« »
 
ARNESIUM 1, ARNESIUM 2, ARNESIUM 3, ARNESIUM 4, ARNEYSIUM, HARNASCHA.
[]« 1 arnesium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNESIUM1
1. ARNESIUM, ut Arnense, Gall. Harnois, Armatura. Codicillus Henrici Comitis Ruthenensis ann. 1222. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1170 :
Præterea volo et mando, quod filius meus façiat ipsum Militem, et det ei Arnesium.
Computa Dalphin. tit. Grasivodan. ann. 1334 :
xxv. Julii pro una pelle viridi missa ad Dominum per Cotarellum ad faciendum corrigias in Arnesîo suo.
Occurrit eadem notione ibid. in Computis anni 1333. et in Instrumento anni 1409. tom. 1. novæ Gall. Christ. pag. 128. col. 1. Vide Harnascha.
P. Carpentier, 1766.
◊ Arest. Parlam. Paris. ann. 1454. 20. Mart. :
Et ulterius curia declaravit Arnesia seu arma, quæ dicti canonici deferebant excessus committendo, esse regi confiscata.
Pro ense, seu alio armorum genere, quo quis percutere potest, in Litt. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 307 :
Dictam domum Arnesio evaginato intravit dictus Poncius.
Vide supra Armum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arnesia Armorum, Apparatus, Gall. Provision d'armes. Charta ann. circiter 1423 :
Cum propter guerras quæ actenus vigerunt et adhuc vigent, causantibus adversariis et hostibus regni Aragonum, civitas Massiliæ causa suæ defensionis plurimas expensas fecerit tam in fortificatione murorum quam in Arnesiis armorum et in artilheria et bombardis et similibus, etc
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arnesium Saumerii, Instructus equi clitellarii, Gall. Harnois de bête de somme. Capitula Gener. S. Victoris Massil. MSS :
Equi seu equitature, quos Prior ille solitus erat ducere, dum vivebat.... et omne Arnesium Saumerii, etc.
Vide in Arnese locum Chron. Parmensis, et infra Arnexium.
[]« 2 arnesium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNESIUM2
2. ARNESIUM, Arneysium, Arnezium, Quævis supellex Ecclesiastica et domestica, etiam muliebris. Testamentum Beatricis de Alboreya ann. 1367. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1524 :
Quæ omnia volumus vendi per guadiatores nostros, et de eorum pretio legamus et dari volumus Abbatissæ dicti loci quatuor florenos auri, et cuilibet moniali duos florenos auri, et residuum pretii dictarum rerum convertantur in jocalibus et aliis Arnesiis faciendis in altari dicti monasterii.
Charta Raymondi Episcopi Penestrini apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 348 :
Cum eorum juribus, jurisdictionibus et pertinenciis universis, Arnesiisque, utensilibus, pannis, lectis, superlectilibus, ac aliis rebus et bonis mobilibus et immobilibus.
Charta anni 1369. ibid. pag. 350 :
Item dictus dominus Dalphinus promisit et donavit dicto Marquesio nominibus quibus supra, Arnezia eidem Catharinæ competentia secundum statum sui generis.
Acta pontificatus Joannis XXII. ad ann. 10 :
Ecclesia quoque dicti castri de ejus mandato campanis, libris, Arnesiis et rebus sacris omnino extitit spoliata.
Computa Dalphin. Graisivod.[] ann. 1334. fol. 125 :
Pro præmio sigilli litterarum compositionis... super facto cavalcatarum debite non sequutarum, et etiam Arneysiorum non portatorum, etc.
Ibid. fol. 74 :
Item ponit se solvisse pro capella Domini et Arnesium Dalphinæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 630 :
Iterum dictus capitanius.... dixit famulis suis statim : Parate equos, et Arnesia onerate confestim.
Pro instrumentis ad venationem aptis, in Transact. ann. 1501. ex schedis Præs. de Mazaugues :
Sub pœna.... omissionis furonorum, panelorum et aliorum ingeniorum et Arnesiorum, cum quibus venaretur.
Vide Arnese.
[]« 3 arnesium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNESIUM3
3. ARNESIUM, Tunicæ species, sagum, paludamentum, Gall. Hoqueton, Cotte d'armes. Litteræ Joannis I. Regis Franc. ann. 1351. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 481 :
Item, quod unicus (f. nuntius) dicti Consulatus possit et valeat deferre baculum pictum floribus lilii, et Arnesium suum, sicut servientibus in talibus deferri consuetum.
[]« 4 arnesium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNESIUM4
4. ARNESIUM, Ferramentum, Gall. Outil. Litteræ anni 1340. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 53 :
Clientes nostros muniri faciatis, et provideri Arnesiis pro cala et destructione arborum, vinearum et bladorum opportunis ; ut pote de guoys, falcibus, deytraux, seu securibus, fauciliis et fundis, ac aliis debitis Arnesiis.
[]« Arneysium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNEYSIUM
[]« Harnascha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 170a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HARNASCHA
HARNASCHA, Armatura, lorica, thorax ; sed proprie apparatus omnis bellicus : German. Harnas, Harnasch, Anglis Harnisch, Gallis Harnois, Italis Arnese. Radevicus lib. 3. cap. 26 :
Si Miles vociferatione signi litem commoverit, auferetur ei omne suum Harnascha, et ejicietur de exercitu.
Infra :
Et ejicietur de exercitu, nisi domus redimat eum (servum) cum omni suo Harnasch.
Hinc Harnascher un cheval, proprie dixere nostri, de equo militari, qui armaturis ferreis munitur, et instruitur. Sed et pro apparare, instruere, usurpat Petrus de Fontaines in Consilio cap. 3 :
Nekedent teus espase n'est mie pour plaidier, mais pour lui Enharneskier, et à che repair cois.
Hinc
Harnesium. Eadem notione ; cujus vocis etymon frustra a Latinis et Græcis quærunt Pergaminus, Castelvetrus ad Bembum, et alii. Nec mirum, si fides D. Lud. le Pelletier ; est enim prisca vox Britannica, Hoarn, et Haiarn, quæ ferrum sonat ; unde Harnés lorrica ferrea, et Harnésa loricam induere. Gauterius Cancellarius de Bellis Antioch. pag. 454 :
Hæc inter discrimina, conventus nostri Harnesii, cum totius exercitus supellectili, in quodam monte prope existente se locavit.
Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 27. § 2 :
Quilibet paratus sit cum actiliis et Harnesiis, etc.
Tractatus inter Eduardum Reg. Angl. et Franciscum Ducem Britan. ex Archivis castri Nannet. :
Iisdem sagittariis redire volentibus, dominus Dux tenebitur tradere passagium, seu naves ad transeundum mare, pro personis, rebus, armaturis, Harnesiis, bagagiis et aliis necessariis.
Literæ Henrici V. Reg. Angliæ ann. 1416. apud Rymer. tom. 9. pag. 400 :
Exceptis semper armaturis, artillariis et omnibus aliis Harnesiis.
 :
Qui n'ot Hernois, son fié en gage mist.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Harnesyus, in Litteris Johannis Fr. Reg. ann. 1351. tom. 3. Ordinat. pag. 444 :
Capere seu arrestare equos, Harnesyos, pisces et alecia predictorum mercatorum, etc.
Hernasium, apud Rogerum Hovedenum pag. 725 :
Missus ab eo cum Hernasio suo in Angliam.
Hernesium, apud Matthæum Paris in Vitis Abbat. S. Albani pag. 98. etc. Literæ ann. 1277. apud Rymer. tom. 2. pag. 84 :
Vobis mandamus, quod eisdem nunciis... in veniendo ad nos, cum familia,[] Hernesiis et rebus suis... non inferatis vel inferri permittatis injuriam.
Et alibi passim.
Harnesium, equorum, in Charta anni 1217. in Hist. Drocensi pag. 246.
Arnesium, apud Anonymum de Gest. Friderici II. Imper. pag. 776. Vide suo loco.
Harnesium, seu Harnois, in Consuetud. Bayon. tit. 26. et de Labourt tit. 19. art. 8. sumitur pro ense seu gladio, quo quis alium ferit. Statutum Cortis communis Pontis Spiritus S. ann. 1486. ex Schedis D. Lancelot :
Item, que nulle personne ne soit si ousé de Harnoys de jour ne de nuit sans licence de la Cort, sur peine de... et confiscation du Harnoys.
Harnizatus, Armatus, instructus, ex Anglico Harneshed. Monasticum Anglic. tom. 3. part. 2. pag. 85 :
Duo baculi Harnizati, cum berillo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hernesiatus, Eadem notione. Instrum. ann. 1322. apud Madox Formul. Angl. pag. 431 :
Item lego Nicholao Renavod... meliorem zonam meam argenteam, ac dagam meam meliorem Hernesiatam.
Et infra :
Cum una zona rubea de serico non Hernesiata.
P. Carpentier, 1766.
◊ Harnas, Eadem acceptione, in Testam. Adami de Insula ann. 1295. ex Chartul. Vallis N. D. :
Item je lés à Adan de Cocuce mon cousin mon meilleur Harnas. Item je lés à Anselet de Bréecourt morel mon sommier et mon autre Harnas.
Hinc Enharnesquier un cheval, Equum instruere, in Charta ann. 1357. ex Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 103 :
Six autres quevaux traianz à carue touz Enharnesquiés de le valeur de lxx. escuz ou environ.
Unde Harnicheur appellari videtur, qui carro merces ducit, Gall. Voiturier. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. ch. 306 :
Guiot, dit Rolot, Harnicheur et gourmet de vins demourant à Bruieres en Laonnois, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Aliud vero sonat Harnois, Tumultum nempe, querelam, rixam, jurgium, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 159. ch. 50 :
Faut-il faire si grand Harnois, s'il a donné une buffe ou deux au tabellion de la ville.
A verbo fortean Hergner, Luctuosos clamores edere. Lit. remiss. ann. 1426. in Reg. 173. ch. 432 :
Ung enfant aagié de deux ans ou environ, qui plouroit et Hergnoit par force de maladie.