1. MARCHA,
Marca,
Marchia, Terminus, limes, seu fines cujusque regionis.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German.
pag. 496. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 846. voce
Marka. Halt.
Glossar. Germ. voce
Marck, col. 1315.
sqq. Capitula ad Legem Alemannor. cap. 34 :
Si quis alterum
ligat, et foris Marcha eum vendit, ipsum ad locum revocet, etc. 40. sol.
componat.
Charta divisionis Imperli Caroli M. cap. 1 :
Ut nullus eorum
fratris sui terminos, vel regni limites invadere præsumat, neque fraudulenter ingredi ad
conturbandum regnum ejus, vel Marcas minuendas, etc.
Adde Divisionem Imperii
Ludovici Pii cap. 2.
Marca Tolosana, in Charta alia Divisionis Imperii ejusdem
Ludovici, edita a Steph. Baluzio cap. 1.
Marca Hispanica, apud Eginhard. ann. 827.
![[]](img/image.png)
828. Regino :
Carolus Ratisbonam venit, ibique Marchas et fines
Bajoariorum disposuit.
Annales Francorum ann. 788 :
Avares in Marcha
Bajoariæ atque Italiæ... fugati sunt.
Ann. 825...
Imperator cum filiis
Godefridi pacem, quam ipsi petebant, cum eis in Marca eorum confirmare jussit.
Charta Ottonis Imper. ann. 965 :
Quicquid
proprietatis in Marca vel regno Danorum ad Ecclesias in honorem Dei constructas...
pertinere videtur.
Confœderatio inter Flandriæ et Hannoniæ Comites ann. 1176.
apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 586 :
In confinio etiam terrarum nostrarum
quod vulgo Marcha dicitur, non debemus, nec possumus alias construere
firmitudines.
Milo in Vita S. Amandi Episcopi Trajectensis
cap. 2 :
Tu socio sine per Marcas clusasque ruebas.
Vide Leges Bajw. tit. 12. cap. 9. Alem. tit. 47. Ripuar. tit. 60. § 5. tit. 75.
Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 3. 4. et lib. 2. cap. 14. lib. 3. cap. 84. lib. 4.
cap. 4. lib. 5. cap. 132. Synod. Carisiens. Capit. Caroli Cal. tit. 8. Leg. Longob. lib.
2. tit. 30. § 2. Carol. M.
72. Codicem Carolinum Epist. 88. Ordericum Vitalem l. 5. pag. 553.
Eigilem in Vita S. Sturmii cap. 12. etc. et
d'Amy MS. :
Si saisirez vos honors et vos Marches
Que l'an vos a donnees.
MS. :
Cele terre conquistrent, si tiennent bien la Marche.
Ibidem :
Mout l'ont cil de ses Marches cremu et redouté.
MS. :
Les Marches sont si assez prés,
Et li home sont moult engrés.
Hinc
Marchiare
dicitur de eo qui vicinus est et conterminus. Charta ann. 1380. apud Rymer. tom. 7. pag.
246 :
In Comitatibus prædictis, qui eidem terræ Walliæ immediate adjacent et
Marchiant.
Alia ann. 1421. apud eumd. tom. 10. pag. 132 :
Adeo plene et
libere, sicut aliqui dominorum Marchiantium in dominiis et marchiis suis Walliæ habent
et utuntur.
Marchiser, eadem notione apud Poetas nostrates. MS. :
Si neveu sont, et Marchisent à mi.
MS. :
Pour conseil prendre de ceste euvre,
Ainz que nul autre se desqueuvre,
Manda Robert le Comte d'O
Qui Marchist à ceux de Vismo.
MS. :
Car tolir li vorrent sa terre
Cinq Rois qui à lui Marchissoient.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inde
Marche
appellari videtur Ora silvæ, in Recognit. feud. dom. de Veteriponte pro castell.
de
Buri ann. 1366 :
Item cent arpens de bois, que haies, que buissons, que
frisches, que Marches, etc.
Confer
Mariscus.
Marchia, eadem notione. Charta ann. 1044. in Append. ad
Capitul. col. 1550 :
Infra territorium Pennense in loco qui nominatur Salajano,
aut infra istam Marchiam Firmanam, aut infra totum regnum
Longobardorum.
Apud Adamum Bremensem cap. 93. Radulfum de
Diceto ann. 1173. et alibi, Sanutum lib. 3. parte 11. cap. 10. in Chronico Andrensi pag.
665. 670. in Gestis Innocentii III. pag. 114. 116. etc.
Marcha, Marchionis territorium,
![[]](img/image.png)
Marchionatus. Ditmarus lib. 6. de Lothario Marchione :
Filio suimet
Wirinhario beneficium patris, et Marcam cum ducentorum pretio talentorum
acquisivit.
Utitur etiam Lambertus Schaffnaburg.
Marchia, Eadem notione, apud eumdem Schaffnaburg. ann. 1068.
Marcha videtur etiam sumi interdum pro modo agri, vel certe pro territorio. Notitia
Alamannica Goldasti 91 :
Testificati sunt, quod ex traditione Perahtoldi Comitis
medietas omnis Marchæ, quæ ad villam Filisininga nuncupatam aspicit tam in silvis quam
in aquis sive pascuis, vel aliis quibuslibet rebus, ad Monasterium S. Galli juste et
legaliter pertinere debet.
Et Charta 18 :
Et casas cum curtis cæterisque
ædificiis, atque cum silvaticis Marchis ad eosdem pertinentibus, etc.
Vide Grimm. et Haltausium locis supra
laudatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id aperte
colligitur ex pluribus Instrumentis, quæ, ut sententia D. Cangii firmetur, subjicimus.
Charta Dagoberti Franc. Reg. ann. 2. Regni sui inter Vindem. litter. Schannati pag. 5 :
Visi fuimus concessisse cum omnibus, etiam cum ipsa Marca ad ipsas Balneas
pertinente quæ venit de ambabus lateribus usque ad fluvium Murga, et de uno fronte ad
partem Occidentalem rasta una, etc.
Charta Ottonis Imperat. ibid. pag. 7. qua
omnibus qui monachis serviunt concedit ut
sive habitent in Abbatia, id est in
Marchia, aut ubicumque, non possint cogi ad muniendum castellum.
Charta Caroli
M. tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 266 :
Quidquid in hoc sub mea potestate consistit...
trado, ita ut ab illo loco undique, ab Oriente scilicet et Occidente, a Septentrione et
Meridie, Marcha per tria milliaria passuum tendatur.
Præceptum Lotharii ann.
864. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 173 :
Contulit... quidquid in pago
Tulpiacensi in villa vel Marca quæ vocatur Herigarda, habere videbatur, id est,
Ecclesiam unam simul cum terris, domibus, cæterisque ædificiis.
Charta ann.
1307. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 411 :
Vexillum S. Mauritii... per
Marcam in die Ascensionis Domini more solito deferendum, etc.
Adde Epist. S.
Bonifacii ad Fulradum tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 372. Et Vitam Meinwerci Episc. apud
Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 529. Vide
Marca 2.
Marchia. Sugerius in Ludovico VI :
Sicut ejusdem Normanniæ Ducatus se porrigit,
Marchiis regni collimitans. Marchia censualis,
in Charta anni 1180. apud
Guichenonum in Bibl. Sebus. ex Tabulario Cluniacensi :
Dictum est, quod in
Obedientia de Chaveniis et ejus appenditiis habeat Comes latronem, adulterum, homicidam,
et fœneratorem, qui in præsentia Decani de Chaveniis legitime approbati fuerint vel
convicti, censum, et Marchias censuales, et custodiam viatorum et pascuorum.
Charta Henrici Ducis Silesiæ ann. 1319. apud Ludewig.
tom. 6. pag. 4 :
Damus omnia et singula jura quæ... nobis, hæredibus aut
successoribus nostris in Marchiis, provinciis, terris, etc.
Marchanus, Marchiæ, seu Provinciæ limitaneæ incola. Capitulare Radelchisi Principis
Beneventani cap. 17. de Servis fugacibus :
Quod si suspicio fuerit, ut per
consensum Marchanorum nostrorum per nostras marchas extra terram nostram exiverint,
satisfiat ab his Marchanis.
Marchiani, Marcæ Anconitanæ incolæ,
![[]](img/image.png)
quæ et
Marchia dicitur, in Actis
Innocentii III. PP. pag. 4. Perperam
Μάρϰα πόλις,
Ancona dicitur Cinnamo lib. 4. n. 12. quod regionis adjacentis nomen est.
Guillelmus Apuliensis l. 2. de Gestis Normann. :
Spem dabat his Italæ fæx indignissima gentis
Gens Marchana probis digne reprobata Latinis.
Marcheus, Marchio, custos limitum. Joan. Abbas in Chron. Casinensi :
Marcheos tamen
ad incolarum tutamina dimisit.
Marchitimus, Limitaneus. Gauterius Cancellarius de Bellis Antioch. :
Forte contigit
Algazi... bellico apparatu Antiocheni honoris partes Marchitimas attigisse.
Marcha, Facultas a Principe subdito data, qui injuria affectum se vel spoliatum ab
alterius Principis subdito queritur, de qua jus vel rectum ei denegatur, in ejusdem
Principis
Marchas seu limites transeundi, sibique jus faciendi, ut habet Bretius
lib. 2. de Superioritate Reg. cap. 17. vulgo
droit de Marque et de represailles.
Jus
marchium, Andreæ de Ysernia in Commentar.
Juris utriusque.
Marcha vel repræsalia, in Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1326. tom. 8. Spicilegii
Acheriani pag. 280. Charta ann. 1381. in Regest.
Peiresciano 73. vol. 2. apud Præsid.
de Mazaugues :
Nam de jure, secundum
multorum doctorum sententiam, represaliæ seu Marchæ, vel gajariæ, quæ secundum
diversorum locorum morem diversa nomina assumpserunt, sunt omnino prohibitæ.
Infra :
Nam cum Marchæ laxatio sit quædam belli indictio, ut dicunt doctores,
tale bellum indici non potest nisi per illum qui habet supremam
potestatem.
◊ Marcæ, mentio fit non semel in Regestis Parlamenti. In
eo, quod
Olim inscribitur fol. 40. descriptum legitur Mandatum Curiæ, quo jubetur
Ludovicus Rex Siciliæ uni e regiis subditis, qui a prædonibus in mari spoliatus fuerat,
jus dicere, cum
Marcæ comminatione, absque data. Ibidem fol. 151. describitur
Epistola Caroli VI. Regis Franc. ad Martinum Regem Aragoniæ, qua jus se facturum
pollicetur ejus subditis, qui a Francis se in mari prædatos querebantur, ut
Marca
vitaretur, 5. Martii ann. 1396. Denique in Regesto ordinationum Barbinarum fol. 95.
habetur extinctio
Marcarum, concessarum Occitanis et Bellicadrensibus contra cives
Avenionensis civitatis et Comitatus, decretumque, ut in posterum nullæ concederentur
Marcæ nisi a Rege, vel a Curia Parlamenti, 13. Junii ann. 1443. in Consuetudine
Beneharnensi rubrica
de Marcas ô represalhas, Marcæ impetrari non possunt, nisi ter
jus denegatum fuerit. Alias
Marca non conceditur, nisi in casu denegati juris. Excommunicati pronuntiantur in Statutis Eccl. Cadurc. apud
Marten. tom. 4. Anecd. col. 744. qui contra Ecclesiasticos aut eorum bona
Marcam
fieri permittunt. Charta anni 1152. apud Catellum in Comitibus
Tolosanis lib. 2. :
Si aliquis, qui habitet extre Tolosanum, abstulerit rem
aliquam, vel aliud malum fecerit alicui, qui habitet in urbe Tolosa,... et si noluerit
rectum facere, ille, qui malum accepit, faciat Marcham de illis hominibus terræ. His ita
factis, si aliquis fecerit Marcham, ducat eam in domum suam, et ei ducenti nullus vim
faciat : et det eam Marcham ad manulevandum, et sit judex bene securus. Et si non sit,
qui eam Marcham velit manulerare,
ille qui Marcham fecit, eadem die vel
altera ducat eam in plateam ad judicium proborum hominum. Et si non poterit eam Marcham
retinere, judicio proborum hominum faciat rectum capto homini. Et si eadem die vel
altera non traxerit Marcham ad judicium, faciat sicut supra scriptum est, perdat illam
Marcham, et faciat rectum ei, qui Marcham extra Tolosam ducat, et teneat eam in Tolosa,
vel in suburbio, et faciat sicut scriptum est. Si quis traxerit Marcham de Tolosa, vel
de suburbio, reddat illam solutam, et faciat rectum, et det justitiam Comiti et nunquam
amplius faciat Marcham propter illud factum.
Iis addenda Ordinatio Philippi Pulcri ann. 1313. tom.
1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 516 :
Attendentesque quod Marche, seu pignoraciones,
si quas in futurum fieri contingeret inter præfati Regis et nostri subditos, materiam
dissensionis et discordie inter utriusque regnicolas de facili inducerent et
afferrent, ideo juxta tractatum et ordinationem inter ipsum Regem et nos habitam,
tenore præsentium volumus ac etiam ordinamus quod de cetero inter dictum carissimum
consanguineum nostrum Regem Aragonum inclitum, et nos, regna et terras, ac gentes
ipsius et nostri, non fiant, nec fieri possint, nec debeant, Marche vel pignorationes,
propter defectum justitie, qui inventus dicatur in regno nostrum altero, vel in
officialibus, seu gentibus nostris, vel subditorum nostrorum ; dictus defectus
justitie exponatur fuisse inventus primus, si una peremptoria requisitione novem
mensium spatium continente, de facienda justitia alter fuerit per alterum requisitus ;
et si nos, vel dictus Rex cum de hoc requirendi essemus, tempore dicte requisitionis
faciende, non essemus in regnis, vel terris nostris, quod requisitio prædicta, in casu
absentie nostre, fiat et fieri possit in civitate Parisiensi coram gentibus nostris,
aut magistris per nos ibi deputatis, et in casu absentie dicti Regis Aragonum in
civitate Barchinonensi, coram procuratore, vel vicem gerente ejusdem, et quod de dicta
requisitione, et de requisiti in reddenda justitia defectu, constet illi qui Marcham
indicere voluerit per litteras regias, vel alia publica instrumenta, antequam ad
dictam Marcham faciendam procedat ; et si contingeret, quod absit, quod contra dictam
observantie seu ordinationis formam Marcha seu pignoratio fiet, Rex in cujus regno,
vel terra illa Marcha induceretur, sive per ipsum Regem, sive per sibi subditum aliam
justitiam habentem perperam indicatur, teneaturque ipsam propriis sumptibus
retractare, omniaque dampna et expensas, que ex dicta Marcha, et ejus occasione
Marchati seu pignorati incurrerent, ipsorum juramento, ubi alie probationes
deficerent, declaranda, de fisco proprio reparare.
De hoc
Marcarum jure agunt præterea Honoratus
Bonnor en l'Arbre des batailles, 4.
part. cap. 80. et seqq. Guido Papa Decis. 32. et seq. Chopinus lib. 3. de Dom. tit. 25.
Jacobus a Canib. et Martinus Laudensis, Liber de Contractib. marit. cap. 10. Cardinus
Bretius de Superioritate Regis, lib. 2. cap. 17. et alii.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Marque.
Lit. ann. 1339. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 137. art. 10 :
Nous voulons et
leur octroyons que pour cause des Marques à donner contre les subgets desdiz royaumes ou
aucun d'yceuls, ils ou aucun d'euls, ne leurs biens, ne puissent estre arrestez.
Occurrit præterea tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 384. et 493. etc. Unde
Marquer, pro
hac facultate
![[]](img/image.png)
uti atque adeo pignori capere. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138.
Chartoph. reg. ch. 154 :
Lesquelz habitans n'ayant voulu tenir et payer ledit
accord, le prestre s'en retourna aux Anglois, et fit par iceulx Anglois Marquer, piller
et prendre prisonniers les bonnes gens et habitans de ladite paroisse saint
Victour.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Contramarca, Facultas a Principe concessa, ut quis contra alterius Principis subditum, qui
jure
Marcæ adversus eum utitur, eodem jure sese defendat,
Contremarque.
Charta ann. 1492. apud Godefredum in Observat. ad Vitam Caroli VIII. reg. Franc. pag.
632 :
Quod omnes et singuli utriusque dictorum Principum (Franc. et
Angl.)
... vassalli et subditi... possint... emere et vendere... absque ullo
impedimento, offensa, arrestatione ob causam Marcæ, Contramarcæ, represaliarum, aut alia
distractione quacumque, etc.
Marcare, Pignori capere,
Saisir, Prendre par droit de Marque. Libertates concessæ
Barcinonensibus a petro Rege Arag. ann. 1283. MSS. :
Victualia, quæ apportantur in
Barcinona per mare vel per terram, de pane, vino, carnibus et piscibus non Marcentur,
nec pignorentur... tam pro alienis debitis, quam pro propriis.
Charta Jac. Regis
Aragoniæ laudata :
Et prætextu ipsius Marchæ Officiales vestri possent pignorare,
capere, seu Marchare in Mari et in terra ubique bona, res, et merces quorumcunque
subditorum nostrorum, etc.
Litteræ Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1295. apud Rymer.
tom. 2. pag. 691 :
Rex omnibus Ballivis, etc. Unde dictus Bernardus asserit se
dampnificatum usque ad valorem 700. libr. sterlingorum de raptu et rapina prædictis.
Quapropter idem Bernardus nobis supplicavit, ut nos sibi licentiam Marcandi homines et
subditos de regno Portugalliæ et bona eorum per terram et mare, ubicumque eos et bona
eorum invenire posset, concederemus, quousque de sibi ablatis integram habuisset
restitutionem.
Hujusmodi litteræ nostris dicuntur
Lettres de Marques ;
de quarum legitibus fuse in Statutis Naval. lib. 3. tit. 10. Concilium
Marciacense ann. 1326. can. 44 :
Personæ Ecclesiasticæ vel eorum bona pro aliis non
Marchientur, vel pignorentur, etc.
Consuetudines Tolosæ part. 4.
de
Immunitat. civium Tolosæ :
Et aliquis vivens in itinere illo... illum hominem
ceperit, aut Marcabit, aut deprædabit, Consules debent hominem illum manutenere,
etc.
Marchagium,
Droit de Marchage, in Consuetud. Arvern. cap. 28. art. 2. Brivatensi,
Pinholensi, et Pradensi, quo pagani jure limitis contermini, seu
Marcæ, quam Galli
Marche vocant, in alterius jurisdictionem seu dominium pascua sua immittere
possunt, quo in eo pascantur. Perperam porro a
Marcher, ire, vocem quidam deducunt.
◊ Aliud est, quod apud Pictones, Andes et Armoricos, vulgo
Marchas vocant, feuda scilicet vel prædia in harum Provinciarum sita limitibus,
quæ singularum jurisdictioni pro parte, vel, ut aiunt,
ex præventione obnoxia sunt,
de quibus copiose egit Gabriel Hullinus peculiari tractatu, quem inscripsit,
de la
Nature et usage des Marches separantes les provinces de Poitou, Bretagne et Anjou
,
Nannetis edito ann. 1616.