«
2 clavare » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 357a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAVARE2
2. CLAVARE, Clavos figere. Arest. parlam. ann. 1304. inter Stat. super artific. Paris. ex
Cam. Comput. fol. 344. v° :
Declarantes quod licet dicti selarii sui officii
ratione... non possint... clavos facere aut fabricare, ipsi tamen... poterunt... ea in
selis et bastis suis ponere, Clavare et rivare, etc.
Vide infra
Clavellare.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cum quis ex jure domum
intrare aut ea exire prohibebatur, eam clavis claudere, quod
Clavare dicebant, in
usu olim fuit. Pactum inter Aymer. de Narb. et abbat. de Quadrag. ann. 1317. in Reg. 61.
Chartoph. reg. ch. 433 :
Item quod pro dicta compulsione dictus dom. abbas et sui
per se seu gentes suas possit Clavare et claudere domos dictorum hominum aut feminarum,
qui ad aliquod censum seu servitium tenerentur dom. abbati.
Quod rursum apertius
docet Ch. ann. 1319. ex eod. Reg. ch. 117 :
Ipsi consules (de Limoso)
per Jacobum Rubei eorum servientem, cum magno Clavello hostium dicti Poncii claudi
fecerunt,... quem Clavellum magister Johannes de Fara judex tunc Limosi amoveri
fecit.
Formulæ Mss. ex Cod. reg. 7657. fol. 28. r° :
Cum nobilis et
circumspectus vir dominus talis judex ad postulationis instantiam domini talis Clavari
mandasset januas domus dicti talis, etc.
Vide supra
Barreiare.