« Weregeltef » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 413b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WEREGELTEF
WEREGELTEF, seu Weregelt-thef,
<cit>
Fletæ lib. 1. cap. 47. § 13.
Quæ quidem ita interpretatur Somnerus, ut latro, qui redimi potest, sit is,
cujus vita, pretio, pro capitis sui æstimati ratione, persoluto redimatur, siquidem
occulti latrocinii reus sit, secus autem si manifesti. At Bromptonus Weregelthef
ait esse, solutionem latronis evasi, id est, (Gallice) soute de larron
eschappé. Quam quidem interpretationem non video cur improbet idem Somnerus, cum
definitioni ex Fleta non repugnet. Latronis enim, qui evaserat e carcere, pretium
reddere tenebantur, qui ejus custodiam habebant, ut in voce Escapium observamus, proinde pretium illud fuerit Weregeltthef, id est, Weregeldum latronis ; est enim thef, latro. Quale autem in
Scotia fuerit Weregeldum, seu æstimatio furis, habes in Regiam Majestatem lib. 3.
cap. 19 : est latro, qui redimi potest ; wera enim</cit>(inquit)idem est in Saxonis lingua, vel pretium vitæ hominis appretiatum.
De unoquoque fure per totam Scotiam est Wergelt 30. vaccæ una juvenca, sive fuerit liber homo, sive servus.