« »
 
[]« Utilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 393b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VTILIS
UTILIS, Probus, bonus, strenuus, fortis : Utilitas, Probitas, animi magnitudo. Constitutio Justiniani de Adjutorib. Quæstoris :
Si ille, qui deficiat non habuit filium jam Utilem, jam idoneum ad peragendum Adjutoris officium, etc.
Galli dicunt, Capable d'exercer une charge. Regula S. Benedicti cap. 7 :
Ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper Utilis frater in corde suo : Tunc ero immaculatus coram eo, si observavero me ab iniquitate mea.
Ubi interpres :
Utilis frater est, qui omnibus prodesse, et nulli desiderat obesse, qui nihil sapit, nisi quod Deo placere cognoscit, etc.
Humilis, pro Utilis, rectius præferunt editiones ejusdem Regulæ recentiores. Basina ad Regem Childericum, apud Gregorium Turon. lib. 2. Hist. cap. 12 :
Novi, inquit, Utilitatem tuam, quod sis valde strenuus, ideoque veni, ut habitem tecum. Nam noveris, si in transmarinis partibus aliquem cognovissem Utiliorem te, expetiissem utique cohabitationem ejus.
Vide Gesta Regum Francor. cap. 7. Hist. Fredegar. cap. 12. et Aimoinum lib. 1. cap. 8. Vetus Notitia apud Ughellum tom. 5. pag. 1538 :
Pecora utilia, pulli utiles,... porcus bonus, utilis.
Tabularium Conchense in Ruthenis :
Et si Utilis fuerit, faciet illum ordinare ad Presbyterum.
Adde lib. 1. Capitular. cap. 82. 76. Eadem notione χρήσιμος occurrit apud Græcos recentiores. Vide Gloss. med. Græcit. in hac voce.