam personam dicebant.Vide Unio 2.