« »
 
HERBA 1, HERBA 2.
[]« 1 herba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 188a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERBA1
1. HERBA. Herba aluminis, in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 84 :
Granaterias, piscarias,[] Herbas aluminis, et generaliter omnia, quæ per nostram curiam procurantur.
Investitura per Herbam et Terram, in Formulis veteribus Lindenbrog. 153. 154. Vide Investitura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Herbæ Domesticæ, Olera, legumina, Gall. Herbes potageres. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 52 :
Debet dare dictus hortulanus quotidie Conventui... de Herbis domesticis horti, aliquando de bonis, aliquando de aliis, sicut sunt caules, spinargia, porri, etc.
Herbas Dare, Veneficio, seu veneficis potionibus, alicui vitam, vel mentem auferre. Quintilianus declam. 350 :
Venenorum plura sunt genera, plura nomina sunt, diversi etiam effectus. Aliud ex radicibus Herbarum contrahitur, aliud ex animalibus mortiferis reservatur, etc.
Lex Salica tit. 21. § 1 :
Si quis Herbas alii dederit bibere, et mortuus fuerit. Herbas haurire,
apud Gregorium Turon. lib. 6. cap. 35. Formulæ veteres cap. 34 :
Ego Herbas maleficas, nec potiones malas nunquam temperavi, nec bibere dedi, per quod ipse infirmus, vel insanus fuisset, aut vitam suam perdere debuisset. Herbarum venena
apud eumdem Gregorium Turon. lib. 2. Hist. cap. 9. lib. 4. de Mirac. S. Mart. cap. 36.
Herbas incantare
, apud S. Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 15.
Herbas, quæ ad maleficia pertinent, super se habere
vetantur campiones, in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 11. S. Anselmus lib. 3. Epist. 23 :
Qui Herbas quæsierit mulieri, quibus virum suum interficeret.
Pirminius in excerpt. de libris canonicis :
Characteres, Herbas, succinum, nolite vobis vel vestris appendere.
Sic lego. Claudianus lib. 1. in Rufinum :
.... Nec me latuere fluentes
Arboribus succi, funestarumque potestas
Herbarum, etc.
Vide Concilium Triburiense ann. 895. can. 50. Martin. Bracarensem cap. 74. Reginonem lib. 2. cap. 5. § 8. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Herbam dare, porrigere, veteres dicebant alia omnino notione, de qua sic Festus :
Herbam do, cum ait Plautus, significat, victum me fateor : quod est antiquæ et pastoralis vitæ indicium ; nam qui in prato cursu aut viribus contendebant, cum superati erant, ex eo solo, in quo certamen erat, decerptam herbam adversario tradebant.
Vide Erasmum Centur. 9. Adag. 78.
Inherbare, Idem quod herbas dare. Lambertus Ardensis pag. 80 :
Veneno in cibis accepto, vel potibus Inherbata, ibi statim mortua est.
MS. :
Et Enherberent maint chevalier vaillant.
MS. :
Un de ses jors vous fera Enherber.
MS. :
Et le fist vostre frere mortir et Enherber.
Mori ab Herbada, in Chron. Petri IV. Reg. Arag. apud Carbonellum fol. 199. v. Alius Poëta :
Sous gist le frais serpent en herbe,
Fuiez enfans, car il Enherbe.
P. Carpentier, 1766.
Enierber, eodem sensu, apud Phil. Mouskes :
Li buens empereres hardis
De Coustantinoble Henris,
C'on avoit appelliet Dango,
Fu Enierbés et vesqui po.
Herbarius, Veneficus, Helvetiis Herberger.[] Gloss. Lat. MS. Reg. : Veneficus, qui venenum dat, Herbarius. Fredegarius in Hist. Epitom. Francor. cap. 56 :
Clamant et filii negligentes matrem Herbariam et meretricem.
Halitgarius in Pœnitent. cap. 10 :
Herbarius vir aut mulier, interfectores infantum, etc.
Judicia sacerdotalia de crimin. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 32 :
Si quis ariolos, id est, sortilegos, prædicatores vel Herbarios veneraverit, aut secutus fuerit, tribus annis pœniteat et eleemosynas faciat.
Herbaria, Venefica. Capitula ad Legem Alamanor. cap. 22. Edit. Baluzii :
Seu stria, aut Herbaria si sit.
Vide Grimm. Mythol. German. pag. 631.
Herbaria, Ipsum veneficium. Liber promissionis Maleficii, in Statutis Venetis, cap. 17 :
Si aliquis vir vel mulier alicui maleficium aliquod, vel Herbariam dederit manducare vel bibere, vel fecerit aliquid, quod perire debeat, aut amens esse, etc.
Adde Decreta Veneta fol. 41. verso. Alias
Herbarii, sunt ῥιζότομοι, et Βοτανολόγοι Græcorum. Firmicus lib. 8. cap. 13 :
Herbarios faciet, qui scilicet herbas sollerti arte collectas ad medelam laborantium servent.
Plinius quoque Herbarios vocat, qui medicas herbas legebant ac vendebant. Præceptum Johannis Reg. Franc. ann. 1352. tom. 2. Ordinationum pag. 609 :
Quam plurimi utriusque sexus, mulieresque, aliquæ et vetulæ, et conversi, rustici, nonnullique apothecarii et Herbarii quamplures... venientes ad villam Parisiensem gratia practicandi, etc.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Herbelée vocabant nostri potionem medicam ex herbis confectam. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2. ubi de Medicis :
Bon pain, bon vin et le bon air
Aim' assez miex, par S. Wistasse,
Que tous lor orinaus ne face,
Ne que toutes lor Herbelées,
Qui tantes bourses ont boulées.
[]« 2 herba » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 188c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERBA2
2. HERBA, Tributum, seu census pro jure et facultate succidendi herbas in pratis vel in silvis, atque animalia in iis pascendi : accipi etiam potest pro servitio quod subditi ac rustici domino suo in herbis ipsius succidendis præstare tenentur. Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1116. apud Miræum tom. 2. pag. 1153 :
Almanus quasdam sibi injustas consuetudines usurpavit : quibus se deliquisse cognoscens ... prorsus abdicavit, videlicet, exactionem quam vulgo Tolpri vocant, sive Herbam aut corvedas.
Vide Herbagium.