![[]](img/image.png)
«
Pastio » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 202a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTIO
PASTIO,
Pastionaticum, Census vel tributum pro glandatione, et jure pascendi
porcos in silva domini.
Panage, in Consuetud. Norman. art. 30. et Andegavensi art.
497.
Pasnage, in Pictavensi art. 159. et Britannica art. 255. Dicitur etiam
Pastio ipse glandarius herbariusque
porcorum pastus ; usurpatur præterea pro ipso tempore quo porci ad nemora mittuntur
glandationis causa, Gall.
Paisson, vel
Glandée. Edictum
Chlotarii II. Regis cap. 23. in Concilio Parisiensi V. :
Et quando Pastio non
fuerit, unde porci non debeant saginari, cellarinsis in publico non exigatur.
Capitul. Caroli M. de villis cap. 25 :
De
Pastione autem Kal. Septemb. indicare faciant, si fuerit an non.
Capitul.
Caroli Cal. tit. 27. § 14 :
Custodiant silvas, unde habeant Pastiones.
Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 27. v° :
Rodoardus lidus.... solvit in
Pastione de vino mod. iii.
Vide
Pascio. Concil. Trevir.
ann. 1152. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 72 :
Advocati vero in
potestatibus avenam non accipient, nisi Pastione cum fidelitate
renunciata.
Charta Caroli Regis Franc. ann. 921. pro Abbatia
Maricolensi :
Ut de porcis fratrum ibi saginatis nemo Pastionaticum expetat.
Consuetudo Pastionis, et de Pastione,
in Chron. Besuensi pag. 601. Mox :
Ita ut homines illorum nostræ partis Pastionaticum ipsis monachis
solvant.
Et pag. 700 :
Donavi Monachis Besuensibus ut porcos suos
indominicales in nemora mea ubicumque habuero mittant, et sine Pastionatico per omnia
libere currant.
Adde pag. 660. Acta Episcop. Cenoman. pag. 266. Vitam Aldrici
Episc. Cenoman. pag. 31. etc.
Pastio usuraria,
pro usuaria, in Charta ann. 1362. ex Regest. 93. Chartophyl. Regii n.
44.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastinacum, Eodem significatu. Tabul. Dunense Ch. 61 :
Concessit nobis..... per
universas forestes suas pastionem ad omnes porcos monachi præpositi obedientiæ
ejusdem...... sine ullo Pastinaco.
Pastinaticum, Eadem notione. Historia Episcopor. Autisiod. cap. 49 :
Præcepitque ut in
silvis S. Stephani de porcis illorum nunquam acciperetur Pastinaticum.
Charta
Mauricii Episcopi Paris. in Tabulario S. Maglorii :
Et insuper prior habeat
decimationem totius Pastinatici porcorum.
Occurrit ibi non semel. Alia Radulphi
Bulgiacens. apud Juretum in
![[]](img/image.png)
Notis ad Epist. 172. Ivonis Carnot. :
Quod si glandibus et pascuis porcorum boscus ..... abundaverit ; omnes porci
monachorum..... liberum habeant transitum per eandem silvam sine ulla Pastinatici
exactione.
Pasnaticum, Idem quod
Pastio, ex Gallico
Pasnage. Charta Rotberti Reg. pro Miciacensi Monast. ann. 1022. tom. 4. Annal.
Bened. pag. 707. col. 2 :
Per totam silvam quæ adjacet Fontanellæ..... omni
tempore glandis porcos ducentos absque ullo Pasnatico vel aliquo servitio habere sibi
liceat.
Charta Fulcherii de Turre ann. 1079. in Tabulario
Vindocinensi Ch. 232 :
Do... et pastionem ad eorum omnes porcos dominicos, sine
Pasnatico.
Charta Gaufredi Comitis Andegav. pro S. Nicolai Monasterio :
Dimidium Pasnaticum, quod in foresta nunc habere dignoscor : ita ut et mei porci
dominici, si ibidem impinguabuntur, similiter et monachorum illorum proprii et mei, ab
illis in perpetuum a Pasnatico immunes sint.
Notitia de fundatione Abbatiæ
Theoloci in diœcesi Lingonensi ann. 1130 :
In omnibus etiam suis nemoribus ipsorum
porcis recursum, et omnimodos fructus ad eorum pabulum ; absque eo pretio, quod vulgo
Pasnaticum dicitur.
Occurrit præterea in Charta Ludovici VII. ann. 1159. pro
Ecclesia SS. Bartholomæi et Maglorii.
Pasnagium, et
Pannagium, simili pariter significatu. Vita S. Waningi Confessor. :
Si per totum Ducatum tuum consuetudinem, quæ vulgariter Pasnagium dicitur, Domino
donaveris.
Ordericus Vitalis lib. 5 :
Annuit etiam quidquid ad
Garlemvillam habebat, terram scilicet ac Pasnagium. Ita ut primum Pasnagium famulorum
non daretur, secundum vero vel tertium daretur, monachorum autem nullum daretur.
Charta Rogerii Comitis Scrobesburiensis apud eumdem :
Et in omnibus nemoribus meis
Pasnagium de monachorum porcis in perpetuum indulgeo.
Alia apud eumdem pag.
582 :
Porci quoque monachorum nullatenus Pasnagium in meo nemore dabunt.
Charta Roberti Comit. Leicestr. ann. 1195. tom. 2.
Histor. Harcur. pag. 125 :
Quia debent habere pasturam animalibus suis et porcis
per totam forestam et porcos suos quietos de Pasnagio.
Tabular. B. Magdalenæ
Castridun. :
Gaufridus de Brullon..... donat et concedit..... Pasnagium porcis et
plenarium usagium in nemore de Faio.
Leges Forestarum
Scoticarum cap. 7 :
Si copia glandis in foresta domini Regis contigerit,
forestarius debet citare tam burgenses, quam rure manentes, ut porcos suos adducant, ut
dominus Rex ab eis Pannagium habeat. Iste autem est modus Pannagii : videlicet de
qualibet cindra, id est de decem porcis, Rex habebit meliorem porcum, et forestarius
unum hogastrum, etc.
Charta fundationis Abbatiæ S. Trinitatis Exaquensis in
diœcesi Constantiensi :
Rectam decimationem, et decimam de nutrimentis, et de totis
exitibus illorum nutrimentorum quæ in eadem silva et in parco erunt facta : et si in
parco mittentur porci deforis causa pastionis, tunc habeant monachi ibi a festivitate S.
Martini usque ad Quadragesimam centum porcos sine Pasnagio. Pannagia silvarum,
in Provinciali Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 16. Adde Vitas Abbatum S. Albani pag. 48.
Libertates de Foresta Joannis Regis Angl. Capitula placitorum Coronæ Regis Richardi I.
apud Rogerum Hoveden. pag. 784. etc. Miræum Diplomat.
Belgic. tom. 1. pag.
![[]](img/image.png)
299. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 982.
tom. 1. Anecdot. col. 647. et 649. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 86. et
alibi.
Plain pennaige, demy pennaige, in Computo Domanii Boloniæ ann. 1478 :
Plains
Pennaiges de chevaux, de jumens, poutrains, vaches, veaux, et pourceaux allans à ladite
forest de Cressi, etc. Demy Pennaiges de chevaux, etc. allans en ladite forest depuis la
my May jusques au jour de S. Andrieu ensuivant.
In Computo Domanii Stapularum
fol. 39. 40 :
Recepte des Pennaiges de vaches et veaux allans en la forest
d'Hardelo pour 5. sols la vache, 2. sols six deniers le veau, quant il sont à plain
Penaige à paier au jour de saint Andrieu.
Infra :
Recepte des Pennaiges
de pourceaux qui ont esté mis à Pennaige en la forest de Hardelo à 2. sols le porc, et
2. deniers le petit, pour paier au jour de S. Andrieu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panagium, Idem quod
Pastio. Charta Guillelmi
Goet domini
de Gien :
Concessi etiam eidem domo pasturagium pecoribus absque Panagio.
Occurrit
præterea in Litt. Johannis Reg. Franc. ann. 1360. tom. 3. Ordinat. pag. 431.
P. Carpentier, 1766.
◊ Panaige, eodem sensu,
in Lit. ann. 1293. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 514. art. 4.
Panage, pro
quovis tributo, in Lit. ann. 1343. ibid. pag. 318 :
Paier coustumes, trespas,
Panages et plusieurs choses, dont mention est faicte ès lettres dessus dictes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parnagium, Eadem notione. Charta Roberti Comit. Cestriæ apud Stephanot. tom. 13. Fragm.
Hist. MSS. pag. 115 :
Habeant omnia asiamenta sua in bosco meo de Mensingues ad
ædificia sua et ad alia usagia sua et Parnagium eorum.
Chartular. S. Vincentii
Cenoman. fol. 17 :
Asserebant etiam abbas et monachi prænotati quod in prædicta
foresta...... decimam Parnagii habere debent. Parnage,
in Consuetud. Andegavensi
artic. 497.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pasnachium, Eodem intellectu, in Charta Alani Comit. Britan. ex Tabul. Major. Monast. :
De suis villanorumque suorum porcis Pasnachium sibi tantummodo
vindicantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passnagium. Bulla Nicolai IV. PP. ann. 1289. ex Cod. MS. Sangerm. :
Ex venditione
Passnagii seu herbagii, vel alterius consimilis proventus, eorumdem nemorum et
silvarum ; et si non vendantur hujusmodi Passnagia, herbagia et similia, non solvetur
decima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascalium, Eodem sensu. Charta ann. 1124. tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 14. col.
1 :
In toto ipso nemore quidquid opus fuerit monachis ibidem Deo servientibus, ad
animalium suorum pascua, sine servitio et sine Pascalio.
Pannagium interdum pro ipsa glandatione animalium sumitur. Monasticum Angl. tom. 1. pag.
116 :
Concessit autem ut porci Prioris cum suis in pessum communiter eant, et
Pannagium edant.
Panagator, qui
Panagium exigit ac recipit pro domino silvæ. Charta Henrici II. Regis
Angliæ, in Regesto Normannico signato P. ex Camera Comput. Paris. :
Sciatis me
confirmasse Baldrico filio Gilleberti servienti meo totas esentias suas et ministeria
sua cum liberationibus quæ ministeriis et sergentiis pertinent, et hæredibus suis,
videlicet custodiam gaiolæ nostræ Rotomag. et portæ castelli mei ; et pro ipsa custodia
habet unoquoque die
duos solidos usualis monetæ..... et prædictus Baldricus et regardator et
Panagator mearum forestarum habens tantum in donis et liberationibus reguardi et
Panagii, quantum unus ex magistris reguardatoribus et Panagatoribus meis per totam
Normanniam, et custorum meorum ad justitiam Gladii mei pertinentium, et custos
meretricium venalium in lupanar (sic)
de Roth. et Marescallus meus quamdiu
moror Rothom. habens unaquaque die pro ordinationis meæ Roth. deliberatione 6. panes, et
6. fercula coquinæ, et unum sextarium vini, et habet anno quoque unum scutum et redditu
scutorum meorum Roth. per manus Turresiis (sic)
mei, etc.
Panagium, et
Pannagium, pro quovis tributo. Primum Regestum Parlamenti Parisiensis
inter Aresta ann. 1271. fol. 187 :
Ipsi satagebant levare Panagium de quadrigis et
vecturis deferentibus bladum, vinum, etc.
Regestum B. fol. 32. inter Aresta ann.
1276 :
Responsum fuit civibus Rothomag. quod Panagium apud Clailloel non levaretur
post proximum Pascha.
Charta Joannis Reg. Angl. tom. 1. Monast. Anglic. pag.
310 :
Soluta et quieta de... festagio, et stallagio, et cariagio, et Pannagio, et
de omnibus occasionibus quæ ad nos pertinent.
Alia Philippi Reg. Franc. ann.
1314. in Hist. Episcopor. Cadurcens. n. 191 :
Ac dispensatione Panagii, quod pro
ejusmodi opere faciendo hominibus ejusdem civitatis concessimus.
Alia ejusdem
Regis ann. 1307. pro Archiep. Lugdun. :
Nos... domum, fortalitium vel castrum
acquirere vel construere,... feodum, retrofeodum, scorietatem vel Panagium, seu alias
quascumque res immobiles... acquirere... poterimus.
Alia ann. 1254. in Regesto
Andegav. :
In Pannagio ovium habet B. Martinus dimidium, et Comes dimidium.
Ridicule porro Santyonius
Pannagium dictum scripsit, quod sit
Panis
porcorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastio, Idem quod
Pastus, convivium, refectio, nostris
Past. Vide in
Pastus.