« »
 
CANTARE 2, CANTARE 3, CANTARE 4, CANTARE 5, CANTARE 6, CANTARE 7.
[]« 2 cantare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE2
2. CANTARE, Recitare. Beda lib. 2. Hist. Abbatum Monasterii sui ad ann. [] 690 :
Ex die quo de Monasterio suo profectus abiit (Ceolfridus) usque ad diem quo defunctus est, quotidie Missa Cantata salutaris hostiæ Deo munus offerebat.
Idem Beda in Epistola ad Egbertum Episc. a Ware edita :
S. Antistes Ambrosius hoc de Fide loquens admonet, ut verba Symboli matutinis semper horis fideles quique Decantent.
Remigius Autissiod. in Explicatione Canonis Missæ :
Idcirco, ut fertur, venit consuetudo in Ecclesia, ut tacite ipsa obsecratio atque consecratio a Sacerdote Cantetur, ne verba tam sacra vilescerent.
S. Wilhelmus lib. 1. Consuetud. Hirsaug. cap. 186 :
Sacerdos si privatam Missam Cantare voluerit, innuit Converso cum signo crucis, quod est signum Cantandæ Missæ.
Vita S. Benedicti Anian. inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 216 :
Isdem vero venerabilis vir omne officium suum de quinque annis et duobus mensibus ante obitum suum, sicut in ipsis tabulis post ejus decessum reperimus, et ipse vivens quibusdam dixit, Cantatum per semetipsum reliquit ;
id est, recitatum, inquit Mabillonius : haud scio an melius, notis musicis exceptum. Charta Guidonis Abb. Clarævallis, apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 821 :
Præterea dedit idem Balduinus eidem domui Clarevallis in eleemosynam xx. libras blancorum pro uno calice, in quo ad majus altare Cantatur ;
id est, Offertur sacrosanctum Missæ sacrificium. Vide Decantare 1.
[]« 3 cantare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 102a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE3
3. CANTARE, substant. Anniversarium pro defunctis. Capitula general. MSS. S. Victoris Massil. :
Item statuimus et ordinamus, quod illi qui facere faciunt Cantaria sive Anniversaria teneantur die Cantaris facere fieri Cantare, et quod de summa legata pro Cantari, illud teneantur expendere in pitanciis Conventus.
Pluries ibidem legitur. Nova Gall. Christ. tom. 3. col. 1126. ex Necrologio Ecclesiæ Diniensis :
Eodem die obiit Dominus Nicolaus Episcopus.... ideo dicta die fiendum est Cantare pro anima sua.
Statuta Ecclesiæ Aquensis MSS. :
Quando mandatum est Cantare... si pro illo Cantari debeat de sero officium mortuorum celebrari, quod illi qui non interfuerint in illo officio, medietatem perdant eleemosynæ eis fiendæ, nec tantum (f. totum) habere sperent, ne detur laicis materia Cantaria non faciendi : in crastinum vero si in Cantari fuerint, medietatem eleemosynæ habeant, et non ultra.
Judicium anni 1441. inter Canonicos et Clericos beneficiatos Eccl. Aquensis ex Archivis ejusdem :
Item ordinamus ut supra, quod distributiones pecuniarum pro Cantaribus in tabula anniversariorum descriptis non dentur Canonicis seu Clericis, qui non interfuerint eisdem, sed solum illis, qui die statuta in dicta tabula Missas pro animabus illorum, qui dicta Cantaria reliquerunt, celebraverint, ministrentur.
Etiamnum Provinciales Cantat vocant Missam quæ cantatur die obitus quotannis recurrente. Vide Cantale et Cantariolum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Simul et Officium solemne pro defunctis. Comput. ann. 1482. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 21. col. 1 :
Cantare dicti condam domini nostri regis Ludovici fuit factum in ecclesia cathedrali Nemausi die xxvij. mensis Septembris. Chantrerie,
eadem notione, in Ch. Ludov. XI. pro eccl. de Clery ann. 1471. ex Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 622 :
A la charge ...... de faire par chacun an après nostre décès, à tel jour qu'il aura esté, une Chantrerie de trois grans messes. Chanterie,
ex ead. Ch. in Bibl. reg. In [] alia vero ann. 1477. de eadem re ibid. :
Un service sollempnel de trois grans Messes, etc.
Vide supra Cantagium 3.
[]« 4 cantare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE4
4. CANTARE, Eleemosyna seu pauperibus erogatio, quæ in anniversariis maxime fieri solebat. Testam. Ms. Raym. de Villanova ann. 1449 :
Item legavit amore Dei et in redemptione suorum peccaminum ac parentum suorum, quod faciant tria Cantaria sive tres elemosinas de pane, vino, fabarum et carnium salsarum ad modum istius castri.
Vide in Cantaria 1.
[]« 5 cantare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE5
5. CANTARE, Tumulus honorarius, pegma funebre. Comput. ann. 1362. inter Probat. Hist. Nem. tom. 2. pag. 244. col. 2 :
Item pro panno aureo posito supra Cantare, etc.
Ubi et pro Officio defunctorum non semel occurrit.
[]« 6 cantare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE6
6. CANTARE, Sacram liturgiam peragere, missam celebrare, quo sensu etiam Chanter usurpamus. Commonit. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1 :
Nullus Cantet nisi jejunus ; nullus Cantet qui non communicet.
Charta ann. 1151. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 317 :
Ad quos Landolfus responderat, se ideo presbyteros de suis beneficiis expulisse, quia de Cantare et de altari sibi non serviebant..... Judicatum fuit ut..... missas sibi cantarent.
Inventar. Gall. S. Capellæ Paris. Ms :
L'autre (calice) est semé de fleurs de lis, ouquel en Chante cotidiannement.
Ch. Ludov. XI. ann. 1477. ex Bibl. reg. :
Durant qu'on dira ladite grant messe, seront Chantées deux messes basses de Requiem à deux prochains autels.
Vide supra Cantagium 2. et Cantaria 1.
[]« 7 cantare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE7
7. CANTARE, Idem quod Cantarium 1. vel Fascis, quæ Cantarium pendit. Charta Conr. II. reg. Sicil. ann. 1269. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 275 :
Salvo quod de ponderatura mercium, quæ vendentur vel ementur ad Cantarium, solvere debeant Pisani usque ad granum unum auri per quodlibet Cantare, quod vendetur vel emetur, et non plus.