« »
 
CAPITULARES, CAPITULUM 4, CAPITULUM 5.
[]« Capitulares » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 139c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULARES1
[]« 4 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM04
4. CAPITULUM, Locus in quem conveniunt Monachi et Canonici, sic dictum, inquit Papias, quod Capitula ibi legantur :
Capitula librorum dicta, quod breviter capiant et contineant aliquam sententiam, sive quasi caput et titulus majoris scripti. Unde Clericorum Capitulum dictum, quod Capitula ibi exponantur :
nempe Regulæ. Notum enim mane post Primam recitatam, antequam Fratres exeant ad laborem, jam olim aliquod Regulæ Capitulum iis fuisse prælectum ; cujus moris meminerunt Fuldenses Monachi in Libello supplici Carolo Magno porrecto apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuldens. cap. 12. et Smaragdus in præfat. in Diadoch. Monach. Concilium Aquisgran. can. 69 :
Ut ad Capitulum primitus Martyrologium legatur.
Cap. 70 :
Ut ad Capitulum lectio tradatur.
Amalarius lib. 4. de Eccles. offic. cap. 2 :
Mos inolevit ut per Monasteria Deo devota legatur lectio in Capitulo.
Helinandus Monach. Frigidimontis :
In toto corpore Ecclesiæ, præter illum ubi altare constituitur, nullus locus est sanctior Capitulo, nullus reverentia dignior, nullus diabolo remotior, nullus Deo proximior. Ibi enim perdit diabolus quidquid alibi lucratur. Ibi Deo restaurat obedientia quicquid alibi illi subtraxit vel negligentia vel contemptus.
Vita S. Benedicti Anian. n. 30 :
Fratribus vero sibi subjectis omni hora, in nocturnis scilicet, in Capitulo, in refectorio, pabula vitæ præbebat. Capitulum post Nonam,
memoratur in Capitulis Sangallens. circa ann. 817. editis, apud Mabill. in Actis SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 742. Domus Capituli apud Eckeardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 11. et 16. et in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 724. Ordo Romanus :
In conventu Fratrum, qui apud quosdam Capitulum nuncupatur.
Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 11 :
Rasson qui est ensevelis en Capitele des Freres mineurs a Liege.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ea erat erga Capitulum in quibusdam monasteriis reverentia, ut in eo omni tempore lampas arderet. Charta ann. 1200. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Ergo Rogerus de Portis dedi abbatiæ S. Mariæ de Noa..... omnes penitus arbores, sive nuces sive fructus alios proferentes..... ad ministrandum omni tempore lumen unius lampadis in Capitulo ipsorum. Cappitle,
in Chartul. 21. Corb. ad ann. 1404. fol. 199. v°.
Capitulum Conversorum, quod ab Abbate pro Conversis tenetur, de quo agunt Institutiones Capituli generalis Ord. Cisterciensis distinc. 14. cap. 10.
Capitula Ruralia, in Provinciali Cantuar. Eccles. lib. 1. tit. 2. lib. 5. tit. 17. in Constit. Ottonis Legati Eccles. Roman. in Anglia tit. 7. et in Concilio Redingensi ann. 1279. can. 5. dicuntur Conventus Curionum ruralium, qui ab Episcopis, Archidiaconis, aut Decanis [] ruralibus subinde coguntur, in quibus de rebus Ecclesiasticis suarum parochiarum pertractare solent. Vide Kalendæ.
Capitulum, ut ait Lindwodus,
quandoque ponitur pro collectione plurium, et non communiter viventium : sed ob tractatus communes inter se habendos ad aliquem locum confluentium. Exemplum patet in Capitulis generalibus Monachorum et aliorum Regularium, etc.
Capitulum, proprie loquendo, inquit Lindwodus, dicitur respectu
Ecclesiæ Cathedralis, ut Conventus respectu Ecclesiæ inferioris, ubi est collectio viventium in communi.
Capitulares, Canonici, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicæ pag. 180. et alibi, qui Capituli jus habent, ut loquuntur, qui ont droit d'entrer au Chapitre.
[]« 5 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM05
5. CAPITULUM, Domus urbis publica, in qua Ædiles seu Scabini jus dicunt, aut coeunt, Hostel, vel Maison de Ville. Joan. Hocsemius in Henrico Gueldrensi [] Episcopo Leodiensi cap. 5 :
Cumque pro vini assisa cives fuissent in Capitulo congregati.
In Adolpho a Marka cap. 5 :
Partem terræ Militum... cum Rectoribus civitatis ad Capitulum congregavit.
Observat Catellus lib. 1. Hist. Tolosanæ cap. 1. pag. 33. et 34. Curiam Tolosanam Capitulum in veteribus Tabulis appellari. Usatica Tolosana ann. 1202. statuunt reos puniendos cognitione D. Comitis, et suæ Curiæ, scilicet Capituli. Cui quidem Capitulo præerat Vicarius. Unde in sententiis hæc passim leguntur, Vicarius et Capitulum judicaverunt. Qui vero ei assidebant,
Capitulares et Capitularii appellabantur ; qui iidem sunt quos hac tempestate capitoux vocant, olim Capitoliers, ut est apud Honoratum Bonnet en l'arbre des batailles 4. parte cap. 125. et in Litteris Philippi VI. Franc. Regis ann. 1345. tom. 2. Ordinat. pag. 230. Liber albus Senescalliæ Tolosæ, de electione Capitularium Tolosæ,
Qui semel Capitularius fuerit, ad idem officium nullatenus admittatur, nisi 6. annis dicti sui Capitulatus computandis.
Tres solum annos habent Litteræ Philippi III. ann. 1283. in quibus ii Capitularii Consules appellantur ; at passim Capitularii nominantur in Litteris Philippi IV. et Philippi VI. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 107. et seqq. Adagium est apud Tolosanos :
Cil de noblesse a grand titoul,
Qui de Tolose est Capitoul.
P. Carpentier, 1766.
◊ Olim Capitoliers, Capituleurs et Capitulliers. Placit. comit. Tolos. ann. 1158. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 569 :
S. Petri W. S. Petri de Rovis. S. Bernardi Adalberti, qui tunc erant Capitularii. Capitulares Tholosæ,
in Lit. ann. 1358. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 188. Lit. ann. 1346. in vol. 2. arest. parlam. Paris. :
Les Capituleurs de la ville de Thoulouze, etc. Capitulliers
et Cappituliers, in Lit. ann. 1347. ex Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 213. et in aliis ann. 1409. ex Reg. 163. ch. 301 :
Pons de Marlas chevalier
et Capitolier de Thoulouse, in Ch. ann. 1350. ex Reg. 78. ch. 114. Vide supra Capitulatores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitulatus, Dignitas Capitularii, in Litteris Regum nostrorum jam laudatis, et apud Lafallium in Probat. Hist. Tolos. pag. 85. 88. 90. etc.
Capitalarii videntur interdum appellari nuntii, ministri, famuli. Vitalis Episcopus Oscensis :
Cives autem sunt omnes qui in civitatibus commorantur, vel in villis æquipollentibus civitati. Ex quibus illi dicuntur Burgenses, qui licet Capitalarios habeant et ministros, per quos ducunt sua officia exercenda, tamen ipsa manibus suis non exercent.
Iidem sunt
Captalarii, in Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1230. pro civibus et mercatoribus Barcinon. :
Emfranquimus, francos, liberos, ingenuos et immunes facimus vos omnes probos homines, cives, et habitatores Barcinon. et singulos præsentes pariter et futuros, et nuncios ac Captalarios vestros per totum regnum Majoricarum, etc.
Occurrit etiam in Consuetudinibus Barcinon. MSS. Consuetudines Monspelienses MSS. cap. 91 :
Captalerius non debet præstare leidam vel cuppas, nisi pro ea parte pro qua pertinet ad eum lucrum jam Curiæ acquisitum.
Vernacula sic habent :
Captalier non deu donar leidas, ni copas, si non per aquella parte, per laqual azel perten lo captal, o per aquella part, per [] laqal partem azel lo gazanch que a dona.
Alibi :
Si aliquis privatus vel extraneus, Captularius, vel debitor accipiat fugam a villa Montispelerii, etc.
Capmany :
Captalarius, Sirviente.
Capitularius Scholæ Negotiatorum, in Charta Petri Ravennatis ann. 953. apud Hieron. Rubeum in Hist. Ravenn. lib. 5. id est Caput vel Capitaneus.
Capitolarius, Capitularius. Charta Abbanis Patricii fundatoris Monasterii Novalicensis in valle Segusina, ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Et colonicas infra ipsa valle Briantina et Aquisiana, quem de Vindegunde conquisimus, unde Bardinus Capitolarius est.
Infra :
Similiter libertus nostros in valle Aquisiana, qui ad parentes nostros aspexerunt, seu et in ipso pago Brigantino commanere videntur, unde Vitalis Capitularius est, ad memorata Ecclesia hæredem meam ut aspiciant et impensionem faciant volo ac jubeo.
Ubi videntur Capitularii accipi pro dominis seu possessoribus.