« »
 
DUCATUS 1, DUCATUS 2, DUCATUS 3, DUCATUS 4, DUCATUS 5, DUCATUS 6, DUCATUS 7.
[]« 1 ducatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 200c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS1
1. DUCATUS, Magistratus, Præpositura. Gloss. Lat. Cræc. : Ducatus, ἡγεμονία. Quomodo usurpatur a Suetonio in Nerone, Vopisco in Aureliano, Lampridio in Heliogabalo, etc.
[]« 2 ducatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 200c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS2
2. DUCATUS. Joannes de Janua :
Ducatus est dignitas ducis, vel ejus terra. Ducatus sive Provincia,
in Concilio Vermeriensi ann. 752. cap. 9. Ad honorem Ducatus provehi, in leg. 13. Cod. Th. de Proxim. Comitib. dispos. (6, 26.) Gunther. lib. 5. Ligurini :
.... Per septem signa Ducatum
Rite resignavit.
Mox :
Marchia tunc tellus erat hæc, nunc vero Ducatus.
Namque volens prisci defendere nomen honoris,
Rex patruo, cum tres Comitatus ille teneret,
His quoque compactis, et in uno corpore junctis,
Consilio Procerum, celebrem jubet esse Ducatum.
Ducatus, in Lege Ripuar. tit. 33. § 1. videtur sumi pro Bajuvariorum provincia, quæ Ducatus appellatione vulgo donatur in ejusdem provinciæ legibus, quod a Duce regeretur, præsertim tit. 2. In Capitulari 3. ann. 813. cap. 42. Ducatus sumitur pro provincia, quæ a Duce regitur, respectu Comitatus.
Ducatum, neutro genere, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 9. et apud Leonem Ost. lib. 1. cap. 6. Τὸ Δουϰάτον, Auctor Vitæ S. Sabæ, Nilus Doxopatrius, et Constant. Porph. de Adm. Imp. cap. 50. lib. 1. de Themat. cap. 1. pariter dixerunt.
L. Henschel, 1840–1850.
Ducatus, Villa quædam in agro Ravennate, cujus domini ducis titulum assumebant, in Chart. ann. 1197. ap. Murator. Antiq. Ital. tom. 1. col. 159. Vide Savin. Hist. Jur. Rom. med. tempor. tom. 1. cap. 5. § 117. not. d.
[]« 3 ducatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 200c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS3
3. DUCATUS, Palatium Ducis. Albertin. Mussat. de Gestis Henrici VII. lib. 3. apud Murator. tom. 10. col. 376 :
Quos Petrus Gradonico Dux Venetiarum cum comitiva obviam navigans, comiter honorificeque admodum excepit, in Ducatum adducens.
Alii, teste Pignorio, Ducarium appellant.
[]« 4 ducatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 200c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS4
4. DUCATUS, appellata primum Moneta Ducatus Apuliæ, cusa a Rogerio Rege Siciliæ ann. 1240. Falco Beneventan. :
Monetam suam introduxit, unam vero, cui Ducatus nomen imposuit.
Occurrit in Chartis ann. 1181. 1186. apud Ughellum tom. 4. pag. 227. et tom. 8. pag. 98. 106.
Ducatus, Monetæ Veneticæ aureæ species, ab impresso hocce lemmate sic nuncupatum :
Sit tibi, Christe, datus, quem tu regis, iste Ducatus.
Zecchinum hodie vocant, ab officina monetaria, quæ Zecca Italis dicitur, ducto nomine. Venetos autem Duci subesse nemo nescit. Δουϰάτον apud Phranzem [] lib. 3. cap. 27. Constantinus in Hist. Apoll. Tyr. :
Ήποία ἐτιμήθηϰεν δουϰάτα πανταϰόσα.
Cudi autem primum cœperunt Ducati sub Joanne Dandulo, qui Ducatum iniit ann. 1280. ut auctor est Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 1280. et ex eo Petrus Marcellus in Princip. Venet.
Ducatus Rhodi, in Statutis Ordin. Hospit. S. Joan. Hierosol. tit. 5. § 42. moneta Rhodiensium Militum.
[]« 5 ducatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 201a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS5
5. DUCATUS, Defensio in vita per alicujus territorium, Gall. Saufconduit, sauvegarde. Joan. de Janua : Ducatus, Ductus, vel guida. Epistola Gregorii VII. PP. apud Brunonem de Bello Saxon. pag. 139 :
Henricum atque Rodulfum commoneatis, quatenus nobis viam illic secure transeundi aperiant, et adjutorium atque Ducatum per tales personas, de quibus vos bene confidatis, præbeant, ut iter nobis Christo protegente pateat.
Occurrit in aliis Epistolis Gregorii, apud Hugonem Flavin. in Chron. pag. 216. 217. 219. et lib. 1. Epist. 77. lib. 4. Epist. 12. 13. apud Fulbertum Carnot. Epist. 44. Godefridum Monachum ann. 1190. Arnoldum Lubecensem lib. 2. cap. 3. Will. ab Oldenborg. in Itiner. T. S. pag. 145. Burchardum Monach. de Casib. S. Galli cap. 7. Cunradum de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 8. 19. Walaf. Strab. de Mirac. S. Galli cap. 17. Odonem Cluniac. de Reversione B. Martini a Burgund. cap. 8. Venericum Vercellensem de Unitate Ecclesiæ conservanda pag. 46. Obertum Cancellarium lib. 2. Annal. Genuens. non semel, etc. Vide Conductus, 1. et Haltaus. Glossar. German. voce Geleite, col. 627.
[]« 6 ducatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 201a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS6
6. DUCATUS, Præstatio, quæ domino exsolvitur pro ducatu seu securo transitu per terram illius. Charta ann. 1187. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 331 :
Concedo in perpetuum..... usatica, piscatica, leudas, Ducatus, quistas, albergas, etc.
Vide Guionagium in Guida.
[]« 7 ducatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 201a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCATUS7
7. DUCATUS, Trames, via. Canon. Abbon. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 629 :
Dum tamen inoffenso vestigio viam veritatis ingressus per Ducatum Evangelii non recedat a divinis oraculis.