« »
 
[]« Vocamen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 372a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOCAMEN
VOCAMEN, Idem quod Vocabulum, Nomen. Glossæ vett. apud Barthium : Vocamen, appellatio, vocatio. Erchempertus in Hist. Longob. cap. 47 :
In cujus Vocamine et chartæ exaratæ, et nummi figurati sunt.
Utitur et Solinus cap. 30. et alibi. Epitaphium Gauzlini Archiep.[] Bituric. ad calcem Vitæ MS. ejusdem :
Vir celebris sapiens, Gauzline, qui dulce Vocamen,
  Perpes cum sanctis en requies tibi sit.
Vide Vocitamen.