« »
 
CORBA 1, CORBA 2, CORBA 3, CORBUS.
[]« 1 corba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORBA1
1. CORBA, Corbanus, apud Hibernos idem sonat, quod apud nos Plebanus, Decanus ruralis, Archipresbyter, Chorepiscopus, unde et nomen sortitum videri quidam censent. Isidorus Moscovius de Majestate militantis Ecclesiæ lib. 1. cap. 13 :
Corbanatus, sive plebanatus, dignitas est... In matrice Ecclesia debet necessario esse, initiatus sacris Ordinibus, omnesque decimas pertinentes ad hanc debet habere, et beneficia adjuncta huic, ipsius sunt, eorumque conferentiam habet et præsentationem. Dictum hoc nomen quia populo et plebi Ecclesiasticæ matricis Ecclesiæ præsunt. Certum numerum Sacerdotum quasi Collegialium debet habere secum. Primum stallum vacuum in Ecclesia Cathedrali, et vocem in omni Capitulo tam publico quam privato. Inscribitur Romano Registro, ideoque dignitas est.
Comorbania sive Rectoria, in Chartis ann. 1406. et 1473. apud Spelmannum, Corbanatus, dignitas Corbæ. Colganus ad 17. Feb. in Vita S. Lomani ait, Comorbanum successorem significare. Vide præterea Jacob. Waræum in antiquit. Hibernic. pag. 91. 95. 152.
[]« 2 corba » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORBA2
2. CORBA, Corbis, canistrum, Gall. Corbeille, Corba, Italis et Provincialibus. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Corba, Prov. Corbis, corbiculus. Chron. Tarvis. ad ann. 1380. apud Murator. tom. 19. Script. Ital. col. 777 :
Ova sorbilia quærunt, pro quibus curia, castro et suburbiis exploratis, impleta est Corba, quam duo ex familia comitis humeris sustulerunt suis.
Est et mensuræ genus, ut videre est in Corbus.
[]« 3 corba » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORBA3
3. CORBA, Tigillum incurvum, pars aratri, Gall. Courbe. Inventar. ann. 1361. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Item duas Corbas aratri.
Hinc Corbesson, Jugum, quo boves plaustro subjunguntur, quia incurvum est, dicitur in Lit. remiss. ann. 1451. ex Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 27 :
Le suppliant d'un Corbesson de beufs... donna audit feu prestre ung cop par la teste.
Ejusdem originis videtur vox Corbet, qua instrumentum ferreum ligno cædendo aptum significarunt. Lit. remiss. ann. 1397. ex Reg. 152. ch. 192 :
Seurvint un nommé Wit Duflois tenant en sa main un hostil esmoulu, nommé fermant ou Corbet, dont il entendoit à couper bos. Courbet,
eodem sensu, in aliis Lit. ann. 1390. ex Reg. 140. ch. 148 :
Icellui Hennequin getta après ledit larron un Courbet ou sarpe, dont on coppe les bois. Une sarpe ou Courbet,
in aliis ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 169. Courbeil ou scerpe à taillier vignes, in aliis ann. 1420. ex Reg. 171. ch. 232. Huc etiam spectare opinor Corbete, de qua in Comput. Rob. de Seris ex Reg. 5. fol. 4. r°. :
Une selle de guerre,... la couverture de veluel vert bordée de Corbetes.
Vide supra Corale 1. et infra Curva.
[]« Corbus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 561a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORBUS
CORBUS, Idem quod Corbis : Mensura frumentaria. Capitulare de Villis cap. 9 :
Volumus ut unusquisque Judex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum... Corborum eo tenore habeat, sicut et in palatio habemus.
Adhalardus in Statutis Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 6 :
Volumus ut singulis annis veniant de spelta bene ventilata atque mundata Corbi 750.
Chronic. Trudonense lib. 1 :
Habent ipsi Fratres ad proprium usum deputatam speltam ad panem faciendum, Corbos centum et viginti, quod colligitur ad modios mille sexcentos : ad cerevisiam faciendam ordei Corbos 192. quod colligitur ad modios 1920. etc.
Tabularium S. Remigii Remensis :
De spelta solvit in [] Corbo modios 10. pullos 2. ova 25.
Infra :
Donat annis singulis in Corbo de spelta mod. 12. aut inter frumentum et sigalam modios 6. et debent unum Corbum inter se compartire.
Corba, Crescentio in lib. de Agricult. est etiam mensuræ species :
Tre paia di Colombi fanno una Corba di columbina.
Chronicon Parmense apud Murator. tom. 9. col. 765 :
Eo anno (1237.) per totam Italiam fuit magna fames... et in civitate Bononiæ Corba frumenti valebat xx. solidos Imperiales.
Annal. Mutin. apud eumdem Murator. tom. 11. col. 65 :
Eo anno (1258.) valuit Corba frumenti Bononiæ libras tres Bononienses.
Vox etiamnum in usu apud Italos.
◊ In Gloss. Anglos. Corbus exponitur, sadulboga. In alio, sadol-boga, carpella. Fortasse, inquit Somnerus, arcus ephippii, pars anterior ephippii, a Sadlebow, Anglis, Belgis vero Sadelbogen.