« »
 
MANDAMENTUM 3, MANDATUM 1, MANDATUM 2, MANDATUM 3, MANDATUM 4, MANDATUM 6, MANDATUM 7, MANDATUM 8, MANDATUM 9, MANDATUM 10, MANDATUM 11.
[]« 3 mandamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDAMENTUM3
3. MANDAMENTUM, Mandatum, Pactum, conventio, judicatum. Charta ann. 1213. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
Et dicebant se prædictæ pœnæ [] non esse obnoxios, quia nunquam contra Mandamentum Roncelini venerant. Imo allegabant dominum Ildefonsum Comitem Provinciæ citra Mandatum illud venisse, et ideo dicebant pœnam esse commissam.
[]« 1 mandatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM01
1. MANDATUM, Rumor, nuntii, litteræ rem aliquam enarrantes. Anastasius in Hadriano PP. :
Quibus... Perugiam conjungentibus, conjunxit Mandatum, quod jam fatus Desiderius abstulisset civitatem Faventiam, etc. i.
in via rumor ei allatus est. Lex Long. l. 3. tit. 16. Rach. 8. :
Mandant aut annuntiant nostra secreta, et adhuc in extraneas provincias Mandatum faciunt.
Matth. Paris ann. 1242 :
Urgebant autem regem Mandata Ultramarinorum, i.
quæ per litteras nuntiabantur, mandabantur. Adde pag. 547. et Additamenta pag. 118.
[]« 2 mandatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM02
2. MANDATUM. Breve, vel Edictum Regium. In Addit. ad Matth. Paris :
Mandatum Regis de juratis ad arma.
Adde Anonymum Barensem ann. 1042.
Mandatum Papale
, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 544. Gloss. Gr. Lat. : Mandatum, ἐντολἠ. Theophanes pag. 211 :
Ὁ δὲ ἔπεμψε μανδάτον λέγον, etc.
Vide Glossaria Rigaltii et Meursii, voce Μανδάτον.
[]« 3 mandatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM03
3. MANDATUM, Mandatarius, procurator, actor, missus, qui alio nomine jurisdictionem exercet, Locumtenens. Consuetud. Apamienses ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 832 :
Quicumque in quolibet crimine vel alio modo clericum ceperit, etiamsi non [] haberet coronam, reddatur Episcopo, vel Archidiacono, aut Mandato suo sine dilatione.
Charta Willelmi Episc. Autiss. ann. 1215. ibid. col. 844 :
Si autem contingeret quod dicti burgenses deficerent in aliquo pagamento statis terminis, Comes, vel Mandatum suum hoc ostenderet nobis.... et exinde præcipientibus nobis Comes vel Mandatum suum posset assignare ad res burgensium.
Charta Willelmi Pictavens. Episc. ann. 1217. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 852 :
Ita videlicet quod Mandatum Abbatis et Mandatum domini de Luciaco eligent duos vel tres vel quatuor probos viros de eadem villa.
Litteræ Henrici III. reg. Angl. ann. 1263. apud Rymer. tom. 1. pag. 759 :
Post redditionem clavium, introitum et ascensum dictorum hominum, cum vexillo prædicto, et ejusdem vexilli ostensionem, statim nos, vel hæredes nostri, vel Mandatum nostrum (cui dictæ claves, nomine nostro, et hæredum nostrorum, redditæ fuerunt) easdem claves incontinenti restituemus dicto Vicecomiti Turennæ.
Et pag. 761 :
Paratique fuerint coram nobis, vel hæredibus nostris, vel seniscallo, aut Mandato nostro, justitiæ facere complementum.
Charta ann. 1285. ex Chartul. Angeriac. f. 272 :
Per quam (portam) prædicti Abbas et Conventus vel Mandatum suum et homines tenentiarii dicti Monasterii possint ire libere et redire.
Diploma Philippi Regis apud Perardum pag. 348 :
Præsente Mandato nostro si voluerit interesse.... quas missiones nos vel Mandatum nostrum perturbare et contradicere non possumus.
Hist. MS. S. Cypriani Pictav. pag. 433 :
Si vero Mandatum Abbatis maliciose per diem et noctem terragiare et decimare distulerit, etc.
Adde Litteras Johannis Reg. Franc. ann. 1351. tom. 4. Ordinat. pag. 91. Kemant, Picardis, eadem notione, in Litteris Caroli Regentis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 295 :
Et se aucuns estoient arrestez par mi ou par men Kemant, etc.
P. Carpentier, 1766.
Commandement, eadem acceptione, in Lit. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 660. art. 12. et Commant, in Stat. ann. 1355. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 510. art. 6.
[]« 4 mandatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM04
4. MANDATUM, Charta, qua negotii alicujus actor quis constituitur, Gall. Procuration. Varias ejusmodi mandatorum formulas videre licet inter Marculfianas et Lindenbrogianas.
[]« 6 mandatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM06
6. MANDATUM, Decretum a superioribus judicibus ad pedaneos missum. Vide Arestum 1.
[]« 7 mandatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM07
7. MANDATUM, Districtus, jurisdictio, territorium. Concil. Legion. ann. 1012. can. 16. inter Hispan. tom. 3. pag. 191 :
Item si aliquis sayo pignuram fecerit in Mandato alterius sayonis, persolvat quemadmodum si non esset sayo ; quia vox ejus et dominium non valent, nisi in suo Mandato.
Vide Mandamentum 2.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1140. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 492 :
Trado tibi Guillelmo Montispessulani domino..... ad feudum et ad totos honores, et cui dimittere volueris, videlicet totum castrum, quod vocatur Paulhan, quod est in episcopatu Biterrensi, cum Mandato suo, et cum hominibus et feminis, et omnibus feudatariis.
[]« 8 mandatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM08
8. MANDATUM, Pactum, conventio, judicatum. Vide Mandamentum 3.
[]« 9 mandatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM09
9. MANDATUM, Ablutio pedum, quæ fit in Cœna Domini cum silicet Chorus cantat illud Christi :
Mandatum novum do vobis :
de quo more S. Augustinus Epist. 119. cap. 18. Chilienus Monachus in Vita S. Brigidæ cap. 2 :
Proxima Cœna fuit Domini, qua sancta solebat
Mandatum Christi calido complere lavacro.
Synodus Aquisgran. can. 20 :
In Cœna Domini pedes Fratrum post Mandatum Abbas lavet et osculetur.
Eadem habentur in Addit. 1. Ludovici Imperat. ad Capit. Caroli M. cap. 23. Tabul. Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 10 :
Sanctum Mandatum, quod Salvator noster instituit pridie quam pateretur, abluendis pedibus pauperum, nunc destructum est ab eodem Abbate nostro, qui melius merito lupus dicitur rapax, qui sibi vindicat eandem eleemosynam, nummos, quos D. Pontifex Rodolfus constituit.
Vide Leonem Ostiens. lib. 2. cap. 34. Ut vero ea ceremonia peragi soleat tum a Monachis, tum a Clericis, consule, si lubet, Udalricum lib. 1. Consuet. Cluniac. c. 12. Ceremonialem Episcop. lib. 2. cap. 24. etc.
Mandatum quovis sabbato septimanæ fieri jubetur in Regula S. Bened. cap. 35. Nullibi in Regula S. Bened. Mandatum occurrit ea de qua nunc agitur notione ; capite autem laudato, ubi de Septimanariis coquinæ sermo fit, præcepit S. Pater ut
egressus de septimana, sabbato munditias faciat
, quo scilicet, ut infra habetur,
Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignet
. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 63 :
Omni Sabbato faciendum est Mandatum, nisi festum fuerit novem Lectionum, vel Octavæ, aut die postero hoc Dominico festum duplex sequatur. Inter Pascha etiam et Pentecosten non fit Mandatum.
Adde cap. 12. Folcardus in Vita S. Bertini cap. 10 :
Ad Mandatum Domini, quod apud Monachos singulis sabbatis ex more celebratur.
Vita S. Erminoldi Abbat. :
Erat autem sabbatum, hora, qua sonitu tabulæ ad Mandatum Fratres more solito convocantur.
Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 2 :
Peracta itaque illa hebdomada, sabbato vesperascente, cum nostri [] Fratres cœpissent Mandatum regulæ more præparare, etc.
Ut porro peragatur ejusmodi Mandatum, habet liber Ordinis S. Victoris d. cap. 63. Adde Vitas Abbatum S. Albani pag. 34. et Gesta Innocentii III. PP. pag. 150. Vide Alveolus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Moris erat in quibusdam monasteriis tot pauperum pedes lavare, quot erant monachi ; quibus etiam interdum alii addebantur, in animarum amicorum familiariumque defunctorum solatium. Bern. Mon. Ordo Cluniac. part. 2. cap. 15 :
Quo facto pronuntiatur a camerario qui sutulares quo erogati sint, numeravit, quot fratres in claustro sint, ut totidem pauperes a decano et hospitario ad Mandatum eligantur ; et insuper quantum visum fuerit D. Abbati pro amicis et familiaribus nostris.
Mandatum Quotidianum, quod a Monachis peragitur,
a capite jejunii usque ad Kalendas Novembris omni die, sive una vice, sive duabus comedatur, post cœnam,
ut est apud Udalricum lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 37. Adde eumdem lib. 3. cap. 8. 24. et Hugonem Flaviniacensem pag. 268. Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1337. in Tabul. S. Victoris Massil. :
Locus in quo fit quotidie Mandatum reparetur.
Mandata etiam post cœnam fieri jubentur in Capitulari Ludovici Pii ann. 817. cap. 18. in Addit. 1. ad Capitul. Caroli Magni cap. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præcipuis anni festivitatibus rite celebrandis ejusmodi Mandato sese disponebant Cluniacenses, ex præcepto B. Odilonis, ut testatur Bernardus Mon. in Ord. Cluniac. part. 2. cap. 24 :
Mandatum faciendum esset, nisi in quinta feria præcedente factum est ; nam more universalis Ecclesiæ, qui fit de sancto mandato, quinta feria, quæ nuncupatur Cœnæ Domini, roboratus et autorisatus venerabilis pater B. Odilo, sanxit, ut hoc idem feria quinta præcedente Pentecosten a fratribus celebretur : in Nativitate etiam Domini, natalique summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptione sanctæ Mariæ, si Sabbatis aut Dominicis diebus evenerint, hoc idem fieri præcedenti quinta feria censuit : quibus domnus et venerabilis pater Hugo festum Vinculorum S. Petri, et festum Omnium Sanctorum, et transitum B. Martini, Purificationem quoque B. Mariæ, et Dedicationem ecclesiæ, si extra Quadragesimam evenerit, et solemnitatem sanctissimæ Trinitatis conjunxit, si in prædictis diebus eadem festa evenerint.
Mandatum trium pauperum,
quod per singulos dies cum eleemosyna in Quadragesima fit
, in libro Ordinis S. Victor. Parisiensis cap. 14. et 63.
quod in capite jejunii incipit, et in Cœna Domini finitur
, ubi et ritus ejusmodi Mandati describitur. Consuetudines Floriac. :
Quicunque Psalmos prostratos,... vel Mandatum trium pauperum..... perdiderit, (i. omiserit) veniam in Capitulo..... petere debet.
Rursum :
Per totam æstatem, quoties est dies jejunii, fit Mandatum post prandium tribus pauperibus.
Petrus Cluniac. lib. 1. Epist. 28 :
Et per totius anni spatium unaquaque die tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum vino offerimus.
Interdum pluribus. Eadem Consuetud. Floriac. pag. 399 :
Faciuntque illi Mandatum ad duodecim pauperes.
Ordericus Vital. lib. 3. pag. 487 :
Et post Capitulum ab omni Conventu Mandatum pauperum, sicut in Cœna Domini peragitur.
Vide Hugonem Flaviniacensem pag. 167. et Bernardum [] Monach. in Consuetud. Cluniacens. cap. 48. part. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Viget etiamnum in Abbatia S. Dionysii in Francia usus, ut post prandium ter qualibet hebdomada, feriis scilicet 4. 6. et Sabbato, a capite jejunii ad Kalendas Novembris hebdomadarius trium pauperum manus abluat in capitulo, quibus et eleemosyna tribuitur.
Mandatum Pauperum, quod agitur inter pauperes, Sabbato ante Palmas, de quo Rupertus lib. 5. de Divin. Offic. cap. 22. Joannes Abrinc. de Eccl. Off. pag. 44. et liber Usuum Ordinis Cisterc. cap. 21. Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 20 :
Item consulimus, ut Mandatum pauperibus, saltem in hebdomada semel fiat, sicut in Monasteriis ordinatis fieri quotidie consuetum est.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Mandé a nostris nuncupata hæc ceremonia, quam non monachos tantum, sed etiam clericos, certis anni temporibus, adjuncta in pauperes erogatione, usurpasse certum est. Necrol. Paris. Ms. vij. Id. Jan. :
Ordinatum est et statutum sollempne illud Mandatum Quadragesimæ, in quo singulis diebus a secunda feria post Invocavit me usque ad quintam feriam in Cœna Domini, solis diebus Dominicis exceptis, etc.
Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 112 :
Ad supplicationem dilectorum nostrorum præpositi, decani et capituli ecclesiæ Attrebatensis, ad augmentationem cultus divini in eadem ecclesia, et præcipue cujusdam elemosinæ, vulgaliter vocatæ le Mande, quæ per eos annuatim certis temporibus fieri consuevit, etc.
Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 321 :
Com il soit acoustumé en l'ordre de Cistiaus que certains moines en chascune abeie de cele ordre, ore cil, ore il, chascun Samedi apres vespres, combien que li jors soient sollempnex, doivent laver les piez as autres en fesant le Mandé, etc.
Occurrit rursus ibid. pag. 342. Quo sensu etiam hæc vox Mande legitur in Constit. Fontis-Ebraldi cap. 23.
[]« 10 mandatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM10
10. MANDATUM, Domus hospitum in Monasteriis, quod hospitum advenientium pedes lavarentur. Chronicon Lobiense :
Fabricam domus susceptionis hospitum, quam Mandatum vocant, perfecit.
Historia Abbatiæ Condomensis pag. 507 :
Fecit reparari et meliorari domum Mandati, ubi recipiantur hospites et pauperes.
Silvester Giraldus in Cambriæ Descript. cap. 10. de Wallensibus :
Adeo nempe hospitalis hic gratia communione lætatur, quod itinerantibus ea nec offeratur, nec petatur : tantum etenim domum intrantes protinus arma custodiæ tradunt, deinde statim aquam offerentibus, si pedes ablui permiserint, hospitio suscepti sunt : aquæ nimirum pedibus oblatio, hospitalis apud hanc gentem est invitatio.
Vide librum Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 79. 107.
[]« 11 mandatum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM11
11. MANDATUM, Proclamatio solemnis, quæ inter Missarum celebrationem fieri solet, Gall. Annonce, ban. Charta Nic. Camerac. episc. ann. 1270 :
Tenebitur dictus capellanus, si in capella sua diebus Dominicis et festivis celebrare voluerit, post offertorium Missæ dictæ parochiæ de Barastre, et post Mandata, quæ a sacerdotibus talibus diebus fieri consueverunt, dum tamen Mandata ante consecrationem fiant, Missam suam celebrare.