«
2 defendere » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 037c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFENDERE2
2. DEFENDERE.
Sibi defendere locum, agrum, Usurpare, sibi asserere, apud Aggenum,
Siculum Flacum, et Frontinum, in leg. 3. Cod. Th. de Maternis bon. (8, 18.) et in Concilio
Braccar. ann. 563. can. 21.
Defendere. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 11. § 1 :
Quod si canonem constitutum singulis
annis implere neglexerit, terram dominus pro suo jure Defendat ; quia culpa sua
beneficium quod fuerat consecutus, amittat, quia placitum non implesse
convincitur.
Ubi
terras defendat, videtur sumptum ex Novella 7. cap. 3. §
Quia vero, versic.
Scire autem. Quo loco vetus Interpres utitur verbo
Defendere, pro quo Julianus Antecessor reponit
prædia abstrahere.
Defendere. Domesdei, in Monastico
Anglic. tom. 3. pag. 307 :
Canonici S. Pauli tenuerunt Brenes
tempore Regis Edwardi, et se Defendit pro octo hidis. Hæ hidæ geldaverunt et geldant cum
Mortelake manerio Archiepiscopi, et ibi sunt computatæ.
Defendere se per Corpus Suum, i. per duellum, apud Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 26. cap. 32. § 4. et
alibi, ut et Practicos cæteros, et Scriptores Anglicos passim.
Defendere, Conservare, sibi reservare. Capitulare 2. ann. 813. cap. 10 :
Unusquisque
Comes de herba in suo Comitatu Defendat, ad opus illius hostis, etc.
Vide
Defensa 3.
P. Carpentier, 1766.
Defendere Stallum suum dicitur Canonicus, qui muneri suo impar non est. Charta ann. 1331. inter Probat.
tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 625 :
Dictus Johannes et hæredes sui in perpetuum
præsentent idoneum et aptum canonicum ad stallum suum Deffendendum et ad officium
prædictum exquendum.
Sed leg. forsan
Desserviendum. Vide
Deservire 1.