«
2 minister » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 394c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTER2
2. MINISTER, Diaconus. S. Cyprianus Epist. 65 :
Diaconos autem post ascensum Domini in
cœlos Apostoli sibi constituerunt Episcopatus sui et Ecclesiæ Ministros.
Adde
Epist. 66. Lactantius lib. de Mortib. persecutor. num. 15 :
Comprehensi Presbyteri
et Ministri, et sine ulla probatione ad confessionem damnati.
Ildefonsus
Episcopus Toletanus in Cœnotaphio. B. Helladii :
Ildefonsus ego, quem fecerat ipse Ministrum,
Persolvi sancto carmina pauca seni.
Passio SS. Martyrum African. sub Hunerico :
Sacerdotum et Ministrorum
copiosissimam et maximam turbam... exilio crudeli detrusit.
Commodianus carmine
inscripto
Ministris :
Ministerium Christi, Zacones, exercete caste,
Idcirco Ministri facite præcepta Magistri, etc.
Utitur etiam Ennodius lib. 6. Epist. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministri, sic nude interdum subscribunt Episcopi, suppresso quovis alio titulo :
Ivo
D. G. Carnotensis Ecclesiæ Minister,
Epist. 74. Frequentius vero cum adjectivo
humiles, ut videre est apud eumdem Ivonem passim et Stephanum Tornac. Epist. 227.
282. Charta ann. 1123. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 22 :
Burcardus D. G.
sanctæ Meldensis Ecclesiæ humilis Minister.
Alia ann. 1137. ibid. pag. 33 :
Henricus D. G. sanctæ matris Ecclesiæ Senonensis humilis Minister.
Adde
Librum nig. Scaccarii pag. 133. Rymer. tom. 2. pag. 277. et Ordinat. Reg. Franc. tom. 3.
pag. 596.
P. Carpentier, 1766.
Minister Indignus, ita seipsum inscribit Bartholomæus episcopus Laudunensis in Charta ann. 1117.
inter Monum. sacr. Antiq. tom. 2. pag. 2. Quæ formula haud infrequens est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Episcopos
hac in re imitati etiam Abbates. Liber Niger Scaccarii pag. 62 :
Venerabili
karissimo domino suo Henrico D. G. Angliæ Regi... frater A. indignus Minister Certes,
salutem et orationes. Sciat diligentia vestra, karissime pater et domine, quod Abbatia
Certes debet ad servicium nostrum tres milites.
Occurrit præterea ibidem pag.
75. 76. et pag. 117. ubi,
Minister humilis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministri Altaris, Sacerdotes. Capitulare Aquisgr. ann. 789. num. 70 :
Sacerdotibus. Sed et
hoc flagitamus vestram almitatem (Episcopos alloquitur)
ut Ministri altaris
Dei suum ministerium bonis moribus ornent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minister Capellæ, Qui palatinæ seu Regis capellæ præerat. Epistola Hadriani PP. ad Carolum M.
sæculo Bened.
iv. part. 1. pag. 98 :
Præterea directum a vestra
clementissima præcelsa regali
potentia suscepimus familiarem vestrum, videlicet Engilbertum Abbatem et
Ministrum capellæ, qui pæne ab ipsis infantiæ rudimentis in palatio vestro enutritus
est.
Ministri Ecclesiæ, Episcopi, sacerdotes, in Edicto Pistensi cap. 1 :
Ministri
Ecclesiastici,
cap. 30 :
ministri Episcoporum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministri Ecclesiæ, Inferioris ordinis Clerici, in Lege Bajwar. tit. 8 :
Si quis Ministros
Ecclesiæ, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolytum, ostiarium, etc.
Capitular. lib. 2. § 5 :
Scholæ sane ad filios et Ministros Ecclesiæ instruendos
vel edocendos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministri Episcoporum, Archipresbyteri et Archidiaconi. Capitular. lib. 7. § 232 :
Et ibi ab
Episcopo, id est, in civitate, sive a suis bene doctis Ministris bono animo instruantur
de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, etc.
Capitular.
Caroli Cal. tit. 5. § 3 :
Ceteri presbyteri per famulos suos debitam dispensam
Archipresbyteris aut Episcoporum Ministris convehant. Et procurent Episcopi, ne Ministri
illorum presbyteros dehonorent.
Formulæ antiquæ apud Baluzium tom. 2. Capitular.
col. 624 :
Ministros vero, id est, Archipresbyteros et Archidiaconos, secundum quod
providere Domino inspirante et cooperante valuerit, tales constituat
(Episcopus)
qui oderint avaritiam, etc. Adjutores ministerii
Episcoporum, in Capitul. Ludovici Pii ann. 828. inter quos recensentur
Chorepiscopi,
Archipresbyteri, Archidiaconi, Vicedomini et Presbyteri per parochias eorum
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministri Episcoporum appellantur etiam judices qui sub Episcopo jus dicunt. Capitular. Caroli C. ann.
853. § 9 :
Ut Missi nostri omnibus per singulas parochias denuntient quia si
Episcopus aut Ministri Episcoporum pro criminibus colonos flagellaverint cum virgis
propter metum aliorum, etc.
Adde Capitul. ejusd. Caroli ann. 868. tit. 38. § 9.
Vide infra.
Ministri Palatii, Aulæ regiæ Officiales,
Officiers de la maison du Roy. Epistola Episcoporum
Franciæ ad Ludovicum Regem ann. 858. cap. 12 :
Constituite Ministros Palatii, qui
Deum cognoscant, ament, et metuant, qui maximam curam gerant quatenus necestuosi
palatium adierint, et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes, gaudendo
vos videre accurrant, non qualem dicere nolumus, gemendo et maledicendo
refugiant.
Ministri Palatini, in Vita Ludovici Pii ann. 837. Apud Agobardum Matfredus Procer Palatii,
Minister Imperatoris et Palatii appellatur, in Epistola ad eumdem.
P. Carpentier, 1766.
Minister Partitionis, Præposituræ serviens seu apparitor. Charta ann. 1233. ex Tabul. S. Gauger. :
Si præpositus credat Ministrum partitionis plus percepisse de sua portione, quam
ei reddiderit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Minister Poenitentiæ, Qui a confessionibus est. Obituar. Fratr. Minor. in Wisby Gothl. apud Ludewig.
tom. 9. Reliq. MSS. pag. 197 :
Anno Domini 1431. die conversionis Pauli, obiit
reverendus pater, frater Esgerus, Minister pœnitentiæ Daniæ, Sueciæ ac Norvegiæ, cujus
anima sit æternaliter cum Deo.
P. Carpentier, 1766.
Minister Sanguinis, Carnifex. Stat. MSS. eccl. Tull. ann. 1497. fol. 100 :
Et si contigat
quemquam dictorum tredecim hominum criminaliter delinquere, incarceratur in prisione
capituli, et facere tenentur dicti justificarii ejus processum ac eum
condemnare et executionem reponere ad villicum de Villeyo, qui illam per Ministrum
Sanguinis fieri procurabit ad patibulum de dicto Villeyo. Mistre,
eodem sensu,
in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 238 :
Le Mistre qui là
estoit venu pour exécuter ledit Watelier, qui estoit condempné à morir.
Ministri, in aula Regum Anglo-Saxonum, eorum Diplomata subscribunt post Episcopos, Abbates
et Duces, apud Ingulfum pag. 882. 883. 884. 885. in Conventu Westmonast. ann. 1066. in
Monastico Anglic. tom. 1. pag. 37. in Addit. ad Matth. Paris pag. 157. apud Doubletum pag.
832. etc. Qui quidem
Ministri iidem sunt qui Saxonice degens, in Diplomatibus vero
Thaini, et
Taini, quæ voces
ministros et
servientes sonant.
Ita qui hac nomenclatura Regum Anglo-Saxonum Chartas subscribunt, erant præcipui aulæ
regiæ ministri, ut Camerarii, Senescalli, Venatores, Accipitrarii, etc. In Monastico
Anglicano tom. 3. pag. 121. quidam
Godo (sub Edw. Confess.)
Optimas Ministerque
Regalis inscribitur. Vide Seldenum ad Eadmerum pag. 170. et infra in voce
Thainus. Totum porro hunc Ministrorum regiorum ordinem belle describit
Florentius Wigorniensis, ubi de Alfredo Rege Anglo-Saxonum :
Consilio divinitus
invento, omnium uniuscujusque anni censuum successum bifarie primitus Ministros suos
dividere æquali lance imperavit ; quarum primam suis Ministris nobilibus, qui in cultu
regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis, annualiter
largiebatur. In tribus namque cohortibus præfati Regis satellites prudentissime
dividebantur ; adeo ut prima cohors uno mense in cultu regio die nocteque administrans
commoraretur : menseque finito, alia cohorte adveniente, prima domum redibat, ut ibi
duobus commoraretur mensibus. Secunda itaque cohors mense peracto, et adveniente tertia
domum redibat, ibidem duobus commoratura mensibus. Hoc ordine omni vitæ tempore talium
vicissitudinum in regali cultu rotabatur administratio.
Ejusmodi Ministrorum
alibi non semel meminit, ann. 871. 874. 878. 905. 1008. 1010. 1039. ut et Roger. Hovedenus
pag. 450. 457. et Simeon Dunelm. ann. 1008. 1010. 1013. 1067. cui ut plurimum
nobiles ac
præpotentes Ministri dicuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministri Provinciales. Telomonius apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 95 :
Illic enim
mercenarios suos pedites, quæ Latino sermone Provinciales Ministros, vulgari vero
Landsknecht appellant, adversum civitatem Brunsvictam collocavit.
Ministri Reipublicæ, Comites, judices, villici regii, et alii hujusmodi. Ita usurpant Capit. Caroli C.
tit. 8. cap. 5. tit. 11. cap. 9. tit. 13. cap. 6. tit. 23. cap. 12. 14. ejusdem Capitulare
Compendiense ann. 868. cap. 8. 10. Synod. Suession. cap. 7. 8. 10. Synod. Carisiac. cap.
2. Edictum Pistense cap. 8. 17. 20. Riculfus Suession. Episc. cap. 15. Chron. Farfense
pag. 666. etc.
Reipublicæ administratores
, in Capit. Caroli C. tit. 43. § 1. et
parte 2. ejusdem tit. § 1. et in Concilio Trosleiano ann. 909. cap. 1.
Ministri
regni
, tit. 45. cap. 4. eorumdem Capit.
Ecclesiasticæ et reipublicæ
administratores
, in Charta Ludovici Pii, in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 34
Ministri, Minores officiales.
Ministri
Regis, in Capitular. Lotharii Imper. tit. 5. § 37.
Ministri publici
, in
iisdem Capitul. tit. 3. § 29.
Ministri Ducum
, in leg. 3. Cod. Th. ad legem Jul. Repetund.
Ministri Comitum,
Missorum, etc
. in Capitulis Caroli C. tit. 32. cap. 16. qui alias
Ministeriales. Concil. Cabilonense II. cap. 21 :
Sed et Ministros, quos
Vicarios et Centenarios vocant, justos habere debent (Comites et
judices.)
Ministri, Judices sub dominis suis jus dicentes. Notitia ann. 1015. apud Loisellum in
Bellovaco :
Dans ei medietatem Vicecomitatus, et dimidias leges de forensibus
hominibus, ita ut Minister Episcopi, et Minister Comitis justificent reos, et leges
æqualiter dividant.
In Charta Ludovici VII. Regis ann. 1151. apud eumdem,
Ministeriales dicuntur :
Et si quis excessus vel forisfactum contingeret,
ad Episcopum vel Ministerialem ejus referendus est clamor.
Vide supra.
P. Carpentier, 1766.
Minister,
Regalis, aulicus, famulus, servus, officialis
, in vet. Glossar. ex Cod.
7641.
P. Carpentier, 1766.
Minister, Qui res domini regit et curat. Libert. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat.
reg. Franc. pag. 600. art. 1 :
Quicumque ibidem manere voluerit in libertate, cinq
solz Pruivinenses de redditu suo annuatim persolvet nostro Ministro. Menistre,
in Lit. ann. 1372. ibid. pag. 516.
P. Carpentier, 1766.
Minister, Artifex, Gall.
Artisan. Charta commun. Peron. ann. 1209 :
Duodecim
majoriæ Ministrorum de propriis Ministris super sacramentum suum eligent xxiv. homines,
etc.
Confirm. ejusd. ann. 1368 :
Quia discrescentibus habitatoribus dictæ
villæ, minui debeat numerus Ministrorum, volumus ut loco xij. majoriæ Ministrorum qui
debebant eligere xxiv. sint et sufficiant sex dumtaxat, qui habeant eligere xij. loco
xxiv. prædictorum.
Vide in
Ministerium.
Minister, Idem qui
Ministerialis, apud Germanos, de qua voce infra. Miracula S.
Quirini Mart. lib. 2. num. 23 :
Notus Miles, Dietmaro nomen erat, nobilis Frisingæ
Minister, etc.
Ministri Generales Ordinis S. Francisci, quorum officium ac dignitas
Ministeriatus dicitur in
Bulla Clementis VI. PP. apud Waddingum ann. 1343. num. 5.