« »
 
[]« Canonicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANONICUS
CANONICUS. Dudo lib. 3. de Actis Norman. :
Christianæ religionis summa trimodo constat ordine distincta munifico Laicorum, Canonicorumque, atque Monachorum labore exercita : et quanquam tres ordines sint ad excolendum cultum veræ fidei, bicallis via est ambivii itineris, certa spe veræ credulitatis : quarum una πραϰτιϰῆς nomine laxius vehit, et Canonica dici meruit, sub cujus ditione Laicalis ordo moratur et vivit : altera vero nomine θεωρητιϰῆς, limitibus hinc inde coactis artata, non vehit per plana, sed secessu confixa, secretoque perenni læta, molitur semper ad ardua.
Certe primitus triplex tantum fuit in Ecclesia fidelium ordo, Laicorum nempe, Clericorum, quos et Canonicos vocabant, et Monachorum, ut hic indicatur.
Clerici postmodum, qui Ecclesiis deserviebant, Canonici appellati sunt, quod essent ἐν τῷ ϰανόνι et ἐϰ τοῦ ϰανόνος ut loquuntur Concilia, Antioch. can. 2. 6. 11. Calchedonense can. 2. et Sydonus Trullana[] can. 6. vel quod sub Canone Ecclesiastico jacerent, ut Concilium Toletanum III. can. 5. vel essent sub Canone constituti, ut Concilium Forojuliense ann. 791. can. 1. Sub Canone Ecclesiastico constituti, idem Concil. can. 6. Canonis enim nomine Clerum intelligebant. Neque aliter hanc vocem usurpavit S. Athanasius in Vita S. Antonii pag. 89. Edit. Hœschelii :
Τοιοῦτος γὰρ ὤν, τόντε ϰανόνα τῆς ἐϰϰλησίας ὑπερφυῶς ἐτίμα, ϰαὶ πάντα ϰληριϰὸν τῇ τιμῇ προηγεῖσθαι ἤθελεν ἑαυτοῦ.
Cujus quidem vocis vim non intellexit idem Hœschelius. Hinc non semel Clerici simul et Canonici dicuntur conjunctim. Capitula Caroli Magni lib. 5. cap. 5. 185. :
Ut Canonici Clerici Canonice vivant.
Et lib. 1. cap. 73. 69. :
Qui ad Clericatum accedunt, quod nos nominamus Canonicam vitam.
Innocentius III. lib. 1. Epistol. pag. 298 :
Nec etiam aliquis Canonicorum seu Clericorum Secularium, etc.
Adde Concil. Aurelian. III. can. 11. et Turonens. II. can. 19. Chrodogangi regulam vitæ canonicæ vide apud Harduin. Concil. tom. 4. pag. 1181. Mansi tom. 14. pag. 313. et Harzheim. tom. 1. pag. 96. Ad hanc regulam scriptus est liber Canonicæ vitæ regulam continens ap. Harduinum tom. 4. pag. 1055. et 1147. quem Ludov. Pius edixit ann. 816. Quam sequenti anno edidit Monachorum regulam est in Collectionibus Capitularium Pertz. pag. 201. Baluz. col. 579. Confer Bouquet. ad Vitam Anon. Ludov. Pii cap. 28. Pertzio vol. Script. 2. pag. 622. et Eichhorn. Histor. Jur. German. § 179. 333. 334.
Canonicorum autem appellationem sua ætate notam fuisse satis innuit Gregorius Turon. lib. 10. sub finem, ubi ait, Baudinum Episcopum Turonensem instituisse
mensam Canonicorum
in eadem Ecclesia Turonensi. Idem patet ex Charta Chilperici Regis Franc. ann. 580. vel. 575. pro Ecclesia Tornac. inter Miræi Diplomata Belg. tom. 2. pag. 1310. col. 2. (** Breq. 31. ann. 562.) ubi statuitur, ut
ipse teloneus et justitia de teloneo omni tempore ad mensam Canonicorum ejusdem Ecclesiæ proficiat
. Jam vero cur Clerus Canon Ecclesiæ, et Clerici, Canonici dicantur, non omnino promptum est assequi. Scio Hugonem Rotomag. Archiep. lib. 3. de Hæret. cap. 2. Ivonem Carnotensem Epist. 69. et alios censuisse, Canonicos appellatos, quod canonicas regulas arctius observare teneantur. Papias : Canon, Græce regula, consuetudo comprobata ; inde Canonicus, id est regularis. Id sane videtur indicare Capitulare 1. Caroli Magni incerti anni cap. 32 :
Ut abbates Canonici Canones intelligant, et Canones observent, et Clerici Canonici secundum Canones vivant.
Et cap. seq. :
Ut Abbates Regulares et Monachi regulam intelligant, et secundum regulam vivant.
Adde cap. 34. 35. Joannes Bordenavius, Henr. Valesius ad Socrat. Histor. Eccles. lib. 5. cap. 19. et Marca in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 10. n. 1. sic nuncupatos volunt, quod in Canonem, seu matriculam Ecclesiæ relati sunt. Alii, quibus subscribo dictos volunt a Canone frumentario, seu sportulis Ecclesiasticis et stipendiis annuis vel menstruis, quæ ex Ecclesiasticis redditibus accipiebant ; unde Sportulantes fratres, Clericos appellat S. Cyprianus Epist. 66 :
Nec molestiis et negotiis secularibus alligentur, sed in honore Sportulantium fratrum, tanquam decimas ex fructibus accipientes, ab altari et sacrificiis non recedant.
Idem Epist. 33 :
Cæterum Presbyteri honorem designasse nos [] illis jam sciatis, ut et Sportulis iisdem cum Presbyteris honorentur, et divisiones mensuratas æquatis quantitatibus partiantur.
Eæ autem Sportulæ dicuntur consueta Clericorum stipendia, in Concilio Valentino Hisp. cap. 2. Agathensi cap. 36. et Narbonensi ann. 589. can. 10. 12. Nam universa Ecclesiarum substantia in 4. partes dividebatur,
quarum unam Episcopus sibi retinebat, alteram Clerici pro officiorum suorum sedulitate obtinebant, tertia fabricis et peregrinis erogabatur
, ut est in Epistola Gelasii PP. ad Episcopos Lucaniæ, in Canonibus Silvestri PP. in Resp. S. Gregorii PP. ad Augustinum Anglor. Episcop. in Epist. 3. Simplicii PP. ad Florentinum ; apud Gregor. II. PP. Epist. 5. et in Capitulari cap. 5. in Concil. Aurelianensi I. can. 5. 14. Carpentorat. cap. un. Aurelianensi III. can. 5. Moguntino I. can. 10. Wormatiensi can. 7. et alibi passim. Vide Tertia. De Canonicorum institutione fusius egit Murator. Antiquit. Ital. vol. 5. col. 185. sqq. 158. 164. 540. vol. 2. col. 255.
Canonici Regulares, Qui secundum regulam vivunt, ut est in Lege Longobard. lib. 3. tit. 1. § 8. id est, secundum regulam iis propriam ac præscriptam, cum Sæculares dicantur vivere secundum Canones, seu regulas Clericis omnibus indictas, Est cap. 57. Caroli Magn. ex Capitul. 1. Mabillon. cap. 1 :
Ut Canonici secundum Canones et regulares secundum regulam vivant.
Eæ autem Regulæ erant, quas S. Augustini vulgo appellant. Jacobus a Vitriaco in Hist. Occident. cap. 21 :
Illi autem, qui Canonici Regulares dicuntur, B. Augustini Regulam pro fundamento Religionis habentes, media et regia via incedentes, secundum primas Regularium institutionum observantias, camisiis et femoralibus, superpellitiis et pellibus, culcitis et linteaminibus utuntur. Camisias et femoralia de nocte non deponunt : post Matutinas ad cubicula revertentes, causa recreationis dormiunt. Novem lectionum numerum in Nocturno officio non excedunt : tribus diebus in hebdomada carnes edunt : pisces, ova, caseum in Refectorio diebus aliis manducant... sub unius Abbatis vel Prioris obedientia continenter vivunt. Proprium autem eis habere non licet : animarum curas licitum est eis suspicere, et Ecclesias parochiales regere, etc.
Idem capitibus seqq. agit de Canonicis Regularibus Præmonstratensis Ordinis, de Canonicis Aroasiæ, S. Victoris Paris. etc. Meminit etiam Canonicorum Regularium Bononiensium, et de Spatha, quorum origines apud hunc Scriptorem et alios quisque legere poterit. Vide Cellotium lib. 5. de Ecclesiast. Hierarchia cap. 3.
Canonici Sæculares, Iidem Ecclesiarum Clerici postmodum dicti, ad discrimen cæterorum Canonicorum, qui regulæ strictius inhærentes, Regulares vocantur, ut ait Trithemius in Chron. Hirsaugiensi. Ugutio :
Incongrue dicitur Canonicus Sæcularis, quod est, ac si diceretur album nigrum : non enim est Canonicus, si non sit Regularis : usus tamen quorumdam sic habet, qui magis noverunt esse in Canonica Sæculares, quam regulares in sæculo.
Crantzius in Metropol. lib. 4. cap. 1 :
Si Canon est regula, Canonici sunt regulares. Quid ergo fiet de Canonico sæculari, nisi ut regularis sit irregularis, aut si id malumus regularis sine regula, etc.
Adde lib. 3. cap. 15. Wolcuinus Abbas in Homilia de Zizania :
Rara avis in terris Canonicus a [] Canone Vitæ. Unde ergo ? Audi me : est namque Canon vitæ, ut dictum est : et est Canon pecuniæ, videlicet alicujus pensionis certæ ; unde solet dici : Solve mihi Canonem meum. Eia ergo, o Canonice, inveniamus Canonem tuum, a quo derivaris, a Canone pecuniæ, non a Canone vitæ, id est, a Canone regionis, non a Canone religionis.
Arnulfus Lexoviensis Epist. ad Alexandr. PP. :
Ipsam (Ecclesiam) thesauris ornatam, instructam ædificiis, possessionibus reddidit ampliatam adeo quod pro 13. Canonicis, quos Sæculares appellant, ipsisque pauperibus, ibidem 36. Canonicos Regulares cum omni ædificiorum sufficientia et reddituum copia dereliquit
. Hugo Rotomagensis Archiepiscop. lib. 3. contra Hæretic. cap. 2 :
Ex his (Clericis) aliqui proprietate rejecta, sua simul habent communia in unitate canonica, tam Regulares Clerici, quam Cœnobitæ Monachi. Aliqui vero Sæculares (perperam edit. singulares) nuncupati servitio Ecclesiæ deputantur, et quia canonicas simul in Ecclesiis horis statutis laudes persolvunt, etiam Canonici nominantur : præbendas tamen suas dividendo partiuntur, etc.
Canonice Vivere, id est, more Canonicorum, non vero Monachorum, vel Canonicorum Regularium, qui Regulariter vivere dicuntur, in Capitulis Caroli Magni lib. 1. cap. 73. 69. lib. 5. cap. 79. et 115. 144 et 185. ; Canonico ordine vivere, in Lege Longobard. lib. 3. tit. 1. § 18. Pippin. I. cap. 2. ; Secundum Canonicam regulam, in Capitulis Caroli Calvi tit. 41. § 8. Synod. Ticin. ann. 876. Pertz. pag. 531. Canonica constitutio, institutio, regulari opponitur in Capitul. 1. Caroli Magni ann. 805. cap. 8. 9. Eadem Lex Longobard. lib. 3. tit. 1. § 8 :
Volumus... ut Canonici secundum canones, et Regulares secundum regulam vivant.
Capit. Caroli Mag. lib. 5. cap. 137. 212. :
Ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus, etc.
Vide Concil. Moguntiac. can. 9. Turon. III. can. 25. Ludovicum Pium in Epist. ad Sicharium Archiepiscop. Burdegal. etc.
P. Carpentier, 1766.
Quanquam aperta ea sint, quæ in suam sententiam profert Cangius, qua canonicos a regularibus vel monachis secernendos docet ; iisdem nihilominus sæculis dicuntur, etiam sæculares canonici, vivere regulariter, aut vivere secundum regulam ; quippe ipsis quoque præscripta erat regula, ut observat Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 189. Sic et vicissim Canonicare usurparunt, ubi de canonici institutione, vel de professione monachi agitur, ut videre est infra. Hinc Canonicus ordo simul et regularis nuncupatur, in Ch. ann. 1146. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 517 :
Statuentes ut Ordo Canonicus secundum Deum et beati Augustini regulam in vestra ecclesia, juxta observantiam fratrum sancti Rufi, ex hoc nunc a vobis et aliis, qui in eo substituentur in perpetuum observetur, et amodo nullus ibi, nisi Canonicus regularis ordinetur.
Imo promiscue nonnunquam Canonici et Monachi usurpari videntur, ut in Ch. Erchamberti episc. ann. 845. tom. I. Hist. Frising. pag. 124 :
Una cum consensu et conhibentia Canonicorum et Monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium.
Ubi Meichelbec. Canonicos et Monachos minime distinguendos esse opinatur : maxime ex eo quod, nulli testium subscribentium, Canonici, sed tantum Monachi appellatio tribuatur. Vide Mabill. tom. 2. Annal. lib. 23. [] num. 38. At vero, ordine simul et consuetudine Canonicos a monachis discrepare, observat Gaufredus episcopus Carnotensis in Charta ann. 1119. ex Chartul. S. Joan. in Valle :
Sed quia monachos atque canonicos simul habitare et debita ecclesiæ officia simul peragere, nec ordinis eorum usus diversus, nec ipsa consuetudo permittit, etc.
Nihil ergo temere hac in re definiendum est. Charta Carol. Crass. ann. 884. in Alsat. Diplom. num. 115 :
Ut causam Canonichorum ex monasterio quod vocatur Hohanova, etc... Canonici ex præfato monasterio liberam in omnibus habeant potestatem de suprascriptis rebus ad procurandam eorum necessitatem, nec non et eligendi inter se priorem, etc.
Chart. Otton. I. Imper. ibid. num. 145 :
Quidam venerabili præposito Guntero nomine et Canonicis sibi commissis in cœnobio Stigaviensi in Vosago sylva supra fluvium Murtim in honore B. Petri apostolorum principis constructo sub regula B. Augustini Deo deservientibus, etc.
In charta ann. 1196. ibid. num. 358. Canonici Murbacenses. Vide Abbas Canonicus in Abbas.
Canonici Seculares, perinde ac Regulares, in eodem claustro manebant, in eodem dormitorio dormiebant, in eodem refectorio reficiebantur,
et Episcopus eorum regebat vitam, sicut Abba Monachorum
, ut est in Capitulis Caroli Magni lib. 1. cap. 73. quod de Clericis suæ ætatis testatur Augustinus Serm. 1. de Communi vita Clericor. et in Psal. 99. Unde Monasteria Canonicorum appellantur illorum ædes ac habitationes. Vide Heumann. de Diplomat. Ludov. German. cap. 1. § 10. sect. 2. Schannat. Histor. Episcop. Wormat. vol. 1. pag. 68. sqq. Jacob. de Vitriaco in Hist. Occident. cap. 30 :
Cathedralium Ecclesiarum Ministri, quos nunc Canonicos Sæculares appellamus sub eadem regula (S. Augustini) communiter a prima eorum institutione Domino servierunt in humilitate, paupertate, divinis officiis, lectionibus et orationibus vacando, in castris Domini militantes, simul in refectorio sobrium cibum sumentes, in eodem etiam dormitorio castis cubilibus nocte quiescentes. Sede autem Pontificali vacante,... unum, quem digniorem credebant, caput sibi præficiebant, etc.
Id etiam serius obtinuisse, et sua ætate in Ecclesia Remensi desiisse, dolet Stephanus Episcopus Tornacensis Epist. 160. qua Remensem Decanum, ad quem scripta est, urget, ne patiatur hanc Ecclesiasticam, ac diu servatam, disciplinam aboleri, neque tam facile juventuti singulariter, ne dicam, inquit ille, sæculariter vivere volenti obediat. Sic autem idem Episcopus de Ecclesia Remensi :
Singulari quodam privilegio sedes Remensis inter alias Ecclesias eminebat, perseverans cum Apostolis in communione panis et oratione, et in sociali communione sacramentalem præferens, majoribus erat spectaculum, minoribus documentum. Ex reliquiis regularium institutionum duo sibi loca detinuerant, Cœnaculum refectionis, et domum somni : in altero castigatam sequentes abstinentiam, in altero candidatam continentiam observantes, procedentibus unanimiter de Missa ad Missam, de spirituali refectione ad corporalem, præmissa invocatione Dominica, et signo benedictionis super cibum extenso, reficiebant convivæ Domini minus ventrem quam mentem, sonante eis per ministerium Lectoris divino eloquio, nunc admonendo præceptis, nunc prohibitionibus cohercendo, interdum adigendo minis [] et terroribus, nonnunquam blandiendo consolationibus et promissis. O felices epulæ, quæ non crapulam provocant, sed sobrietati deserviunt, et postquam sumptæ fuerint, gratiarum actione clauduntur, derelinquentes alimoniam corporalem, et convivis suis spiritualem fructum servantes. In his et aliis observantiis regularibus incedebat Remensis Ecclesia terribilis ut castrorum acies ordinata, amabilis suis, admirabilis alienis.
Sed et id etiam tum obtinuisse in Ecclesia sua Tornacensi innuit Epist. 193. Hanc porro Canonicorum Sæcularium vitam communem passim observare est in Capitul. Caroli Magni lib. 5. cap. 115. in Capit. Caroli Calvi tit. 2. cap. 5. tit. 6. cap. 14. tit. 23. cap. 8. tit. 32. cap. 9. Convent. ap. Theodon. Villam ann. 844. Pertz. pag. 381. In Villa Sparnac. ann. 846. ibid. pag. 390. Epist. Episcop. provinc. Remens. et Rotom. ann. 858. Capitul. Missis data ann. 865. ibid. pag. 502. apud Innocent. III. PP. lib. 1. Epist. pag. 298. etc. Unde non desunt, qui putavere, Canonicos appellatos ϰοινωνιϰοὺς, quod communem vitam agerent. Vide Patriarchium Bituricense cap. 66. et Cognatum in Histor. Tornacens. lib. 1. cap. 69. Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Placentinæ Ch. 12. 60. De canonicis regularibus sæcularizatis, agit Chopinus lib. 1. de Sacra politia tit. 3. num. 7.
P. Carpentier, 1766.
Claustro, dormitorio, refectorioque communibus usos etiam fuisse Canonicos Tullensis ecclesiæ, discimus ex Statutis ejusd. MSS. in unum collectis ann. 1497. fol. 75. v°. :
Dormitorium est locus antiquus existens in claustro, ubi domini canonici olim regulam S. Augustini observantes dormiebant,... et debet locus ille honeste teneri ob reverentiam antiquorum patrum, qui hujusmodi regulam tenuerunt ; etiam quia consuetudo est, dum aliquis canonicus vel alius de ecclesia delinquit, ibi destinatur seu relegatur pro pœnitentia facienda.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Claustrales, Qui in claustro degunt, ad distinctionem eorum, qui in præposituris manent. Charta ann. 1140. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 492 :
Acta sunt hæc... in domo et claustro S. Firmini, præsente domino Raymundo Magalonensi episcopo,... et etiam maxima parte Canonicorum claustralium, et omnibus fere obedientialibus Canonicis, qui ad faciendum et corroborandum unanimiter convenerunt.
Canonicos Cardinales Romæ memorat Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 516. Canonicos Cardinales septem in Ecclesia S. Stephani Bisontina instituit ann. 1051. S. Leo IX. PP.
qui cum dalmatica, mitra, sandaliis, chirothecis ad altare illud ordinati, Missas ibi facerent : quorum unus loci illius Decanus, annulo etiam ad Missarum solennia uteretur.
Bullam descripsit Chiffletius in Tornutio, pag. 357. et 361. Alexander III. PP. Epist. 52. ad Philippum Coloniensem Archiepisc. :
Concedimus etiam et apostolica auctoritate statuimus, ut majus altare Ecclesiæ tuæ uni et vero Deo in memoriam B. Mariæ Virginis, et alterum in memoriam B. Petri Apostolorum Principis dedicatum, reverenter ministrando procurent septem Canonici Cardinales Presbyteri, induti dalmaticis, et mitris ornati, etc.
Tradit Scriptor Historiæ fundationis Archiepiscopatus Magdeburgensis, editæ ab Henr. Meibomio, id jus attributum Archiepiscopo ejusdem Ecclesiæ,
ut inter Cardinales Episcopos Romanæ sedis consortium haberet : præterea[] 12. Presbyteros, 7. Diaconos, 24. Subdiaconos Cardinales ad morem sanctæ Romanæ Ecclesiæ ordinare posset ; qui ad principale altare ministrantes quotidie, excepto jejunio, dalmaticis, festis vero sandaliis uterentur, etc.
Charta Bernardi Episcopi Compostellani æræ 1190 :
Damus eidem Ecclesiæ in Ecclesia B. Jacobi Canonicatum et portionem, et hebdomadam, et Cardinariam, et præstimonium, sicut unicuique Cardinalium Ecclesiæ nostræ Canonicæ collatum est, etc.
Id etiam nominis et privilegii habere Canonicos Ecclesiæ Salernitanæ auctor est Ughellus tom. 7. pag. 550. 569. 570. 572. In Sanctuario Capuano pag. 575 :
Cardinales Presbyteri sanctæ Capuanæ Ecclesiæ
aliquot Chartam Gerberti Episcopi Capuani subscribunt, quos Canonicos fuisse par est credere. Id etiam obtinuisse in Beneventana, Aquileiensi, Ravennensi, Mediolanensi, Pisana, Neapolitana, Compostellana, et aliis, observant Antonius Caracciolus lib. 1. de Sacris Ecclesiæ Neapolit. monumentis sect. 11. et Ughellus tom. 4. pag. 29. tom. 6. pag. 148. 151. de aliis Mariana lib. 10. de Reb. Hisp. cap. 6. Beroldus lib. de Ritib. Germ. lib. 3. de sacr. immunit. cap. 6. etc. In Ecclesia Ravennensi abrogatum Cardinalium nomen a Paulo III. PP. ann. 1543. scribit Paulus Sarpi in Tract. de Materia beneficiali pag. 52. Sed primitus videtur ea attributa Canonicis istis nomenclatio, quod ad hasce Ecclesias incardinati essent Canonici, ut Presbyteri ad Ecclesias Parochiales. Nude interdum Cardinales dicuntur. Charta Franconis Episcopi Nivernensis in Tabular. Eccles. S. Cyrici Nivernens. :
Per consilium nostrorum fidelium Canonicorum, atque forensium Sacerdotum, amicorum etiam et fidelium Laicorum, etc.
Chart. S. Gall. ann. 851. ap. Neugart. Codic. Alemann. vol. 1. num. 341. pag. 276 :
In præsentia sacerdotum, Canonicorum simul et nobilium laicorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonicus Curatus, Qui simul Canonicus est et Curatus seu Parochus. Charta anni 1200. inter Instrum. Hist. Meld. tom. 2. pag. 85 :
Ita tamen quod Canonicus Curatus dicti loci curam animarum recipiet a nobis.
Canonici Nobiles, Qui ut ad Canonicatum perveniant, genere nobiles esse debent. Vide cap. 37. Extra de Præbendis, Innocentium Cironum in quinta Compilat. Decretal. pag. 40. et Molanum lib. 2. de Canonicis cap. 29.
Canonici Domicillares, Juniores Canonici, qui necdum gradus Ecclesiasticos adepti, jus Capituli non habent. Antiquitus jus capituli habuisse canonicos qui præbenda carebant constat ex Decretal. Greg. IX. lib. 3. tit. 5. cap. 9. Juniores autem Magnatum filios Domicellos appellabant. Synodus Mogunt. sub Paulo III. can. 86 :
Hactenus in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis, saltem in ea parte, qua majores nostri, non sine magna ratione, Juniores Canonicos, quos Domicillares vocant, non statim, ut beneficia acceperint, ad Capitula admitti, sed ad tempus sub jugo Prælatorum detineri voluerunt, satis negligenter advigilatum esse, non sine Ecclesiarum pernicie sentimus, etc.
Vide novam Gall. Christ. tom. 3. col. 687. B. et Res Moguntiacas Georgii Helwich. tom. 2. edit. 1722. pagg. 238. 241. 247. 250. 256. 338. 347. 349. 411. et 413. Walteri Jus Ecclesiast. § 132.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonici Capitulares, Seniores Domicellaribus oppositi, quod jus habent [] Capituli. Res Mogunt. tom. 2. pag. 547. ubi de Canonicorum Collegio :
Constat id ex Præposito, Decano, Scholastico et Cantore, qui Prælatorum insigniti sunt axiomate, et præter eos undecim adhuc Canonicis Capitularibus : domicellaribus (è quibus Capitularium quopiam fatis functo, quem ordo tangit, in Capitulum adscendit, ceteris interim eandem sortem expectantibus) septem, Vicariis quindecim, etc.
Vide ibid. pag. 407.
Canonici Mitrati. Observat Ughellus tom. 1. Italiæ sacræ Canonicis Ecclesiæ Lucensis jus mitræ deferendæ a summis Pontificibus indultum, firmatumque a Gregorio IX. ann. 1237. bulla quam describit. Vide Canonici Cardinales.
Canonici Forenses, Qui in Canonia sua, seu Ecclesia non resident, quibus opponuntur Mansionarii, seu residentes, in Charta Simonis Noviomensis Episcopi, apud Vassorium pag. 878. Foranei dicuntur in Charta Gaufridi Ambian. Episcopi ann. 1233. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 340. Stationarios et non stationarios Canonicos utrosque vocat Lambertus Ardensis pag. 153. 155. In Monastico Anglic. tom. 2. pag. 463. Magister Thomas de Sergrave, dicitur Canonicus Stadiarius Ecclesiæ S. Pauli, id est, stationarius ; Stadium enim pro stagium usurpatum a recentioribus.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Foranei, Iidem atque Forenses, qui in canonia sua non resident. Vide Foraneitas et Foraneus 1.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Incorporati. Vide infra Incorporati.
Canonici Expectantes, Qui in Ecclesiis Cathedralibus Canonici dignitatem sub Expectatione Præbendæ habebant, et in Capitulo vocem, et stallum in choro : quod obtinuisse in Insula Cypro colligitur ex Constitutione Heliæ Archiepiscopi Nicosiensis sub ann. 1252. qua eos omnino tollit ; et ex Concilio Nimociensi ann. 1340. cap. 6. quo perinde aboliti, repugnante tamen Odone Paphensi Episcopo pro Ecclesia sua. Vide supra Canonici juniores et tit. Decretal. ibid. cit. cap. 19.
Canonici Minores, in Ecclesia Londinensi dicti,
qui loco majorum Canonicorum vicissim et sunt successive ad magnum altare, Missas celebrant, quod debent facere, etc. Hi amictu ex calebro utuntur, etc
. Vide Statuta ejusdem Ecclesiæ in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 344. Alii Canonicos Vicarios vocant.
Canonici Tertiarii in Ecclesia Messanensi, qui fructuum præbendæ tertia parte tantum fruuntur. Vide Rocchum Pirrum tom. 1. Notit. Sicil. pag. 386.
Canonici Paupertatis, Gall. Chanoines de la Pauvreté, de quibus Odo Gesseius in Hist. Aniciensi lib. 1. cap. 24.
Canonici 15. Marcarum, seu Librarum, non semel in Ordinario Ecclesiæ Rotomagensis MS. forte quorum præbendæ reditus annui tot marcarum argenti sunt.
Canonicus ad Succurrendum, Qui instante mortis periculo Canonicam vestem induit. Donatio Ecclesiæ S. Medardi de Dolon facta Monachis Majoris-Monasterii ann. 1110. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 320 :
De illo etiam qui factus fuerit Canonicus ad Succurrendum propter timorem mortis, etc.
Occurrit rursus apud eumdem Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 224. et in Instrumento anni 1234. tom. 2. Hist. Meld. pag. 133. Vide Monachus ad Succurrendum. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonici de Stallo, de Terra. Vide Clerici.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Integri, Qui integram præbendam obtinent, in Ch. Girb. episc. Paris. an. circ. 1125. inter Probat. Hist. eccl. S. Aniani Aurel. pag. 12. in alia ann. 1282. ibid. pag. 56. et in Hist. abbat. S. Germ. Autiss. pag. 582.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Obedientiales, Qui cellas rurales, Obedientiæ dictas, procurabant. Locus est supra in Canonici claustrales.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Ordinarii. Vide in Ordinarius.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Panaterii. Vide infra Panaterii.
P. Carpentier, 1766.
Canonici Tortarii. Vide infra Tortarii.
Canonici Honorarii, seu laici, qui ex quodam privilegio, hac dignitate in Ecclesiis Canonicalibus gaudebant. Id enim juris interdum sibi reservarunt Principes in iis Ecclesiis, quas aut a fundamentis erexerant, aut amplis dotaverant reditibus aut prædiis, ut in tesseram et notam quamdam patronatus, Canonicorum catalogis adscriberentur, et, cum isthuc proficiscerentur, sæcularibus depositis insignibus, lineum supparum seu superpellicium induti, cum aliis Collegis fungerentur Ecclesiastico munere. Interdum etiam ab ipsis Ecclesiis donabantur ejusmodi præbendis, ut essent, qui earum bona ac prædia tutarentur.
Scribit auctor Ceremonialis Romani lib. 1. sect. 5. Imperatorem sumpta Romæ corona ad Lateranum cum suis progredi, ibique
recipi in Canonicum et in fratrem Ecclesiæ Lateranensis
. Idem tradit Petrus de Andlo lib. 2. cap. 6. additque Marquardus Freherus, eamdem dignitatem obtinere in Ecclesiis Aquisgranensi, Coloniensi et Bambergensi. Descripsit Joan. Noppius in Chronico Aquisgran. lib. 1. cap. 12. pag. 70. juramentum, quod Imperator tanquam Canonicus ejusdem Ecclesiæ facere solet.
Hoc jure Comites Andegavenses in Ecclesia S. Martini Turonensis olim gaudebant. Chronicon Turonense :
Quia tempore Ingelgerii Comitis, Ecclesia S. Martini carebat Thesaurario et Ædituo, Consulem Ingelgerium inthronizaverunt, et Thesaurarium constituerunt, et Defensorem Ecclesiæ fecerunt, et tutorem omnium possessionum ejus, ubicunque esset, delegaverunt, qui sedem Thesaurarii et domos cum redditibus, quandiu advixit, obtinuit.
Joan. Monachus lib. 1. Hist. Gaufr. Ducis Norm. et Comitis Andeg. Gaufredum sic loquentem inducit :
Ego autem et Canonicus sum S. Martini, et Monachus Majoris-Monasterii.
Radulfus de Diceto ann. 960 :
Fulco Bonus tertius Comes Andegavensium in Ecclesia S. Martini in Castello novo Canonicus ascriptus fuit. In festo Sancti ejusdem in Choro inter psallentes Clericos cum veste clericali, et sub disciplina eorum astabat, etc.
Chronicon Turon. ann. 1200 :
In Paschali Arturus puer Turonis veniens, more debito, in Ecclesia B. Martini in Canonicum est electus, et in stallum Decani in vestibus Chori, sicut Canonicus installatus.
Adde Gesta Consulum Andegav. cap. 5. n. 5. 6. 8. Atque id quidem jus ad Regem Franciæ postmodum transiit tanquam Comitem Andegav. Statuta Eccles. S. Martini Turon. cap. de Potestate Abbatis Regis Franciæ :
Abbas B. Martini, scilicet Rex Franciæ, est Canonicus de consuetudine, et habet parvam præbendam, quam habet S. Venantius,[] et debet sedere in sede Thesaurarii.
Anno 1614. 25. Julii Rex Ludovicus XIII. eamdem ingressus Ecclesiam,
in Canonicum Honorarium, tanquam Abbas sæcularis et Protector ejusdem Ecclesiæ receptus est, ratione suæ coronæ, et juramentum, quod Reges Franciæ in ejusmodi prima receptione facere consueverunt, præstitit.
In eadem S. Martini Turonensis Ecclesia,
Dominus de Prulliaco est propugnator et Canonicus de consuetudine, et habet præbendam in blado, vino, et nummis, et ipse debet portare vexillum B. Martini, cum Comite Andegavensi in bellis, et facere per se, vel per alium bella Capituli B. Martini
, ut est in lib. Statutorum ejusdem Ecclesiæ.
Scribit Coquillius in Historia Nivernensi pag. 158. Herveum Comitem Nivernensem in Canonicum ejusdem Ecclesiæ S. Martini Turonensis admissum ann. 1216. idemque juris concessum posteris Comitibus Nivernensibus, et firmatum deinceps literis ann. 1270. et 1300. et Ludovicum Gonzagam Ducem Nivernensem in eadem Ecclesia ut Canonicum sedisse ann. 1588.
Sed et Canonici S. Martini Turonensis eamdem Canonici in sua Ecclesia dignitatem Comiti Dunensi et posteris ultro concesserunt. Veteres Schedæ apud Majorem in Atiquitatib. Aurelian. 2. part. pag. 71 :
Die Martis 11. Sept. an. 1464. Dom. Comitem Dunensem, et successores suos in Canonicos ejusdem Ecclesiæ, more aliorum dominorum Principum Regalis prosapiæ Canonicorum ejusdem, de qua traxit originem, assumpsimus, ita quod dictus Comes Dunensis, quam citius poterit, suique successores Comites Dunenses, quisque suo tempore, in suis receptionibus in hac Ecclesia fiendis, præstare corporaliter tenentur juramentum per alios Principes, Duces, et Comites, ejusdem Ecclesiæ Canonicos fieri solitum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex Actis Capitularibus ejusdem S. Martini notum est, Petrum Britanniæ Ducem cupiisse, ut ipse suique successores in ordinem Canonicorum ejusdem Ecclesiæ cooptarentur ann. 1455. quare die 2. Septembris ejusdem anni Canonici statuerunt,
Præfatum Dominum Ducem ad hujusmodi Canonicatum recipere cum solemnitatibus decentibus.
Et die 12. Novemb. ann. 1457. Dominus Gravicarius jubetur adire Dominum Ducem Britanniæ
super cappa et nonnullis ornamentis ecclesiasticis, quæ defunctus Dominus Petrus, nuper et immediate dum viveret, Britanniæ Dux prædecessor suus, in sua receptione in Canonicum hujus Ecclesiæ promiserat ei dare.
Legitur in quodam Regesto Cameræ Comput. Paris. Carolum VII. Regem Francorum urbem Andegavensem ingressum 19. Octob. ann. 1424. a Canonicis exceptum superpellicio et cappa auro texta indutum tanquam Canonicum :
Et fut receu en l'Eglise comme Chanoine d'icelle en surplis et en chappe de drap d'or.
Hemeræus in Augusta Viromand. ann. 1214. auctor est, Regi Franciæ venienti in Ecclesiam S. Quintini, et in Custodis loco sedenti, Decanum almuciam offerre, stante pro aulæ consuetudine in subselliis Eleemosynario. Ita
Joannes Ferraldus de Jurib. et Privileg. Regni Franc. cap. 7. refert, Regem Franciæ esse Canonicum Ecclesiæ S. Hilarii Pictavensis : in Ecclesia Cenomanensi habere præbendam, cujus reditus remittit servientibus, seu bajulis, ut et in Eccles. Andegav. et S. Martini Turon.[] et cum præsens est, distributiones percipere. Quo spectant, quæ habet Gaufredus Vosiens. in 1. parte Chron. cap. 67 :
Tempore illo Rex Henricus senior filio Richardo ex voluntate matris Aquitanorum tradidit Ducatum. Post hæc, apud S. Hilarium Pictavis Dominica post Pentecosten, juxta consuetudinem, in Abbatis sedem elevatur, sed Bertranno Burdegalensi et Joanne Pictavensi Præsulibus, lancea ei cum vexillo præbetur, etc.
Id præterea juris obtinet Franciæ Rex in Ecclesia Cabillonensi, ut auctor est Sanjulianus in Antiq. Cabillon. ubi refert, Carolum VIII. Cabillonum ingredientem, ab Episcopo in ipsa urbis porta superpellicio et almucia exornatum, eo habitu in Ecclesiam venisse.
Eo perinde modo Carolus V. Imper. diadema suscepturus Aquisgrani, Trajectum adiit et in majori S. Servatii Ecclesia superpellicio et almucia indutus cum cæteris Canonicis Ecclesiastica obiit officia, tanquam Brabantiæ Dux, ut auctor est Jo. Placent. in Catal. Episc. Trajectensium.
Tradit præterea Jacobus Severtius in Chronol. Archiepisc. ugdun. Ducem Bituricensem obtinuisse a Canonicis Lugdunensis Ecclesiæ, ut ad modum Philippi fratris Ducis Burgundiæ, ac fundatoris ejusdem Ecclesiæ, impetratis ad id litteris Apostolicis, in album Canonicorum referretur, venisseque in Ecclesiam cum frochia et aumucia ann. 1388. Ita ann. 1511. eodem teste Severtio, Carolum Ducem Sabaudiæ iidem Canonici Lugdunenses,
in Canonicum Ecclesiæ receperunt, habitumque sibi contulerunt, ipsum induendo superpellicio et cappa
, ut produnt Acta, quæ vocant, Capitularia.
Id etiam privilegii habere Dominum Turnonensem in Ecclesia S. Justi Lugdunensis prodit vetus Scheda apud Paradinum in Hist. Lugdun. lib. 2. cap. 102 :
Vir illustris et potens Dom. Guillermus Dominus de Turnone Miles, trahens originem de genere eximii Confessoris et Pontificis S. Justi Lugduni venerati reverentissime, et Ecclesiæ Lugdunensis Præsulis, sicque in ejus honore et nomine Ecclesia fundata et nominata. Et exinde dictæ Ecclesiæ S. Justi perpetuus Canonicus præbendatus et hæreditarius, prout refert venerabilium et discretorum virorum Dominorum Obedientiarii et Capituli dictæ Ecclesiæ concors confessio, et antiquorum relatio.
Exstat quoque in Tabulario Eccl. Autisidor. Charta Decani et Capituli ejusdem Ecclesiæ ann. 1423. qua Claudio de Beauvoir
Militi, Domino de Chastelux, tanquam Ecclesiasticæ rei indefesso protectori et augmentatori industrio concedit, quod admodo et deinceps perpetuis temporibus, et sui successores hæredes masculi domini temporales dicti loci de Chastelux successive habeant, et percipiunt fructus et reditus unius præbendæ ejusdem Ecclesiæ, sicut et cæteri Canonici ejusdem Ecclesiæ, dum et quoties idem Dominus Claudius, et sui post ipsum, ut præfertur, successores ad ipsam Ecclesiam personaliter accesserint, et in eadem Ecclesia interfuerint alteri horarum dictæ Ecclesiæ decantando : quam intrare licebit eisdem cum superpellicio, vel absque superpellicio, aut statu quo maluerint pro suæ libito voluntatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex hac status, quem maluerint, eligendi licencia, factum est, ut D. de Chastelux, qui ætatis prærogativa hanc honorarii Canonici dignitatem obtinet, pompalibus Altissiodorensis Ecclesiæ ceremoniis, cum lubet, adsit inter Canonicos, [] ocreis et calcaribus indutus, ornatus superpelliceo, et almucia, insuper baltheo cinctus et gladio, cum pileo pennis decoro et accipitre (alias primæ nobilitatis indicio) supra pugnum sedente. Hoc habitu Cæsar Philippus de Beauvoir Comes de Chastelux, Vicecomes Aballonis, etc. ordine suo, primus scilicet post Decanum et Cantorem, adfuit 30. Maii ann. 1683. haud sine spectantium plausu, cum Ludovicus Magnus, Altissiodoro transiens, ab Episcopo et Canonicis honorifice salutatus est, et altera die in Ecclesia Cathedrali, ubi sacris interfuit, ab iisdem exceptus. Hæc quidem in solemnioribus ceremoniis ; in aliis enim minori apparatu, si velit, divinis interest D. de Chastelux, suæque præsentiæ majorem, quam alii Canonici, mercedem ferme recipit, nummum ad minus aureum, quem statim solet pauperibus distribuere. Privilegii hujus tanti, quo hodie jure hæreditario gaudet D. Guillelmus Antonius de Chastelux, Cæsaris Philippi filius, Agminis Ductor et Flandricæ cohortis Equitum armatorum, Gall. Gendarmes, Præfectus, causam declarant Canonici in Charta concessionis jam laudata :
Sane recolentes, inquiunt, et pia meditatione revolventes in animis quanto qualive discrimine atque periculo Vir nobilis ac potens Dominus de Beauvoir, Miles, Dominus de Chastelux seipsum corporaliter, suaque bona universa, suos etiam cum non modica consanguineorum aliorumque nobilium comitiva exposuit ob Dei honorem, gloriosissimæque ejus Genitricis Mariæ et beatissimi protomartyris Stephani, (Patroni Ecclesiæ Autissiod.) quorum res acta est, dimicaverit et militaverit, singulorumque vita curisque omnibus temporalibus quantumlibet fructuosis aut utilibus postpositis, non sine magna et ingenti rerum suarum consumptione et exhaustu, ob recuperationem villæ nostræ de Crebanno, per prædones et tyrannos Ecclesiæ, Regis et regni inimicos, furtive nuper occupatæ et violenter detentæ, quam omnipotenti Deo, qui suorum manus docet ad prælium, causam suam protegente ac tuente, non tam victoriose quam miraculose, ut pie creditur, ab eisdem hostibus Deo, si fas est dicere, et toti orbi odibilibus liberavit penitus et substraxit : in qua quidem villa, licet quinque hebdomadarum et amplius ipse D. Claudius cum præfata sua nobili comitiva per prædictos inimicos obsessus fuerit, insultusque plurimos atque mirabiles, non absque grandi victualium aliorumque necessariorum penuria, et usque ad equorum suorum pro majori parte aliarumque ejus bestiarum (esum,) et pluribus etiam insultibus ab inimicis, ut referunt, perpessus fuerit et sustinuerit, nihilominus villam nostram prædictam cum omni dominio et jure, quod ante habebamus in eadem, pure, plane ac simpliciter sua gratia nobis et Ecclesiæ nostræ prædictæ restituit, liberavit et tradidit. Nos igitur ea moti consideratione, etc.
Post hæc inseritur eidem Chartæ juramentum Gallice pronunciatum, quod præstitit, ad sacrosancta Dei Evangelia idem D. Claudius de Chastelux, quodque præstant ejus successores cum primum veniunt in possessionem sui Canonicatus ; promittunt ergo,
qu'ils seront bons et loyauls aux Doien et Chapitre de l'Eglise d'Auxerre ; item aideront de leurs pouvoirs à garder les droits, terres et possessions, et autres revenus appartenant ausdits Doien et Chapitre de ladite Eglise ; item pourchasseront le bien, honneur[] et prouffit des susdites Église, Doien et Chapitre d'Auxerre, et eviteront leurs dommages de tout leur loyal pouvoir.
Tradit denique Leurius in Hist. Viennensis Ecclesiæ cap. 52. Humbertum Delphinum Viennensem in Majori Ecclesia donatum Canonicatu 29. Aug. ann. 1338. cujus possessionem iniit superpellicio indutus et almucia, quam alias Militi deferendam brachioque aptandam, cum templum ingrederetur, dare poterat. In Hist. Dalph. tom. 2. pag. 386. exstat
Instrumentum receptionis (ejusdem) Humberti in Canonicum per Capitulum Aniciensis Ecclesiæ
ann. 1339. ex quo Instrumento patet jus Canonici in Aniciensi Eccles. commune fuisse omnium successive Dalphinorum ; hinc eodem tom. pag. 25. refertur aliud Instrumentum, quo Humbertus I. ann. 1282. notum fecit, se et antecessores suos tenere ab Episc. Aniciensi
Canoniam Ecclesiæ B. Mariæ Aniciensis, de qua nos Dalphinus et antecessores nostri sumus et fuerunt Canonici, etc
. Adde Ægid. Gelenium in Colon. Agrippina pag. 245.
P. Carpentier, 1766.
Eo etiam jure potitur in ecclesia Lugdunensi comes Albonensis, ut discimus ex Charta ann. 1230. in Cod. reg. 5186. fol. 5. v°.
Nos (Robertus archiepiscopus, P. decanus et capitulum primæ Lugdunensis ecclesiæ) concessimus ei (dalphino Viennensi et Albonis comiti) liberaliter et benigne, quod quicumque fuerit comes Albonensis, eo ipso quod comes fuerit dicti loci, sit Canonicus nostræ ecclesiæ Lugdunensis.
Sed et mulieribus indulta eadem denominatio fuit, non quidem ut inter canonicos sederent ; verum ut ecclesiæ suffragiorum forent participes. Ejusmodi est illa de qua in vet. Necrol. MS. eccl. Carnot. :
Non. Mart. obiit Gelvisa monacha et hujus sanctæ ecclesiæ Canonica, quæ dedit canonicis sanctæ Mariæ alodos suos Vulmedum et Cantamerula.
P. Carpentier, 1766.
Canonicus Gall. dicitur Canogne, in Charta ann. 1268. ex Tabul. eccl. Camerac. Canonne, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 100 :
Gerart d'Aisne chevalier, seigneur de Marque, demeurant à Cambray en la rue des Canonnes.
Chenoigne, in Ch. ann. 1252. ex Chartul. Campan. fol. 448. v°. col. 1. Kanoisne, in Poem. Rob. Diaboli MS.
Canonicæ, primis Ecclesiæ sæculis, videntur appellatæ Diaconissæ, quod perinde ac Clerici, sub Canone Ecclesiastico constitutæ essent. Nam Diaconissæ quemdam in Ecclesia ordinem confecere, et in ædibus sacris certæ ac peculiares stationes iis assignatæ ὡς ἐϰϰλησιαζούσαις, ut est in Novella 3. Justiniani, et alia Heraclii Imp. Proinde jure distinguuntur Canonicæ a Sanctimonialibus in ordine Romano :
Inter virginem et feminam, inter Canonicam et Sanctimonialem, etc. Κανονιϰὰς
etiam habet S. Antiochus homil. 18. ut et S. Chrysost. qui homiliam scripsit ὑπὲρ τοῦ τὰς ϰανονιϰὰς μὴ συνοιϰεῖν ἀνδράσι, et Menæa 20. Martii in S. Niceta, et 27. Sept. in S. Ignatio Hegumeno. Hæ non aliæ videntur a Diaconissis. At
Sanctimoniales, quæ se Canonicas vocant, ut est in Concilio Cabillonensi ann. 813. cap. 53. videntur eæ quæ regulam S. Augustini profitebantur. Decreta Eugenii PP. II. cap. 3. et Concilium Remense ann. 1148. cap. 4 :
Statuimus, ut Sanctimoniales et mulieres quæ Canonicæ nominantur, et irregulariter vivunt, juxta beatorum Benedicti et Augustini [] regulam vitam suam in melius corrigant. Canonicarum
vero ejusmodi mentio est in Addit. 2. Capitul. Caroli M. cap. 16. in Concilio Paris. VI. cap. 46. ubi Monasteriorum ejusmodi Canonicarum pariter mentio fit, et in Concilio Remensi ann. 1148. cap. 4. apud Bedam de Remed. peccator. cap. 8. In Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 44. etc. Vide doctissimum Mabillon. in Præfat. ad tom. 2. Actor. SS. Ordinis S. Benedicti n. 32.
Sed de Sanctimonialibus, quæ hodie Canonicæ appellantur, audiendus omnino Jacobus de Vitriaco in Hist. Occident. cap. 31 :
Ad imitationem et exemplum prædictorum Canonicorum, (sæcularium) in partibus Hannoniæ et Brabantiæ, et in quibusdam Theutonicorum et Alemannorum provinciis sunt mulieres, quas Canonicas sæculares, seu Domicellas appellant. Non enim moniales nominari volunt, sicut Canonici sæculares Monachi non dicuntur. Hæ siquidem adeo personas accipiunt, quod non nisi filias Militum et Nobilium in suo Collegio volunt recipere, religioni et morum nobilitati, sæculi nobilitatem præferentes. Purpura autem, et bysso, et pellibus griseis, et aliis jocunditatis suæ vestibus induuntur, circumdatæ varietatibus, cum tortis crinibus, et ornatu pretioso circumamictæ,.... pellibus autem agninis quantumcumque subtilibus et delicatis utuntur..... Clericorum autem et puellarum et juvenum servorum etiam sibi ministrantium cinctæ obsequio, in domibus propriis honorifice et splendide epulantur, nec desunt mensis eorum consanguinei, in primo gradu sibi propinqui, quos cognatos suos appellant. In dormitorio autem juxta Ecclesiam suam de nocte quiescunt.... Sunt autem in eisdem Ecclesiis pariter Canonici sæculares in diebus festis et solennibus ex altera parte Chori cum prædictis Domicellis canentes, et earum modulationibus æquipollenter respondere studentes.... Similiter et in processionibus compositæ et ornatæ, Canonici ex una parte, et Dominæ ex alia parte concinentes procedunt. Quædam autem ex ipsis, postquam diebus plurimis de Christi patrimonio vixerunt, relictis præbendis et Ecclesiis, carioribus sibi personis matrimonio copulantur, etc.
Vetus Epitaphium apud Browerum lib. 11. Annal. Trevir. num. 64 :
Mansit sub sacro speciosa Canonica velo,
  Sed tamen in vita vera fuit Monacha.
Vide Gobelinum Personam in Cosmodromio ætate 6. cap. 52. et 90. Molanum in Martyrol. 17. Mart. et Gasp. Bruschium de Monasteriis Germaniæ pag. 17. 18. 45. 132.
Canonia, Canonicatus, præbenda Canonici, apud Petrum Cellensem lib. 8. Epist. Innocentium III. lib. 14. Epist. 82. in Jure Canonico, et apud alios non semel.
Canonia, Præbenda, vel reditus Canonici. Greg. VII. PP. lib. 3. Epist. 17 :
Benedictus quoque Canoniam suam sub eadem pacis tranquillitate interim habeat.
Magnum Chronicum Belgicum :
Posuit eum in Ecclesia sine Canonia, hoc est, sine præbenda.
Vide Cantipratanum lib. 2. cap. 39. num. 2. et tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 870.
P. Carpentier, 1766.
Canonia in Vocabul. Joan. Erlebach. :
Potest dici beneficium ecclesiasticum, et appellatione Canoniæ continetur omne beneficium ecclesiasticum canonice obtentum. Canonia censetur mater, et præbenda filia, quia ex Canonia procedit et pro eo est instituta.
Vocabul. utr. Jur. :
Canonia est nomen tituli et juris, [] præbenda vero nomen facti.
Bulla Alex. III. PP. ann. 1173. inter Instr. Hist. Lugdun. pag. 37 :
Terras planas poterit acquirere ecclesia pro Canonia vel pro eleemosina, ita quod fiat sine interventu pecuniæ.
Rursum pag. 38. col. 1. Chanesie, f. pro Chanoisie, Præbenda canonici, in Charta Caroli V. ann. 1374. ex Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 55 :
Comme des Chanesies et provendes de l'église collégial de S. Florent de Roye en Vermandois sommes patrons et collateurs, etc. Canoisie,
pro Collegio canonicorum, in Ch. ann. 1247. ex Reg. feud. comit. Clarimont. in Cam. Comput. Paris. fol. 109. v°. :
Furent présens li abbez de Fromont Aimars,... Climens chappellains de le Canoisie de Clermont, etc.
Vide in Canonicus.
Canonia, Collegium Canonicorum. Chronic. Mosomense :
Est enim ibi Canonia 12. Clericorum Remensis parochiæ, etc.
Gervasius Dorobernensis in Henrico II. Rege Angl. et ex eo Bromptonus :
Dicens sibi peroptimum esse propositum, ut extra civitatem Cantuariæ, sæcularium Clericorum Canoniam faceret, et in nomine S. Thomæ Martyris novam Ecclesiam fabricaret.
Occurrit eadem notione infra, apud Gregorium VII. PP. l. 9. Ep. 29. Cantipratanum l. 1. cap. 17. extremo, Joann. Signensem Episc. in Vita S. Beraldi Episc. Marsorum, etc.
Canonica, Canonici dignitas. Hincmarus Laudunensis Episcopus :
Igitur pro vestra interventione suæ Canonicæ locum, ac sibi prius a me concessam permitto mansionem.
Joan. Sarisber. lib. 2. de Nugis curial. cap. 28 :
Qui speculariorum videntes plagam, effugerunt, alter ad sinum Canonicæ, alter ad portum Cellulæ Cluniacensis, sacris vestibus insigniti.
Hildebertus Episcopus Cenomanensis Epist. 55 :
Audivimus.... in vestra matre Ecclesia hæreditario jure Canonicas obtineri.
Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 7. :
Canonica, quam præbendam vocant.
Charta ann. 1061. ex Ta bulario Ecclesiæ Abrincatensis :
Canonici omnes sub Episcopi Priore sunt : et Canonicas, id est, præbendas, cum vacuæ fuerint, distribuere debet, etc.
Utuntur Gregorius VII. lib. 5. Epist. 1. Joannes Monach. lib. 1. Vitæ S. Odonis Abbatis Cluniacens. Petrus Venerab. lib. 4. Epist. 8. Vita sancti Willelmi Abbat. Roschildensis n. 3. Gervasius Dorobern. in Imaginat. pag. 1308. Adelbertus Abbas Heidenhemensis pag. 368. Concilium Claromontanum ann. 1095. can. 9. Chronic. Abbat. S. Trudonis lib. 5. pag. 393. vetus Notitia ann. 1103. in Probat. Hist. Castilion. pag. 17. Vita Guidonis Episcopi Aniciensis inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 838. Chartarium Ecclesiæ Auxitanæ MS. cap. 77. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 661. Mabillon. Analect. tom. 3. pag. 473. etc.
Canonica, Canonicorum Collegium, seu potius Ecclesia Collegiata, ut vocant. Joan. de Janua :
Canonica, Ecclesia ubi regulares morantur.
Conventus Episcoporum ann. 1040. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 204 :
Qui locus recte appellatur Canonica, quia ibi ecclesiastica atque divina observatur regula.
Chart. Longob. ann. 724. ap. Brunett. pag. 470 :
Trado tam suprascripta curte quamque et omnibus rebus ad ipsam pertinentibus .... in ecclesia et Canonica B. Johannis Baptistæ tam ad ipsos canonicos qui modo pro tempore sunt, quam qui tunc futuri erunt, ut habeant, firmiterque teneant, possideant, laborare faciant et ex ipsis frugibus communiter se reficiant.
Vide [] Canonicum 1. Charta Ludov. Pii in Tabulario Lemovicensi :
Ex Canonica prædictæ urbis quæ est constructa in honore S. Stephani.
Tabularium S. Salvatoris Redonensis :
Ebulus autem Comes direxit eos ad Ecclesiam B. Virg. Mariæ in Canonica B. Petri, ubi merita coluntur in nomine Christi et beatorum Innocentium.
Arnulfus Episcopus Lexoviensis in Epist. pag. 83 :
Provinciam nostram frequentibus Monasteriis, ipsisque nobilibus, certum est abundare, Canonicas Regulares paucas habet, etc.
Gervasius Dorobernensis :
In diminutionem nostram et omnium suorum præjudicium successorum de Ecclesiis suis simul et nostris præbendas fecit, vel Canonicas.
Guillelmus Abbas S. Theoderici in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 1 :
Usque ad B. Mariæ Canonicam Dom. Papa cum comitatu suo gloriose deductus est.
Vide Petrum Damian. lib. 3. Epist. 8. lib. 4. Epist. 3. Joan. Sarisberiensem Epist. 76. Stephanum Tornacens. Epist. 1. Chronicon Reichersperg. pag. 228. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 45. Blancam in Comment. Rer. Aragon. pag. 579. Cruceum in Episcopis Cadurcensibus pag. 65. 67. Franciscum Mariam in Mathildi Comitissa lib. 3. pag. 100. Guichenonum in Probat. Histor. Sabaud. pag. 34. etc. Chanoinie, eadem notione, in Charta ann. 1277. apud eumdem Guichenonum pag. 84.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonica Regularis, Monasterium, ut videtur. Charta Joannis Episc. Sistaricensis ann. 812. apud Mabill. de Re Diplom. lib. 6. pag. 614 :
Interea ascendit in corde meo, ut inter alia bona perpetrassem optima, id est, sacra Monasteria seu Regulares Canonicas, tum etiam et religiosas Ecclesias.
Dixi Canonicam et Monasterium hic unum videri, non asserui ; quia posset et hoc in loco intelligi Ecclesia collegiata, ut in superiori articulo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonica, Advocatia, protectio Ecclesiæ Canonicorum, seu præbenda Canonici concessa pro advocatione et tuitione alicujus Ecclesiæ. Charta Ulrici Comitis pro Ecclesia Beronensi ann. 1036. inter Vindemias Litter. Fred. Schannati pag. 173 :
Cogitavi de quadam Canonica mea, quæ est in loco qui dicitur Beronis-Monasterium, qualiter post obitum meum eadem Canonica liberaliter Deo servire valeat : regalem nolui facere nisi coactus... rursus nolui eandem Canonicam nepotibus meis in commune dimittere, ne... dividerentur. Tandem inveni consilium, ut eligerem unum de nepotibus meis... si autem ipse... locum prædictum non bene defendat .... licentiam do, ut se reclament (Canonici) ad Episcopum Constantiensem... Tunc idem Episcopus... prævaricantem Advocatum abjiciat, et ipse locum ejus subeat.
P. Carpentier, 1766.
Canonica, Præbenda, vel reditus canonicorum ecclesiæ assignatus. Charta Phil. I. reg. Franc. ann. 1106. in Chartul. Maurign. ch. 5 :
Ecclesiam B. Martini de veteribus Stampis.... monasterio S. Trinitatis de novis Stampis.... donavimus,.... tali videlicet tenore.... ut canonicis qui eo tempore vivebant, vita comite Canonicas, quas præbendas vocamus, canonice tenere liceret. Si vero vendere qualibet occasione quilibet eorum, vel omnes vellent, aut abbati S. præfatæ Trinitatis vendant, aut, omni alio emptore penitus remoto, dimittant.
Alia ann. 1127. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 33 :
Petrus Bernardi sacrista minor et Guillelmus de Jonchariis teneant Canonicam et honorem ejus bene condirectum et bene [] laboratum, de ista prima adveniente festivitate S. Michaelis usque ad septem annos completos, et bene procurent clericos et honorifice.
Vide Canonia. Chart. ann. 1190. ap. Schannat. in Histor. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 361.
P. Carpentier, 1766.
Canonica, Domus, habitatio canonicorum. Charta ann. 1163. in Lib. virid. episc. Massil. :
In præcipuis autem solemnitatibus, .... episcopus duobus se comitantibus in Canonica comedat, et ei honorifice serviatur.
Alia ann. 1165. ibid :
In prædictis diebus totum refectorium omnibus hominibus, qui in Canonica fuerint, ... procurabunt.
Vide Canonicum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonica Portio, Quæ canone tribuitur Ecclesiæ parochiali de rebus relictis a parochiano defuncto illi Ecclesiæ, ubi suam elegit sepulturam, cum alibi quam in parochiali sepelitur. Portio hæc varia est variis in diœcesibus : in quibusdam media pars, in aliis tertia, vel quarta pars attribuitur. Statuta Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280 :
Quanquam unusquisque, qui certam non elegerit sepulturam cum suis parentibus sit de jure sepeliendus, liberum tamen est cuilibet, ubicumque voluerit, discretione prævia, eligere sepulturam ; ita dumtaxat quod de iis quæ occasione sepulturæ ipsius ad illam pervenerint, habeat parochialis ecclesia Canonicam Portionem secundum jus et consuetudinem diœcesis Conseranensis, illis exceptis casibus, in quibus de jure portio Canonica non est danda.
Vox nota Jurisconsultis.
P. Carpentier, 1766.
Stat. synod. eccl. Castrens. ann. 1358. ex Cod. reg. 1592. A. part. 2. cap. 4 :
Ubi distincte et cum sua sana intentione elegerit in alio cimiterio sepeliri, tunc Canonica portio erit parrochiali ecclesiæ restituenda...... Portio vero prædicta secundum consuetudinem diversarum ecclesiarum aliquando est media, aliquando tertia, aliquando quarta : sed quartam dicimus deberi, ubi de aliqua portione per consuetudinem non apparet.
L. Favre, 1883–1887.
Debentur curato ipsius loci XV denarii turonenses ad causam terragii et Canonica portione. (Regestum Montis Archerii, an. 1474, mus. arch. dep. p. 321).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonica, Census annuus. Vide Canonicum in Canon 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonica Institutio, Regularis, Monastica. Mabill. in Actis SS. Benedict. sæc. 5. pag. 348. ubi de S. Mathilde Regina, ex Chronico Saxonico :
Igitur Regina cœnobium in monte Quindelingeburch sancta devotione construere cœpit ; trigesima die congregationem ibi statuit ; non viles personas, sed summæ ingenuitatis tirunculas Canonicæ Institutioni deservituras collegit.
Illud ipsum narravit Ditmarus his verbis :
Congregationem quoque sanctimonialium in die tricesima in supra memorata urbe statuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonicale, Codex canonum, ut conjecto.
Dedit sanctuario S. Vincentii... unam Bibliothecam per partes divisam, Canonicale unum, Smaragdum, Passionale
, apud Mabill. tom. 4. Annal. Benedict. pag. 441.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canonicalis et Episcopalis Sepultura, ibidem, Locus, ut puto, ubi Episcopi et Canonici inhumantur.
P. Carpentier, 1766.
Canonicalis Rector, Præpositus collegio canonicorum. Lit. Caroli C. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 7. pag. 414 :
Ut monasterium constructum in honore S. Juliani in comitatu Brivatense, cui quoque ipse Canonicalis rector Domino præerat favente, etc. Maisons canoniaus,
domus in quibus canonici habitant, vel quæ a collegio canonicorum dependent. [] Pactum inter Carol. comit. et capitul. Carnot. ann. 1306 :
Le chapitre aura vint et sis mesons Canoniaus en la ville de Chartres ;...... et ou nombre de ces vint et six mesons seront contenues les mesons Canoniaus, que les chanoines ont aprésent hors dou cloistre.
Canonicare, Canonicum facere. Innocent. III. PP. lib. 13. Epist. 13 :
Qui eum Canonicare postulaverat.
Vita S. Martini Presbyteri Sauriensis num 9 :
Et in numero Canonicorum puerulum.... Mauritius Canonicavit.
Thierricus Vallis-coloris in Urbano IV. PP. :
.... Post illum Canonicavit,
Urbs Treca, natalis quæ sibi terra fuit.
Charta Manassis Episcop. Aurelian. ann. 1210 :
Nullus Canonicetur aut recipiatur infra 21. annum.
Chartularium Eccl. Auxitanæ cap. 86 :
Noverit tam præsens ætas quam futura posteritas, quod ego Anesancius de Idrag Miles, pro filio meo Canonicando et pro remissione peccatorum meorum, concessi Deo et B. Mariæ Ausciensi quartam partem Ecclesiæ de Saisano tam in decimis, quam in ecclesiastico, quam hæreditario jure possidebam.
Occurrit ibidem cap. 77. apud Stephanotium tom. 2. Fragm. Hist. MSS. Martenium tom. 4. Anecd. col. 174. et tom. 6. Ampliss. Coll. col. 1026. etc. Petrus Blesensis Sermone 32 :
Super paupertatem spiritus offerenda est voluntas Canonicari volentis ;
hoc est, ut exponit Carolus Macer in Hierolexico, Regulariter vivere, vel sumere habitum regularem.
P. Carpentier, 1766.
Marbodus Ms. ex Bibl. S. Albini Andegav. :
Si sit farta manus, fiet puer ille decanus,
Et bene nummati sunt illico Canonicati.
Hæc in editis desiderantur. Sed et ubi de monachi professione agitur, Canonicare dixerunt. Chartul. S. Petri de Cella-Froini in pago Engolism. 12. circ. sæc. :
Dederunt Deo et ecclesiæ S. Petri de Cella-Fruini in elemosina, pro remedio animarum suarum et pro fratre suo Aimerico, quem Canonicavimus, x. solidos Engolismensis monetæ.
Hinc passim ibi monachi ejusdem monasterii Canonici nuncupantur :
Præsente etiam abbate P. cum Canonicis suis.
Excanonicare dixit Hildebertus Turon. Epist. 36. ubi meminit cujusdam Canonici Andegavensis, qui se excanonicari petebat ab Episcopo suo, præbendamque suam dari ex fratre nepoti, quod abnuit Episcopus : unde conjiciunt viri docti, nondum hocce sæculo inductum morem recurrendi ad Ecclesiam Romanam.
P. Carpentier, 1766.
Canonicatio, Institutio in canonicum. Petrus Cantor lib. 1. Summæ Ms. cap. 96 :
Processu temporis mediator iste suggerit canonicato ut respiciat episcopum aliquo munere, ne argui posset ingratitudinis, dicitque ei quod episcopus in Canonicatione ejus, respexit ad hoc quod intimatum fuerit ei.
P. Carpentier, 1766.
Canonicatura, Ecclesia collegialis, collegium canonicorum. Charta ann. circ. 1096. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 488 :
Cum multa huic monasterio nostro contulerit, etiam canonicalem ecclesiam de Filgeriis, cum omnibus tam ecclesiæ quam aliis rebus ad eamdem Canonicaturam pertinentibus,.... dedit et concessit.
P. Carpentier, 1766.
Canonicatus, Ad collegium canonicorum spectans. Charta capit. S. Steph. Trecens. ann. 1232. in Chartul. Arremar. ch. 36 :
Canonicato consilio concorditer et unanimiter concessimus, etc.