« »
 
ILLUMINARE 1, ILLUMINARE 2, ILLUMINARE 3, ILLUMINARE 5.
[]« 1 illuminare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUMINARE1
1. ILLUMINARE, Baptizare, Græcis φωτίζειν. Illuminati, φωτιζόμενοι. S. Paulus ad Hebræos cap. 10 :
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus Illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum.
Acta S. Susannæ :
Adjuro te, Domine mi, per ipsum quem Illuminasti, fratrem nostrum Claudium, ne me tardes Illuminare, etc.
Anastasius Bibl. in Hist. Eccl. :
At Imperator cum gaudio illo suscepto, Illuminavit eum, et filium appellavit.
Ubi Theophanes : ἐφώτισεν αὐτόν. Justinus Martyr Apol. 2 :
Καλεῖται δὲ τοῦτο τὸ λουτρὸν φωτισμός, ὡς φωτιζομένων τὴν διάνοιαν τῶν ταῦτα μανθανόντων.
Concilium Laodic. can. 3 :
Περὶ τοῦ μὴ δεῖν πρόσφατον φωτισθέντας προσάγεσθαι ἐν τάγματι ἱερατιϰῷ.
Hinc in Baptismi ritibus post indutam vestem candidam, adeptæ sanctitatis et innocentiæ testem, cereus accensus, seu, ut habet Durandus in Rationali lib. 6. cap. 81. n. 10. illuminatus, in signum fide acceptæque gratiæ, ut est apud Gregor. Nazianzenum orat. 41. quæ est de Baptismo, et Cyrillum Hieros. in Procatechesi, et Catech. 1. de quo more etiam alii, Gregor. Turon. lib. 5. Histor. cap. 11. Fortunatus lib. 4. Poem. Amalarius, Ivo Carnotensis, Hugo de S. Victore, etc. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1719.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Venerandæ Illuminationis, Baptisterium, seu locus ubi illuminatur et baptizatur, in Vita S. Marciani Presbyteri, tom. 1. Januarii pag. 612.
[]« 2 illuminare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUMINARE2
2. ILLUMINARE, Accendere, Gall. Allumer. Guido Discipl. Farfensis cap. 21 :
In coquina frater qui primus venerit diluculo, quamdiu solus fuerit, nihil aliud gerere poterit, nisi focum Illuminare.
Bernard. Mon. Ord. Cluniac. part. 1. cap. 46 :
Venientes in coquinam ignem accendunt, candelas duas aut unam a secretario datas illuminant. Cum torchiis cereis Illuminatis,
in Charta ann. 1398. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 227.
[]« 3 illuminare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUMINARE3
3. ILLUMINARE, Pingere, coloribus adumbrare, Enluminer. Alcuinus Epist. 1 :
Quosdam stellarum ordine, ceu picto cujuslibet magnæ domus culmine Inluminari gestio.
Guigo Prior Carthusiæ lib. de Quadripertito exercitio Cellæ cap. 36 :
Libris utique vel præparandis, vel conficiendis, vel ligandis, vel emendandis, vel ornandis, vel Illuminandis, vel intitulandis, vel iis, quæ ad ista pertinent, ordinandis, faciendis et perficiendis intendere debet.
Vitæ Abbatum S. Albani :
Librum non scribant, nec Illuminent.
Ibidem :
Missale Auro Illuminatum.
Bromptonus ann. 1076 :
Ita ut ipse Episcopus libros scribere, Illuminare, et ligare non fastidiret.
Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 441 :
Graduale unum propria manu formavit, purgavit, punxit, sulcavit, scripsit, Illuminavit, musiceque notavit syllabatim.
Testam. Henrici Archiep. Ebredun. inter Instrum. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 180 :
Bibliam quam emi Parisius sine glossillis et sine postillis, Illuminatam auro et azuro in uno volumine, Ordini Prædicatorum lego. Missale bene Illuminatum,
in Charta ann. 1377. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Diœcesis Massil. []
[]« 5 illuminare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ILLUMINARE5
5. ILLUMINARE, subst. Candelæ, lucernæ ecclesiarum, Gall. Luminaire. Charta ann. 1006. apud Lamium in Delic. erud. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 888 :
In ipsa sancta ecclesia dies noctuque missas et orationes, incensum et Illuminaria, et officium Dei, et ordo sancti Benedicti semper studere et peragere debeant.
Vide Luminare.