« »
 
COMMEATUS 1, COMMEATUS 2, COMMEATUS 3, COMMEATUS 4.
[]« 1 commeatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMEATUS1
1. COMMEATUS, Idem quod Comiatus, de qua voce supra : Licentia, facultas rei alicujus peragendæ. Concilium Vernense ann. 755. can. 9 :
Si quis Presbyter ab Episcopo degradatus... aliquid de suo officio sine Commeatu facere præsumpserit.
Adde Concilium Compendiense ann. 757. can. 3. 13. 16. Chrodegangum Metensem in Regula Canonicorum cap. 15. Editionis vero Labbei cap. 5. ejusd. Chartam ann. 763, apud Meurissium pag. 167. Utuntur etiam Latini Scriptores veteres.
[]« 2 commeatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMEATUS2
2. COMMEATUS, Scriptoribus Christianis, est vitæ prorogatio, seu facultas vitam producendi a deo impetrata. Passio SS. Perpetuæ et Felicitatis :
Domina soror, jam in magna dignatione es, tanta ut postulem visionem, et ostendatur tibi, an passio sit, an Commeatus.
Apud Palladium in Lausiacis cap. 86. Melania Evagrio letaliter ægrotanti impetrat a Deo ϰαιρὸν ϰομιάτου, ϰαὶ προθεσμίαν ζωῆς, vitæ prorogationem. Paulinus in Vita S. Ambrosii, Stiliconem et Magnates ad Ambrosium ægrotantem misisse scribit, qui
persuaderent illi, ut sibi vivendi peteret a Domino Commeatum
. Marius Mercator l. Subnotat. cap. 7. ed. Baluz. pag. 20. :
Si autem Deus vitæ Commeatum dederit, et ad retractandos hos optimos libros tuos :... tempus indulserit, etc.
Paulinus Nolanus Ep. 16. nunc 20. ad Dalphinum n. 2. :
Denique si dominus Commeatum donaverit, ut ad eum usitato solenniter nobis tempore recurramus, etc.
Idem Epist. 50. novæ edit. ad S. Augustinum num. 14 :
Præstante mihi ac tibi Commeatum dierum Christo.
Et Ep. 13. ad Pammachium num. 8 :
Quia spirantis adhuc filii Commeatum poterat impetrare.
S. Fulgentius Epist. 1. de Conjugali debito :
Sic sum repentina corporis ægritudine correptus, ut febrium violenta nimietas Commeatum mihi vitæ præsentis auferret, nisi verus animarum corporumque medicus... dignaretur medicinæ suæ largiri subsidium.
[]« 3 commeatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMEATUS3
3. COMMEATUS, pro Refectione. Concilium Ænhamense ann. 1009. can. 1 :
Canonicis honor fuerit, si Commeatum in Refectorio, somnum in dormitorio capessentes, Monasterium teneant in Castitate juxta Regulæ suæ rationem, et ut justum est.
[]« 4 commeatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMEATUS4
4. COMMEATUS Vectigal transeuntium. Summa proventus Monasterii [] Centul. inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 104 :
De mercato per hebdomadam xl. solidos, de Commeatu per hebdomadam xx. solidos.