« »
 
EXEMPLARE 1, EXEMPLARE 2, EXEMPLARE 3, EXEMPLARE 4, EXEMPLARE 5, EXEMPLUM 2.
[]« 1 exemplare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLARE1
1. EXEMPLARE, Describere, exemplar exprimere, effingere, Gall. Copier. Papias : Exemplare, Assimilare. Gloss. Græc. : Exemplum, ἀντίγραφον, ἀντίτυπον. Exemplo, ἀντιγράφω. Gregorius Turon. lib. 1. de Miracul. cap 64 :
Ille vero... nocturno tempore, famulante lumine, fideliter Exemplavit.
Ratbertus de Casibus S. Galli cap. 5 :
Cum nequaquam invenisset (Chartam) quia omnino non erat, delatum est ei quod Amalgarius eam Exemplari tradere voluisset.
Eckeardus Junior cap. 3 :
Epistolas Canonicas Græcas... multis sudoribus ille Exemplaverat.
Alanus de Insulis lib. 4. Anticlaudiani :
In studiis Exemplat eam, factumque sororis
Respiciens, ejus facto sua facta sigillat.
Et lib. 6 :
  ..... Mortisque figuram
Exemplans moritur vivens.
Idem in Planctu naturæ :
Dentes quadam sui coloris consonantia eboris faciem Exemplabant.
Utitur in eodem libello non semel, et in Anticlaudiano lib. 1. cap. 7. lib. 3. cap. 1. 2. 5. lib. 7. cap. 3. ut et Sidon. lib. 4. Epist. 16. Ruricus lib. 1. Epist. 8. Gregorius Tur. de Vitis Patrum cap. 6. Marculfus lib. 1. Form. in Præfat. Rusticus Episc. Burdegal. in Epist. ad Eucherium edita a Sirmondo ad Sidonium lib. 2. Epist. 11. S. Bonifac. Moguntin. Episc. Epist. ad Zachariam PP. apud Serrar. de Reb. Mogunt. lib. 3. cap. 15. Walafridus Strabo in Præfat. ad Visionem Wettini Monachi, etc. Adde Baronium ad ann. 745. n. 33. Columbum in Episc. Vivariensib. lib. 3. n. 2. etc.
[]« 2 exemplare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLARE2
2. EXEMPLARE, Explanare. Glossæ Biblicæ MSS. : Exemplavi, Explanavi, Exemplis dilucidavi. Vide Exemplificare 3.
[]« 3 exemplare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLARE3
3. EXEMPLARE, apud S. Augustinum Epist. 59. sumitur pro traducere et ludibrio palam exponere.
[]« 4 exemplare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLARE4
4. EXEMPLARE, Interlucare silvas. Vide Exemplum 2.
[]« 5 exemplare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLARE5
5. EXEMPLARE. Exemplo probare. Vita S. Claræ tom. 2. Aug. pag. 761. col. 1 :
Docet novitias Christum plangere crucifixum, et simul, quod verbis docet, factis Exemplat. S'Exempler,
Exemplum ex aliquo sumere, vulgo Prendre exemple, apud Froissart. in vol. 3. cap. 33 :
Sachez que si vous estes pris de force, vous serez là dedans tous mis à l'espée : parquoy les autres s'y Exempleront.
[]« 2 exemplum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 357c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXEMPLUM2
2. EXEMPLUM, Idem quod Exartum, Essartis, Silvæ vel dumeta in terram cultam redacta. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 28 :
Concessi... Abbatiæ S. Vincentii Cenoman. duas partes totius decimæ de feodo de la Bastine de omnibus Exemplis tam in plano quam in nemore factis et faciendis.
Charta ann. 1126. in Tabulario Vindocinensi :
Joannes filius Goffridi Comitis Vindocinens. calumniatus est Exempla Wastinæ, quæ adjacent Villæ Dei, et saisivit.
Regestum Castrum Castri Lidi in Andibus fol. 50 :
De nemoribus militum et feodalium de foresta, ipsi habent sua, tali conditione, ut ipsi non poterunt Exemplare, nec vendere, nec dare omne forestagium.
Fol. 47 :
Exempla etiam nemoris S. Joannis, quod de feodo Belismensi constat, quantum juxta feodum Gusæ continetur, habet in dominicum.
In eodem Tabular. f. 54 :
Nul ne puet vendre bois ne pleysseys és viez Essauples de Burçoy, ne és noviaus, sans asentement au Seignor de cette forest.
Vide Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 63. 64. 87. et Lobinel. Hist. Britan. tom. 2. col. 211.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Examplum, in Notitia initæ pacis inter Gaufridum Comitem Andegav. et Gervasium Episcop. Cenoman. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 159 :
Statuit ei dare illico de Examplis intra foresten Guastinæ, etc.
Exemplarium, Examplarium, Eadem notione. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 878. ex Tabul. Eccles. Barcinon. in Append. ad Capitul. n. 110 :
Et villam Campinos cum Examplariis, ædificiis, casticiis et vineis, etc.
Charta Willelmi Comitis Belismensis apud Ægidium Bry in Hist. Comitum Perticensium :
Dedimus etiam Ecclesias de Domfronte, et decimas omnium agriculturarum quæ fiunt in Exemplariis forestarum prædictarum.
Exemplata Terra, Eruncata, virgultis purgata. Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1260. apud Sammarth. in Abbat. Fontis Danielis :
Decimam partem totius redditus... de terra Exemplata et Exemplenda in eadem foresta.
Charta Philippi Regis Fr. ann. 1206. in Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1299. Tabularii Regii num. 57 :
Et decimam partem totius redditus ejusdem juelli (de Meduana) de terra Exemplata et Examplanda in eadem foresta de Fossa Loven, etc.
Alia ejusdem Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1310. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 77 :
Plateas, landas, bruerias, et Examplata seu essarta, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exemplare, Eruncare. Chartular. [] B. M. de Bono-nuncio Aurelian. tit. VDA. in Transactione ann. 1205 :
Illud nemus Exemplare non poterit.
P. Carpentier, 1766.
Nostris alias Exempir et Exemplir. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 65 :
Pour laquelle cause icellui suppliant... print ung sermeau
(ou fermeau) à Exempir hayes et buissons. Aliæ ann. 1477. in Reg. 203. ch. 61 :
En allant icellui suppliant ainsi Exemplir, essarter et deschaller les terres de son maistre, etc.
Exemplatio, Exemplatorium. Char ta Gaufredi Comitis Andegavensis in Tabulario Eccles. S. Laudi fol. 81 :
Et prope ipsum locum Exemplationem quam permisi facere Joannem Clericum in eadem foresta.
Alia ann. 1067. tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 294 :
Dedimus.... unam mediaturam terræ cum pratis quæ ad illam pertinent ; et Exemplationes bosci de Boeria, quæ erant meæ propriæ.
Charta Goffridi Comitis Andegavorum ann. 1040. apud Sammarthanos in Episcop. Andeg. :
Et terram veterem quam ibidem habere dinoscimur, pariterque cum novalibus et Exemplationibus quæ postmodum ibi facta sunt.
Perperam Exemptationibus in Annal. Benedict. tom. 4. pag. 732. col. 2. Alia Goffridi alterius Comitis Andegav. apud eosdem Sammarth. :
Et prope ipsum locum Exemplationem quam permisit facere... in eadem foreste.
Charta Caroli C. apud eosdem in Episcopis Vivariensib. n. 34 :
Districtum quoque ex burguitate,... Melatem quoque usque ad aquæductum, cum Exemplatorio, silvis, et insulis, etc.
Infra :
Usque ad summum montis Conati, et usque ad Exemplatorium.
Vide Columbum in iisdem Episcopis lib. 1. n. 25. lib. 2. n. 49. Quidam his locis Exemplatorium esse putant locum in quem rivus influit. Sed cum silvis adjungatur, quæ aliquando exemplatur, malim existimare sartum significare.
Harum vocum originem vix agnoscunt ipsi, apud quos obtinent, Andegavenses : neque enim pro vero dare velim ab Eximplere ortas, ut essarta, silvarum partes fuerint Eximpletæ ; alii melius forte divinabunt.