« »
 
[]« Hostilia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 244c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSTILIA
HOSTILIA, Domus, mansio. Charta ann. 1265. in Chartular. S. Johannis Carnot. :
Non licebit dictis Abbati et conventui in dicto clauso Hostilias facere in quibus hospites commorentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hostilia, f. Diversorium, Gall. Hôtellerie : nisi idem sit quod supra Hostilagium. Hist. Cortusior. lib. 7. apud Murator. tom. 12. col. 896 :
Cæterum domini prædicti de la Scala nullo unquam tempore debeant vel possint, vel [] alii pro ipsis aliquid accipere apud Hostiliam, nec in Pado in dicto loco, vel alibi, occasione ipsius Hostiliæ, nec aliquod impedimentum mercatoribus vel mercationibus transeuntibus, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quævis officina. Charta Theob. comit. Bles. ann. 1151. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 644 :
Statuimus ut nullus domum, grangiam, penitus aliquam Hostiliam circa ecclesiam infra subnotatas metas præsumat erigere.