2. PAR.
Pares, Qui ejusdem sunt conditionis, vel dignitatis in Lege Aleman. tit.
93. in Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 71. 72. apud Marculfum lib. 1. form. 32. in
Præcepto Ludovici Pii ann. 816. tom. 2. Hist. Franc. pag. 322. etc. Fredegarius Scholast.
in Chron. ann. 762 :
Factum est autem, ut Australdus Comes, et Galemanius itemque
Comes, cum Paribus eorum, ad propria reverterentur.
Mox :
Contra quem
Adalardus Comes Cavalonensis, et Australdus idemque Comes, cum Paribus eorum, contra eum
venientes, etc.
Ibid.
Mancionem Comitem consobrinum suum
partibus Narbonæ cum reliquis Comitibus transmisit.
Itaque per
Pares
alii Comites designantur. Charta Dagoberti Regis Francorum, seu
Austrasiorum, apud Henschenium lib. 2. de tribus Dagobertis cap. 8 :
Taliter per
suam præceptionem ad ipsa loca sanctorum visus est concessisse, et hoc ad præsens Pares
ipsius Monasterii possedisse.
Alia Grodegangi Episcopi Metensis apud Meurissium
pag. 167 :
Ego Grodegangus una cum voluntate illustrissimi Pipini inclyti Francorum
Regis avunculi mei, et cum consensu omnium Parium nostrorum Episcoporum, Abbatum,
Presbyterorum, Diaconorum, Subdiaconorum, vel omni clero, seu et hominibus S. Stephani
Metensis Ecclesiæ, cogitavi casum humanæ fragilitatis, etc.
Charta Theodorici
Regis Franc. in Actis Episcopor. Cenom. pag. 186 :
Et, ut diximus, ex nostra
indulgentia sæpedictus Berarius, aut Pares Ecclesiæ suæ Cenomanicæ, vel monasteria sua,
de omnibus villis vel curtis suis, vel qui per ipsam Ecclesiam sperare videntur... hoc
debeant possidere, etc.
Epistola Nicolai PP. ad Henricum Archiep. Turonensem,
apud Baron. ann. 866. n. 45 :
Ad quorum venerandum Conventum Wlphadum quoque
(Episcopum)
cum jam præsignatis Paribus suis vos astare procul dubio
volumus, etc.
Hariulfus lib. 4. cap. 21. de Hugone Comite Pontivi :
Ob
hoc reliquis Paribus suis Hugo Abbatensis fortior factus est, etc.
Curia
Generalis Catalaniæ ann. 1291 :
Si aliquis reptabit aliquem Militem, et dabit Parem
vel contrasimilem, quod non possit ipsum dare, nisi sit Miles, vel filius Militis pro
suo genere.
Agitur de duello. Vide
Crescere. Ita
Pares sese
invicem appellant filii Ludovici Pii Imperatoris, in Conventu ad Marsnam ann. 851. cap. 2.
3. in Synodo apud Vermeriam ann. 853. cap. 9. in Capitul. Caroli C. tit. 14. cap. 1, tit.
16. cap. 10. tit. 18. cap. 4. tit. 19. tit. 26. cap. 2. tit. 32. cap. 1. 14. in Epistola
Episcopor. ad Ludovicum Regem cap. 12. in Edicto Pistensi cap. 30. in Conventu Furonensi
ann. 879. cap. 1. in Annalibus Francor. Bertinian. ann. 851. etc.
Compares, Eadem notione. In veteri Notitia ann. 926. apud Beslium in Comitibus
Pictavensibus pag. 219 :
Et dixit eis, ut venirent comitantes ipsum usque Orbiacum
et ipse ibi cum suis Comparibus Bosone scilicet et Berengario... occurreret eis.
Ita apud Baldricum Noviomensem lib. 3. cap. 75.
Compares sunt
Pares,
feudales, et in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 34. Vide
Coæquales.
Pares exinde appellati unius domini convassalli, quod ratione hominii ac
tenuræ
sibi invicem
pares sint, unique domino subsint : a quibus solis judicari
poterant. Nam convassalli diversarum Baroniarum seu territoriorum, eidem
domino subjecti, non dicuntur proprie
Pares. A paritate igitur conditionis et
dignitatis appellatio ista profluxit : unde, qui aliis
Pares, dicuntur
Æquales, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 12. § 2 :
Bannitus, id est, dignus
officio Scabinorum, licite quemlibet sententiare potest : ipse autem a nullo, ubi vitam,
honorem, aut hæreditatem attigerit ; sed duntaxat a suis Æqualibus sententias aut eorum
increpationes patitur.
German.
Evenburdich. In eamdem sententiam Leges Henrici I. Regis Angl.
cap. 31 :
Unusquisque per Pares suos judicandus est, et ejusdem provinciæ :
peregrina vero judicia modis omnibus submovemus.
Jacobinus de S. Georgio in
Tract. de Feud. cap. 29. num. 9 :
Pares Curiæ seu Curtis dicuntur convassalli, qui
jurarunt fidelitatem eidem Domino pro aliis feudis, quæ tenent ab eo. Sed si essent
vassalli, qui non præstitissent sacramentum fidelitatis eidem domino, non dicerentur
esse de Paribus Curiæ. Et est advertendum, quod isti Pares Curiæ, qui habent cognoscere
de causa feudali, debent esse illius qualitatis, cujus sunt vasalli litigantes ; et
ideo, si vassallus litigans cum Domino est Comes vel Baro, certe Pares Curiæ, qui habent
cognoscere de causa feudali, debent esse Comites vel Barones.
Proinde jure
exploditur virorum doctissimorum sententia, qui
Pares a
Patriciis Francicis,
de quibus suo loco, deducunt, ut Budæi ad leg. ult. de Senatoribus, Turnebi lib. 15. Adv.
cap. 16. Paschasii in Disquisitionibus Francicis lib. 2. cap. 9. Pithœi ad Consuetud.
Trecens. art. 1. Chopini lib. 3. de Doman. tit. 7. num. 3. Loiselli in rebus Bellovac.
cap. 5. et aliorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pares
eadem ratione dicti ecclesiarum et monasteriorum convassali. Bulla Innocentii II. PP. ann.
1142. apud Miræum tom. 2. pag. 1163 :
In quibus hæc propriis duximus exprimenda
vocabulis ; videlicet, justitiam civitatis (Cameracensis)
monetam,...
cambas et mansionarios ; omnes Pares et casatos, etc.
Bulla Alexandri III. PP.
apud Mabill. Diplom. pag. 265 :
Idem Gerardus in Curia Noviomensis episcopi parebit
judicio per Pares suos homines ipsius Episcopi.
Charta Ludovici Pii apud Baluz.
tom. 3. Miscell. pag. 138. ubi de monachis Anisolæ :
Sed quia vos et Pares vestri
hoc mihi celastis, et per fraudem et malum ingenium facere suasistis, etc.
Charta Alex. III. PP. in Chartul. S.
Petri Insul. ch. 7 :
Sepulturam ecclesiæ vestræ liberam esse decernimus, ut eorum
devotioni et extremæ voluntati, et præcipue militum ejusdem loci, qui Pares dicuntur,
qui antiquitus apud vos sepulturam habuerint,... nullus obsistat. Duodecim Pares
comitatus Cameracensis,
quorum jura et prærogativæ declarantur in Recognit.
feud. ex Tabul. eccl. Camerac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pares vero
appellati videntur ii potissimum qui majores
tenuras a domino feudali sub ratione
homagii tenebant ; quamquam enim convassalli omnes primum
Pares nuncupati
fuerint, quod ejusdem essent conditionis, ad eos tamen exinde vox illa mansit, qui a
servitiis exemti, hominio tantum obnoxii erant. De iis accipienda quæ sequuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Par Integer, Qui integrum feudum tenet. Charta ann. 1214. in Tabul. Corbeiensi :
Ego
Eustachius de la Leutillie notum facio quod ego et heres meus lizanchiam
et stagium unius anni annuatim Vicedomino et heredi suo cum uxoribus nostris apud
Pinconium ut Par integer ad custus nostros debemus.
Eadem habentur in Charta
ann. 1244. ex eodem Tabul.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Semipar, Qui dimidii tantum ratione feudi domino subditus est. Charta ann. 1244. in
laudato jam Tabul. :
Ego Manasserus miles dominus de Blangiaco... notum facio quod
ego et heredes mei stagium septem menses Vicedomino in quolibet anno et heredi suo cum
uxore nostra apud Pinconium ad custus nostros debemus et quod ego sum Semipar ejusdem.
Robertus de Ribemonte est Par et dimidium,
in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2172.
◊ Tenebantur porro Pares judiciis dominicis interesse, judicumque
munere fungebantur : et ad id adstringebantur feudorum suorum obsignatione, vel custodum
in iis positione,
par saisie de leurs fiefs, et par establissement de gardes
, ut
est apud Bellomanerium cap. 65. Nam ut habent Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 36 :
Se ainsi n'estoit, le Seignour ne poroit court tenir, tele come il doit, ne les
gens avoir leur raison, se le seignor ne pouvoit ses homes destraindre, si com il est ci
dessus dit, à faire les esgards ou connoissances, qui sont mises sur eaux à
faire.
Vide Consuetudinem Solensem tit. 2. art. 3.
◊ Quod si legitimam excusationem haberent, quo minus possent
judiciis dominicis interesse, tenebantur eo casu paris sibi conditionis vicarios
submittere, qui eorum locum tenerent in iisdem judiciis. Bellomanerius cap. 67 :
Nus por service qu'il ait, n'est escusés de faire jugement en la court la û il le
doit fere d'ouvrage ; mès s'il a aucun loial ensoine, envoier i pot home qui selon son
estat pot representer sa personne.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Satis
nihilominus interdum fuisse videtur Procuratores, inferioris licet conditionis,
constituere, qui absentiæ causas proponerent absentisque nomine suam proferrent
sententiam. Litteræ Eduardi Reg. Angl. ann. 1312. apud Rymer. tom. 3. pag. 317 :
Cum vos per Litteras vestras, nobis in Ducatu nostro prædicto ut intelleximus
dederitis in mandatis, quod die Dominica, a die Paschæ proximo jam præterito in tres
septimanas (ad quem diem curiam vestram Parisius de Paribus Franciæ vultis habere
munitam pro facienda justitia Comiti Flandriæ...) ibidem personaliter intersimus, ac nos
pluribus arduis et inevitabilibus negotiis nos et statum regni nostri tangentibus
occupati ad diem prædictum Parisius nequeamus personaliter interesse ad allegandum
causas absentiæ nostræ et ad proponendum coram vobis et curia vestra ea quæ pro nobis
proponenda fuerint in præmissis, dilectos clericos nostros, magistros Thomam de Cobham
S. Th. Doctorem, Walterum de Thorp utriusque juris professorem, Canonicos in Ecclesia S.
Pauli London. et Henricum de Cantuaria ac quemlibet eorum in solidum nostros
Procuratores constituimus per præsentes, ratum et gratum habituri quicquid per prædictos
Procuratores nostros, aut duos, vel unum eorum, nomine nostro factum fuerit, in
præmissis.
◊ Habetur formula submonitionum
Parium, ex parte Domini,
quo ad agenda judicia conveniant, in Regesto Parlamenti Parisiensis continente Acta
juridica in Robertum Atrebatensem fol. 91. in hæc verba :
A toutes les journées qui
furent assignées à Mons. Robert d'Artois, et à faire tout le procez fait
contre lui, furent ajournez les Pairs de France en la forme et maniere qui ensuit.
Philippe par la grace de Dieu Roi de France, à tel... Per de France, salut et dilection.
Comme nous à la requeste de nostre Procureur ayons fait adjourner notre feal Robert
d'Artois Comte de Biaumont et Per de France à la quinzaine, du jour de Feste S. Andrieu
prochaine venant 14. jour du mois de Decembre à Paris pardevant nous, ou pardevant
nostre Court souffisamment garnie de Pers et d'autres si comme il appertient, pour
respondre à certains articles criminels et civils, qui touchent et povent touchier le
fait de son corps et de sa personne, et de la Parrie que il tient, et pour faire audit
Procureur, et audit Comte, droit et justice, si comme raison donra. Pour ce nous
adjournons vous qui estes Per de France à ladite journée et audit lieu, pour faire és
choses dessusdites et appartenances d'icelui ce qui appartient à faire à ladite journée,
tant comme il vous puet touchier selon ce que raison sera. Et neantmoins nous vous
mandons que vous nous rescrivez sous votre seel le jour et l'heure que vous aurez les
lettres receües. Donné à tel lieu, etc.
Deinde hæc verba subduntur ;
Supposé que les adjournemens ne fussent ainsi faits, n'y a force, quar jà ne sera
trouvé que le Roy soit astraint à certaine forme de adjourner ses Pers, puis que la
cause li touche, c'est assavoir son office ; quar il ne sont mie appellez Pers, parce
que il soient Pers à lui, mais Pers sont entre eux ensemble. La forme des presentations
et des adjournemens. Ph. par la grace de Dieu Rois de France, à tel Bailly, etc. Salut :
Nous te envoions unes lettres ouvertes, par lesquelles nous adjournons nostre amé et
feal tel Per de France à tel jour, etc. à Paris pour certaine cause, si comme il est
plus plainement contenu audit adjournement. Si te mandons, et si mestier est commettons
que tu en ta personne, ou par personne convenable presentes et bailles audit tel Per,
nosdites lettres et adjournement, et li requier de par nous, que il nous certifie du
lieu et du temps que il aura receu ledit ajournement, et de ce que tu auras de ce fait,
nous rescri fealement sous ton seel à ladite journée. Donné, etc.
Ubi præterea
observandum,
Pares Franciæ adjornari solum per Regem, et non per alium judicem,
quia non sunt subjecti Baillivis, nec Senescallis, nec de ipsorum ressorto,
ut
est in stylo Curiæ Parlam. part. 1. cap. 3. Adde cap. 30.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Verum varia fuit
pro diversis temporibus submonendi
Pares ratio ; ac primo quidem, undecimo scilicet
ineunte sæculo,
Par Parem citabat, ut patet ex litteris Odonis Comitis qui a
Richardo II. in jus vocatus fuerat, apud D.
Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 337 :
Pauca tibi, Domine (Regem Robertum alloquitur)
dicere volo, si
audire digneris. Comes Ricardus tuus fidelis monuit me venire ad justitiam aut ad
concordiam, de querelis quas habebas contra me.
Sæculo sequenti idemne
observatum fuerit incertum est, cum ejusmodi submonitionis nulla occurrat mentio in Aresto
Ludovici Junioris ann. 1153. contra Ducem Burgundiæ : qua ratione vero id sequioribus
sæculis peractum fuerit, vide in
Submonere. Iis addam quod ex veteri
Instrumento ann. 1377. refert
D. Brussel ibid. pag. 341 :
Chacun doit avoir
connoissance de la maniere dont l'en use en France quand on fait adjorner
un Per de France, soit en cas personel, ou réel. Més il semble que on l'ait oublié
endroit le Roi de Navarre : car là on le deust faire adjourner par deux paires de
lettres, dont les unes sont à adresse du Roi à li, en disans apres la narration faite ;
Nous vous adjournons, etc. ; et les autres, adressées au Bailli prochain du lieu où le
cas est échu, pour presenter les lettres precedentes audit Roi de Navarre : l'on commet
maintenant à chacun Bailli, qu'il adjourne le Roi de Navarre ou son Procureur, non mie
encore en Parlement où toutes ses causes doivent aler, mais devant un Bailli ; et
fait-on procés contre lui par vertu de tels adjournemens, et donne l'en arrests,
sentences et jugemens, tous ainsi comme l'en feroit contre une privée personne.
Regest. Parlam. ann. 1373 :
Et si n'a pas fait l'adjournement par deux paires de
lettres qui est necessaire de faire aux Pairs par les Ordonnance et stile de la Cour,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id etiam
observatum fuit, cum a sententia quam
Parium judices tulerant, appellabatur ; quod
tandem abrogatum voluit Philippus VI. Edicto ann. 1344. apud de
Lauriere tom. 2.
Ordinat. Reg. Fr. pag. 214 :
Cum transactis temporibus, fuerit ex stilo curiæ
nostræ observatum, ut si quis a sententia alicujus Paris Franciæ... et judicibus suis,
ad nos, seu curiam nostram appellabat, oportebat, ut non solum judicem,... sed etiam
Parem... faceret adjornari... Ordinamus, ac etiam statuimus, ut in dictis casibus
sufficiat... ipsis appellantibus, si ipsos judices, qui sententiam protulerunt,... et a
quibus extitit appellatum adjornari faciant, in loco ubi lata fuerit sententia... Et
quia ex observatione antiqua consuevit fieri, ut nos literas nostras Paribus Franciæ
mittere debeamus, per quas ipsos adjornamus, et alias literas, quibus baillivis vel
judicibus mandatur, ut literas nostras Paribus debeant prasentare, volumus ut literæ
prædictæ solum ad eorum judicem, vel ad locum ubi lata fuerat sententia... præsententur
absque alia solemnitate servanda.
Vide Stylum antiq. Parlam. part. 1. cap. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Neglecta
nihilominus aliquando videtur hæc ratio Pares submonendi ; cum Aresto ann. 1224. judicatum
fuerit Johannam Comit. Flandr. recte in jus vocatam fuisse per duos Milites. Vide
Submonere et D.
Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 340.
◊ Parium autem judicia in ipsos
Pares et
convassallos exercebantur ; adeo ut si aliqua oriretur controversia inter ipsos Pares,
dirimi non posset nisi in conventu, et judicio
parium suorum, domino ipso feudali
præside. Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Friderici cap. 31. de Hungaris :
Nulla
sententia a Principe, sicut apud nos moris est, per Pares suos exposcitur,... sola sed
Principis voluntas apud omnes pro ratione habetur.
Odo Comes Campaniæ apud
Fulbertum Ep. 96 :
Nec sibi competere dicebat, ut me ad tale judicium exhiberet
sine conventu Parium suorum.
Conventio inter Henricum Reg. Angl. et Robertum Comit.
Fl. ann. 1109. apud Rymer. tom. 1. pag. 2 :
Ipse Comes illuc ibit, et Regem
Henricum per fidem juvabit,... nec dimittet, quin eat, donec Rex Franciæ judicari
faciat Comitem Robertum, quod non debeat juvare amicum suum Regem Angliæ, cujus feodum
tenet ; et hoc per Pares suos qui eum jure judicare debent.
Litteræ A.
Remensis Archiep. ann. 1216. in Chartular. Campaniæ :
Nos et alii Pares regni
Franciæ cum domino rege decrevimus, et judicavimus, quod,
etc.
Will. Brito lib. 6. Philip. pag. 159 :
Accedant igitur prius ad me, judicioque
Steut nostro, faciam quicquid jus jusserit illis,
Consilioque illos Parium tractabo suorum.
Et lib. 9. pag. 224 :
Quamvis pactus erat Regi Paribusque quod æqua
Mente ferat quicquid super his Rex imperet illi.
Matth. Paris ann. 1226 :
Adjiciunt etiam quod nullus de regno Francorum
debuit ab aliquo jure suo spoliari, nisi per judicium 12. Parium.
Adam Episcopus
Herefordensis ab Edwardo II. Rege Angliæ proditionis accusatus, negavit
se
Episcopum ad tam ardua responsurum, nec debere absque domini Cantuariensis
Archiepiscopi, post summum Pontificem sui directi judicis, cujus etiam erat
suffraganeus, auctoritate, et aliorum Parium suorum Episcoporum conniventia vel
consensu :
apud Thomam Walsinghamum pag. 119. Vide eumdem pag. 309. Gesta S.
Ludovici pag. 365 :
Et idcirco dominus Rex dominum de Cauciaco fecit ad curiam
evocari super tali facinore responsurum, qui in Regis præsentia constitutus, dixit se de
responsione cogi non debere, volens et petens per Pares Franciæ, si posset, secundum
consuetudinem Baroniæ judicari.
In Regesto 31. Chartophylacii regii fol. 119.
habetur Charta Margaretæ Comitissæ Flandriæ et Hannoniæ, data Parisiis mense Martio ann.
1244. in hæc verba :
Ego Comitissa et Fernandus Comes olim maritus meus,
obligaveramus eisdem... quæ conventiones coram Paribus, et etiam coram nobis recitatæ
sunt,... et cum nos peteremus quod prius me et Thomam ad suum reciperet homagium, et
postea parati eramus nos Comes et Comitissa facere et adimplere formam et conventiones
prædictas, si jus nostrorum Parium hoc dictaret ; tandem dictus Rex nobis obtulit nobis
jus facere dici super præmissis per Pares, et nos concessimus quod ab eisdem Paribus
judicium super his dicetur. Pares autem, videlicet venerab. Patres Anselmus Landunensis,
Robertus Lingonensis, et Nicolaus Noviomensis Episcopi, secedentes in partem, tractatu
et deliberatione habita diligenti, reddiderunt nobis jus in hunc modum, etc.
Diploma Erectionis Ducatus Ebroïcensis mens. Januar. ann. 1316. hæc verba præfert :
Sedatis discriminibus, quæ quidem discrimina in ipso regno, prout antiquorum
testatur opinio, priscis temporibus per Pares Franciæ, et eorum consilium consuevere
sedari.
Charta Theoderici Abbatis S. Maximini Trevirensis apud Nicol. Zyllesium,
de
Scaremannis sive servientibus :
Nullique advocato vel domino debent
obedire, nisi nobis, nec alicujus nisi Parium suorum judicio subjacere.
Infra :
Tandem ad ultimum post legitimas inducias eum ad rationem posui, et justo judicio
suorum Parium beneficium, quod ex me tenebat, fere ei aufferre debui, etc.
Vide
Leges Longob. lib. 3. tit. 8. § 4. Conrad. I. cap. 1. Constitut. Siculas lib. 1. tit. 44. Quoniam
attachiam. cap. 67. Bracton. lib. 3. de Corona cap. 1. § 3. Hier. Vignerium in Hist.
Alsatica pag. 230. Ex quibus quidem scriptoribus majores nostros non ab inferioris, aut
superioris, sed a
paris conditionis hominibus voluisse judicari, abunde colligitur.
Ita legimus in Chron. Alex. ann. 3. Leonis Imp. Isocasium Philosophum et Quæstorem delatum
apud eumdem imperatorem quod paganus esset, exauctoratum,
missum Calchedonem ad Theophilum Bithyniæ Præsidem, ut ab eo judicaretur :
Jacobum vero Cylicem, cognomento Psychristum Archiatrum rogasse Imperatorem, et petisse ut
Isocasii causa a Senatu et Præfecto prætorio, et non a Præside Provinciæ cognosci
pateretur, propter dignitatem Quæstoriam quam habebat : quod et ab Imperatore obtinuit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc usus
Parium
causas dijudicandi in parlamento Parisiensi, quod in eo Pares sedeant, unde
Curia
Franciæ appellatur, ut videre est in
Parlamentum. Arest. ann. 1357. in vol.
4. arestor. parlam. Paris. :
Præpositus noster aut procurator in baillivia
Silvanectensi fecerat ad judicium evocari quendam decanum christianitatis aut curatum
Belvacensis diœcesis, super eo quod idem decanus aut curatus, sub umbra dicti episcopi,
ceperat aut sibi attribuere nisus fuerat bona mobilia cujusdam personæ defunctæ, pro eo
quod dicebat ipsam intestatam decessisse ; et quia dictus episcopus advocaverat factum,
fuerat causa ad parlamentum remissa, pro eo quod idem episcopus, qui est Par Franciæ,
non tenetur invitus extra parlamentum litigare.
◊ In
Parium autem consessu judicia ab iis in dominum non
exercebantur : quippe, ut est in processu contra Robertum Atrebatensem supra laudato,
Il ne sont mie appellez Pers, pource qu'il soient Pers à lui, mais Pers sont
entre eux ensemble.
Si vero
Parium aliquis cum domino controversiam
haberet, dirimebatur ea ab ejus Ballivo, seu justitiæ dominicæ Præposito, a quo licebat
appellare ad superiorem dominum. Philippus Bellomanerius in Consuetudine Bellovac. MS.
cap. 1 :
Li homme ne doivent pas jugier lor Seigneur : mais il doivent jugier l'un
l'autre, et les querelles du commun peuple. Et se cil qui a affere contre le Signeur,
requiert que drois li soit fes, li Ballis par conseil de son Signeur li doit fere ce
qu'il cuide que soit resons : et s'il se deuil de ce que li Baillis li fet, il doit
monstrer le grief au Comte.
◊ Parium igitur judicia inter Pares seu convassallos tantum
exercebantur, quorum hæc erat ratio, ut in mutuis controversiis dominus reum evocaret et
submoneret per duos alios Pares quo juri staret, rectumque faceret Pari de eo
conquerenti. Id pluribus docemus infra in
Submonere. MS. :
Deux Barons pleins de hardemant
A envoié le Roi pour li,
Qu'il ne mette pas en oubli
Qu'à court viengne et ne laist pas.
◊ Neque
Pares duntaxat per
Pares seu convassallos ad
judicium subeundum submonebantur, sed et actiones cæteræ omnes juridicæ per
Pares
peragebantur : adeo ut si testes audiendi essent adversus
Parem, ii Pares esse
etiam deberent, id est convassalli, ut habetur in jure feudali Saxonum cap. 25. § 1. et 2.
Ita si
Par capiendus et
arestandus esset, id fieri debebat per
Pares,
vel per
Milites : quod colligitur ex iis quæ narrat Nangius in S. Ludovico pag.
365. eumdem Regem
Dominum de Couciaco non per Pares, nec per Milites, sed per
clientes aulicos fecisse capi, et in domo sua Parisiis, quæ Lupera dicitur, custodiæ
reservari :
quia scilicet cum
Par esset Regni Franciæ ratione terræ de
Couciaco quæ nude a corona Franciæ pendebat, controversia tamen quæ tunc
agitabatur, Baroniam istam non spectabat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc est etiam
quod in controversiis quæ de rebus ad Pariam non spectantibus movebantur, ab aliis quam a
Paribus suis poterant judicari. Id abunde probat vetus Chron. ex Chartophylacio
regio ad ann. 1259. ubi de contentione inter Archiepiscopum Remensem et Abbatem S. Remigii
super
garda seu custodia ejusdem Monast. :
L'Archevesque qui est Pair de
France, et doit estre jugé par ses Pairs. Ce jugement n'est pas fait par ses Pairs, si
ne veut pas qu'il lui grieve... et les Messieurs le conseillerent, et dirent à lui que
le jugement estoit bon et raisonnable ; car la querelle dont le jugement estoit fait,
n'étoit mie de la Pairie, et pour ce convenoitil qu'il fust remis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Erat etiam illud
inter
Pares statutum atque usu confirmatum, ut nullus ex iis quidquam alienare
posset, nisi judicio
Parium et Domini consensu prius requisito. Id probant plures
Chartæ ex Tabulario S. Bartholomæi Betun. et præcipue Charta Roberti de Maresko Militis
an. 1215. f. 54 :
Ego Robertus de Maresko Miles... notum facio quod Theobaldus de
Foulkieres et filius ejus Johannes primogenitus vendiderunt per legem et judicium Parium
suorum et curiæ meæ, etc.
Charta Balduini Comit. ann. 1198. apud Miræum tom. 1.
pag. 723 :
Cum terra infra nemus, in manum viri nobilis domini sui Eustacii de
Ruez, a quo ea in feodo tenebat, reportavit, sub testimonio quamplurimum suorum ipsius
Eustacii fidelium hominum... et a Paribus suis, domini sui Eustacii hominibus,
adjudicari fecit, ut ea legitima donatione in proprietatem ecclesiæ S. Dionysii in
Brokeroia devenirent. Eustacius vero... sub testimonio Parium suorum, quia hæc
prænominata de feodo paritatis suæ et stagii Montensis a me tenebat, ipsa in manum meam
libere reportavit.
Vide Consuet. Hannon. cap. 28. Atque hæc minime confundenda
cum iis quæ infra dicentur de
pareriis seu qui in
pariagium possident.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1271. in Lib.
nig. 2. eccl. S. Vulfr. Abbavil. fol. 95. v° :
Je Engerrans de Rainvilers.... ai
vendu bien et loiaument au dien et au capitre de l'églyse S. Ouffrant en Abbeville...
les coses que j'avoie ou reclamer pooie à Rainvilers.... Cheste devant dite vente j'ai
fait par poverté et pour le soustenanche de moi, de me femme et de nos enfants. Lequele
poverté fu sousffisamment prouvée an le court noble homme conte de Pontieu,... présent
les Pers et les hommes de Pontieu ; chest asavoir le visconte du Pont de Remi, mesire
Willaume de Cauroy, mesire Jehans de Aischeri, mesire Jehans de Laviers, mesire Jehans
de le Bouvake et pluseurs autres hommes liges le conte de Pontieu.
◊ Cum igitur
Pares sint vassalli qui a domino feudali nude
pendent ratione
tenuræ, atque ita etiam vulgo appellati sint
Barones : inde
vox utraque eadem notione passim usurpata legitur pro majoris dignitatis vasallis, qui vel
in consilium adhibentur a domino aut Rege, vel cum eo Parium lites dijudicant. Chronicon
Andernense pag. 823 :
Ut tam supradictorum Comitum progenies, quam Barones omnes,
qui Pares castelli (Guinensis)
vocantur, juxta votum et deliberationem suam
ibidem sepeliantur.
Arestum contra Episcopum Catalaunensem ann. 1267 :
Proposuit pars alia quod de hoc tenebatur in hac Curia respondere dictus
Episcopus, cum sit Baro et Par Franciæ, et homo ligius domini
Regis.
In pacto quod initum est inter Regem Philippum Magnum, et Joannam filiam
Regis Ludovici Hutini 17. Martii ann. 1317. cessere eidem Joannæ pro juribus suis
paternis, 15000. ll. terræ, in Comitatibus Inculismensi et Moritanensi,
pour les
tenir en Pairie et Baronnie, la noblesse de Pairie et Baronnie non mise en pris, et
qu'avenant le decez dudit Roy sans enfans masles, les Comtez de Champagne et de Brie lui
appartiendroient, qu'elle tiendroit en Pairie et Baronnie si noblement comme autrefois
ont esté tenuës.
In Epistola Philippi Augusti ad Papam Honorium III. de
emendatione seu satisfactione eidem Regi facta a Manasse Episcopo Aurelianensi Meleduni
coram Paribus, quod perperam quædam effutiisset contra judicium redditum a Paribus et
Baronibus Franciæ in controversia de Comitatu Campaniæ, quem sibi Erardus Briennensis
asserebat, promiscue habentur
Barones et
Pares :
Contra judicium
Baronum Franciæ, ad quos pertinet hujusmodi judicia facere, locutus est. Super qua
temeritate in præsentia nostra et Parium prædictorum per recordationem eorumdem publice
convictus, id ipsum nobis et Paribus emendavit. Actum Paris. 1217. mense Aprili.
In Tabul. Campan. fol. 21. exstat Charta S. Ludov. Regis Franc. data Compendii ann. 1233.
mense Decemb. cujus initium ita concipitur :
Ludovicus D. G. Fr. Rex dilectis suis
Decano et Capitulo Laudunensi salutem et dilect. Quod Episcopus Belvacensis in Baronia
et in feodum homagii ligii de nobis teneat quod habet apud Belvacum, et quod Par sit ex
eo Franciæ, vos credimus non latere, etc. Principes
dicuntur in Charta Communiæ
Incrensis ann. 1158 :
Si dominus implacitaverit aliquem hominem de communia, si
ille justitiam ejus intrare voluerit, aut emendare illi faciet, aut solo se purgabit
sacramento, et sine bello. Hæc est enim placitandi consuetudo quæ dicta est de domino,
erit tam Principibus, quos Pares vocant, quam cæteris Militibus. Et si aliqua dissensio
forte oriatur inter dominum et communiam, de qua aliquod judicium fieri debeat, per
Pares illius Castelli, et etiam Juratos debet exerceri.
Sed et scribit Marionus
oratione 9. apud Armoricos Barones Parium vice fungi. Ita passim Poetæ vernaculi veteres
Pares Baronum vocabulo donant.
Les Loix communes d'Angleterre :
Barons nous appellons les Piers del realme.
Chronicon Bertrandi Guesclini MS. :
Et les Lions ce sont les Barons et li Per.
MS. :
La feauté des Chevaliers à pris
Et des Borgeois et des Pers del païs.
Alio loco :
N'il n'est encore pas de vos deseuré,
Ne jugement n'a oi de ses Pers,
Parcoi doiés ensi son fié clamer ;
Gardés, beau sires, que vos n'i mespreniés,
Envers vostre home lige que vos savés.
Infra :
A Reims ira à vos, se vos volés.
A Estampes ô à Paris delés,
Drois vos fera volontiers et de grés,
Conjugeront et li Conte et li Per.
MS. :
Trestuit se taisent, Duc, et Demaine, et Per.
Le Roman de Judas Maccabée :
Il assembla tous ses Barons,
Qu'il fit Pers par division.
:
Forment l'aimoient li Baron et li Per.
Ubi
Per, pro Barone usurpatur. Vide Duchesnium in Hist. Monmorenciaca lib.
1. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et quidem
Parium Franciæ jura et privilegia eadem ferme erant quæ Baronum et Comitum,
quorum precipuum fuit, ut homines Comitatuum suorum in exercitum ducerent iisque
præficerentur. :
Eslisez douze Pers qui soient compagnon,
Qui menent vos batailles par grant devotion.
Le Roman de Gautier d'Avignon :
Assez de mal me fist vostre oncle Ganclons,
Qui trahit en Espagne li douze Compagnons.
◊ Quæstio præterea agitata fuit, an supremi Palatii Francici
Officiales possent
Parium Franciæ judiciis interesse, et cum iis considere ac
judicare, in lite mota inter Joannam Comitissam Flandriæ, et Joannem de Nigella ; quæ
controversia ita dirempta est judicio ac Aresto Parlamenti ann. 1224. in hæc verba :
Præterea cum Pares Franciæ dicerent, quod Cancellarius, Buticularius, Camerarius,
Constabularius Franciæ, Ministeriales hospitii domini Regis non debebant cum eis
interesse cum Paribus ad judicandum Pares ; et dicti Ministeriales hospitii domini Regis
e contrario dicerent se debere ad usus et consuetudines observatas interesse cum Paribus
ad judicandum Pares : judicatum fuit in Curia domini Regis, quod Ministeriales prædicti
de hospitio domini Regis debent interesse cum Paribus Franciæ ad judicandum Pares. Et
tunc prædicti Ministeriales judicaverunt Comitissam Flandriæ cum Paribus Franciæ. Apud
Parisios anno Domini 1224.
Exstat illud Arestum Latine apud Belforestum in
Annalibus Franciæ, Chopinum lib. 3. de Doman. tit. 7. num. 8. Duchesnium in Hist.
Monmorenciaca, et Gallice in lib. 1. Memorialium Cameræ Computor. Parisiens. f. 42. Vide
in hanc rem Budæum ad 1. ult. de Senatorib. Tillium tom. 2. pag. 13. 30. et Chopin. lib.
3. de Doman. loco laudato.
◊ De numero parium in judiciis, id juris obtinuit, ut
Par
unicus judicium edere non posset, sed requirebatur ut ad minus essent duo, Domino non
computato, ut habet Bellomanerius cap. 61. et 67. At Petrus de Fontanis cap. 21. quatuor
Pares ad edendum judicium dominicum necessarios fuisse ait :
Tu me demandes kans
homes il convient as jugemens rendre : certes quatre il sont suffisans, etc.
Infra :
Encore convient il à jugement faire quatre homes à tout le mains, nekedent
il convient deus houmes souffisans à faire la semonce, et deux houmes à recort faire, de
contre recort ne puet on rien faire.
Ita varii fuere in feudis mores et diversæ
consuetudines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In causis vero
criminalibus major pars seu numerus
Parium requirebatur, ut legitime
Par
accusari et judicari posset. Charta Philippi V. Reg. Franc. ann. 1317. apud Leibnit. in
Cod. Diplomat. pag. 98 :
Item et pro eo quod de consuetudine generali regni Franciæ
notaria, rationabili et legitime præscripta et pacifice observata a tanto tempore, de
cujus contrario memoria non existit, nullum crimen potest contra personam alicujus de
Paribus dicti regni criminaliter intentari, nisi alii Compares sui saltem pro majori
parte ad hoc præsentes sint vel sufficienter evocati.
◊ Quod si dominus nullum
Parem haberet,
vel
idoneum
Parium numerum ad edendum judicium, non ideo justitiam suam amittebat, sed
a domino superiore mutuo accipiebat, suis impensis, aliquot ex ejus hominibus seu
vassallis, qui judicia ederent. Quod si vero adeo esset pauper, ut eos mutuari haud
posset : vel si dominus mutuo dare renueret ; tum actori et reo licebat justitiam domini
superioris convenire, et in ea litigare, ut est apud eumdem Bellomanerium cap. 62. et 67.
Ad priorem casum spectant quæ habet Statutum de Rachetis Velocassini Francici, mensis Maii
ann. 1235. ubi fructus vivariorum et warennarum appretiari debere dicuntur
per duos
Milites juratos homines domini si habuerit, et si non habuerit, requiret eos a domino
capitali
.
◊ Tenebatur igitur dominus Curiam suam idoneo
Parium numero
munire : Practici nostri dicunt,
il estoit tenu de garnir sa Cour de Pairs
: ita ut
si deessent ii, aut per legitimam excusationem adesse non possent, alios ejusdem
dignitatis ac conditionis submittere deberet, qui jus dicerent. Ad hunc morem spectant,
quæ in Inventario Chartophylacii regii, titulo
Flandres, scrinio 3. sacco 2. charta
22. leguntur :
Au different d'entre le Roy Louys Hutin et Robert Comte de Flandres
l'an 1314. les Pairs de France assemblez, sçavoir l'Archevesques de Reims, les Evesques
de Langres, de Laon, et de Beauvais, Charles Conte de Valois et d'Anjou, et Mahaut
Comtesse d'Artois, firent sçavoir qu'au jour assigné ils tiendront Cour avec douze
autres personnes ou Prelats et autres grands et hauts hommes, c'est à sçavoir,
l'Archevesque de Roüen, les Evesques de S. Brieuc et de S. Malo, Philippes fils du Roy
Comte de la Marche, Guy comte de S. Paul, Gaucher de Chastillon Comte de Portian, Louys
fils aisné du Comte de Clermont Seigneur de Bourbonnois, Jean de Clermont Seigneur de
Charolois, B. Seigneur de Mareuil, et Miles Seigneur de Noyers, esleus et mis à ce faire
par le Roy, lequel fit dire en l'assemblée qu'il ne pouvoit avoir plus de Pairs, parce
que le Duc de Guienne qui est le Roy d'Angleterre, s'en estoit excusé pour la guerre
qu'il avoit en Escosse, le Duc de Bretagne qui est Pair y fust une journée et puis
s'excusa de mesme, le Duc de Bourgogne et l'Evesque de Noyon estoient morts, l'Evesque
de Chaalons Pair estoit detenu prisonnier, et que le Comte de Flandres n'estoit comparu
à la journée, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quot vero
requirebantur
Pares, ut Curia idoneo
Parium numero munita censeretur, nihil
hac de re definitum reperio ; videtur pro ratione rerum pertractandarum major vel minor
numerus requisitus, qui ad edendum judicium utrum satis esset, pronuntiabant ipsimet
Pares. Arestum Parlamenti ann. 1322. in Regesto Curiæ Parlam. :
Cum Dux
Burgundiæ.... requireret quod nos ante omnia Curiam nostram Paribus faceremus muniri ;
et quod cum ad Pares Franciæ pertineret, ut dicebat, facere jus utrum prædicta Curia
Paribus muniri deberet, vel non, quod nos judicium hujusmodi faciendum ad Pares
remitteremus eosdem... per arrestum nostræ Curiæ dictum fuit,... quod Curia nostra est
sufficienter quoad premissa munita.
In Reg. Parlam. Paris. ex Cod. reg.
9822. 2. fol. 164. v° :
Cum dux Burgundiæ diceret se habere facere plures
petitiones tangentes suam perreyam, requirens quod ipsa curia Paribus muniretur :
dicens etiam illud, utrum curia deberet muniri, debere per Pares terminari et judicari. Dictum fuit quod requesta ipsius de curia munienda Paribus, non fieret
ad unum nec alium finem.
◊ Parium judiciis non modo intererat dominus, vel ejus
Baillivus ; sed etiam in rebus arduis eorum consilium expetebat, ita ut
Consiliariorum domini feudalis vicem fungerentur. Galbertus in Vita Caroli Comitis
Flandr. cap. 1 :
Carolus Comes consilium cum nobilibus et Paribus suæ terræ subiit,
quid super hoc ageret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc est quod
cum bellum inferendum judicabat, id non tentaret nisi prius expetito
Parium suorum
consensu ; inconsulti quippe servitium militare ei detrectare potuissent.
◊ In quibusdam tamen locis, ut in Comitatu Bellovacensi,
Li
Seigneur ne jugent pas en lor cort, més lor home jugent
, ut habet Bellomanerius cap.
67. ubi subdit, in locis, ubi cum Paribus suis considet, ejusmodi judiciis interesse non
posse, si litem vel controversiam habeat cum aliquo e
Paribus. Exstat Notitia
judicati in Tabulario S. Albini Andegav. in quo Comes coram adest non tamen judicat :
Præcepit Comes Judicibus, (i. Paribus) ut sententiam recti de hoc, quod
audierant, proferrent. Judicaverunt igitur Adelhardus de Castro Guntherio et Gaufridus
Crassus de Chimilliaco, quod, etc.
Et sub finem :
Hoc judicaverunt
Adelhardus de Castro Guntherio, et Gaufridus Crassus de Albiniaco, coram Comite Gaufredo
in Camera sua Andecavis. Hoc viderunt et audierunt de parte Heudonis Gadino de Blazone,
etc. de parte Monachorum, etc.
Guntherus Ligur. lib. 8 :
....... Vassallus agendam
Forte movet litem : non tu, sed curia judex
Audiat et certo determinet ordine causam.
◊ Scribit idem Philippus Bellomanerius cap. 1. in quibusdam locis
Baillivum solum cum iis quos advocat, judicia domini sui edere : in aliis vero cum Paribus
et hominibus ac vasallis feudalibus. Deinde ait :
Et el liu là û on juge par homes,
li Baillis est tenus en le présence des homes à prendre les paroles de cix qui plédent,
et doit demander as parties s'il volent oir droit selons lor paroles, et teles raisons
qu'ils ont dites ; et s'il dient oil, li Baillis doit contraindre les homes qu'il façent
le jugement. Et s'il ne plest au Bailli et as homes, li Baillis n'est pas tenus au
jugement fere, ne au prononcier le jugement, se il n'est ainsi que li Baillis soit home
de fief au Seigneur, à qui il est Baillis, car en tel cas conviendroit il qu'il fust
Pers avec les autres.
◊ Parium Franciæ ejusmodi olim fuit sacramentum, quod in
Parlamento edebant in primo quem inibant, judiciorum consessu :
C'est le serment
des Pers de France. Vous jurez par vostre foy et serement et sur les saintes Evangiles,
que vous serez bon, loyal, feal et obeïssant au Roy de France notre Sire qui cy est, et
à ses hoirs et successeurs : son corps, ses membres, son heritage, les droiz et nobleces
de la Couronne de France et de sa souveraineté garderez et deffenderez envers tous et
contre tous qui peuvent vivre ne morir, et loyal et bon conseil li donrez toutes les
fois qu'il vous en requerra, et tendrez secret son conseil, et toutes choses qui sont à
tenir secretes pour le bien de luy et de son Royaume.
Immutatum postea, atque
hisce verbis conceptum Parium Franciæ sacramentum :
Vous jurez et promettez bien et
fidellement conseiller et servir le Roy en ses tres-hauts, tres-grands, et importans
affaires, et seant en ladite Cour,
garder les Ordonnances, rendre la justice au pauvre comme au riche, et
tenir les deliberations clauses et secretes, et vous comporter comme un digne et
vertueux Pair de France, vivre et mourir en l'obeissance du Roy. Ce fait le Pair prend
son espée, et monte aux hauts sieges et assiste à l'audience.
Hodie, ut ab
amplissimo et doctissimo Parlamenti
Πρωτοπροέδρῳ
didicimus, adduntur hisce,
comme un vertueux Pair de France, hæc verba,
et
Officier de la Couronne.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pares Franciæ homagium
ligium regi præstare tenebantur. Homag. Joan. ducis Brit. ann. 1403. ex Cod. reg. 8542.
3 :
Arnaldus de Corbeia miles, cancellarius Franciæ, exposuit alta et intelligibili
voce verbis Gallicis subsequentia : In effectu, domine dux Britanniæ, homagium quod
fecisti domino regi hic existenti, intelligit ipse dominus rex quod dictum homagium sit
ligium, quoniam omnia homagia, quæ sibi faciunt et præstant vassalli sui, et maxime
Pares Franciæ, de quibus estis unus, sunt ligia.
Arest. ann. 1267. in Reg.
Olim parlam. Paris. :
Dictus episcopus (Catalaunensis)
cum
sit baro et Par Franciæ et homo ligius domini regis, etc.
◊ Pares vero Ecclesiastici duplex Regi præstant hominium ; alterum
pro Episcopatuum Regaliis seu dominicis, alterum pro Paris dignitate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quæ sit
Parium Franciæ dignitas, quæ sint eorum jura et prærogativæ, paucis declarant
Litteræ erectionis Comit. Matiscon. in
Pariatum ann. 1359. in Bibl. Sebus. pag.
157. cent. 1. ch. 72 :
Nos igitur antiquas memoriæ dignas progenitorum nostrorum
Regum Francorum ordinationes ad memoriam revocantes, qui ad conservationem honoris
Coronæ Franciæ, ac consilium et juvamen reipublicæ, in eodem regno duodecim Pares, qui
regni Franciæ in arduis consiliis et judiciis assisterent, et in factis armorum strenue,
ad tutamentum regni et reipublicæ, Regem ipsum paritate fideli inter collaterales suos
splendidius comitarent, consideratione provida statuerunt, inter quos Comes Tholosanus
unus esse solebat, cujus successio ad coronam Franciæ jure hæreditario pervenisse
noscitur... alium æque vel magis idoneum .... subrogare volentes, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Parium
Ecclesiasticorum hæc erat prærogativa, ut retrofeuda sua in manum mortuam transferre
possent, quod aliis episcopis non licebat. Parlam. Pentecost. ann. 1290. in Reg. S. Justi
Cam. Comput. Paris. fol. 40. v°. col. 2 :
Ordinatum fuit per consilia domini regis,
præsente ipso dom. rege, in parlamento, quod archiepiscopus Remensis et episcopi Pares
Franciæ admortizare non poterant suum domanium nec feoda sua, quæ ab ipsis tenentur
immediate, sed sua retrofeoda poterant admortizare. Alii vero episcopi, qui non sunt
Pares, nec domanium suum, nec feoda, nec retrofeoda poterunt admortizare.
Vide
Admortizatio.
◊ Feminæ etiam
Pares ratione
tenuræ, id est, propter
ea quæ possidebant feuda, judiciis dominicis interesse poterant, contra quam juri civili,
l. Cum prætor. D. de Judic. l. 1. D. de Postul. Vide Cujacium lib. 13. observ. cap. 23.
Charta ann. 1220. in Tabular. S. Bertini :
Præsentibus, et ad hoc vocatis hominibus
meis Paribus, videlicet D. Willelmo de Brule Milite, Joanne Clerico, Hugone Clavel de
Hovem, Sara Esblousarde, et filius ejus Majorissa, qui Pares a me et domino suo propter
hoc adjurati judicaverunt, etc.
Mathildis Comitissa Atrebatensis
Par
Franciæ judicio interfuit
in Robertum Comitem Flandrensem edito anno
1315. cum R. Archiepiscopo Remensi, G. Episcopo Lingonensi, G. Episcopo Laudunensi, J.
Episcopo Bellovacensi, et Carolo Vadensi et Andegavensi Comite ; quæ ad hoc judicium evocata fuerat per Litteras Philippi Regis hisce
verbis :
Et audict jour vueillans avoir nostre Cour garnie, si comme il
appartiendra de vous qui estes Pair, et des autres Pairs de France, Nous vous mandons,
etc.
Sed et eadem Comitissa Reginæ mater, in ejusdem Regis
Coronatione Remis
tanquam Par Regni, Coronam regni cum cæteris Paribus dicitur
sustentasse, de quo aliqui indignati fuerant
, inquit Continuator Chronici Willelmi
de Nangiaco ann. 1316. Vide Ceremoniale Francicum tom. 1. pag. 145. Ad sustentationem
autem coronæ regiæ spectat insignis locus Radulphi de Diceto pag. 608. de Henrico II. Rege
Angliæ, qui in Coronatione Philippi Augusti Regis Franciæ, Remis
diadema capiti
novi Regis impositum, ne Rex infra minorem adhuc constitutus ætatem gravaretur sub
onere, manibus propriis sustentavit, rejecta chlamyde paratior ad obsequium. Illud
innuens quod si tempore procedente Francis necessitas incubuerit, securi debeant ejus
implorare subsidium, a quo tale receperint sub ipsa sui Regis consecratione
suffragium.
Coronationi autem Philippi Regis interfuit Henricus, tanquam Dux
Normanniæ et
Par Franciæ. Quinetiam Blancham Reginam Franciæ, S. Ludovici IX. Regis
matrem, judiciis præsedisse in Curia Domini Regis, cum Baronibus
qui debent et possunt
de jure in Curia domini Regis judicare
, observatum a nobis ex Tabulario Lehunensi in
Notis ad Joinvillam pag. 54. Apud Ughellum tom. 1. parte 2. pag. 346. exstat placitum anni
1078. quod sic concipitur :
Dum in Dei nomine in judicio resideret D. Mathilda Dux
et Marchionissa intus casa.... residentibus cum ea Lamberto et Ubaldo, etc.
Jam
vero quibus feminis judicandi officium competat, pluribus explicat Petrus Faber lib. 3.
Semestr. cap. 14. Extr.
◊ Feminis Paribus, etsi judiciis dominicis cum
Paribus interesse jus fuerit, non tamen Parium uxores Parium
maritorum juribus ac privilegiis gaudent. Exstat Arestum Parlamenti Parisiensis 17. Martii
ann. 1628. quo Francisca de Bonnis, Caroli a Crequiaco Campisauri et Lesdiguierarum Ducis,
ac Paris Franciæ, relicta, libello supplice oblato, quo ei liceret Saltus Comitem ad idem
Parlamentum evocare, ut quæ contra ipsam in Parlamento Aquensi acta fuerant
rescinderentur, petitionis suæ repulsam est passa.
◊ Licet porro convassalli omnes sibi invicem
Pares essent,
et ita haberentur : non tamen semper omnes judicum loco habebantur, et in Parium consessu
considebant. Nam cum in magnis Baroniis complures essent vassalli, atque adeo magno
interdum a se invicem divisi terrarum intervallo, ita ut una omnes ad dominica placita vix
convenire potuissent : tum etiam ne tantus vassallorum numerus judiciis plus officeret,
quam prodesset, plerique e majoribus istis Dominis ac Baronibus quosdam e suis vassallis
selegere, quibus Parium nomen, titulum, ac dignitatem concesserunt, qui una cum iis jus
dicerent cæteris Paribus suis ac convassallis. Hinc legimus certum ac definitum fuisse
ferme semper in majoribus Baroniis Parium numerum, ut haud ita pridem
attigimus in Notis ad Stabilimenta S. Ludovici pag. 178. ubi etiam horum numerum sæpe ad
duodenarium fuisse redactum docuimus, maxime in Regno Franciæ, in Comitatu Flandrensi, ex
Lamberto Ardensi pag. 156. 157. in Baronia Ardensi ex eodem Lamberto pag. 149. in Comitatu
Guinensi, ex Duchesnio, in Communia Belvacensi, ex
Louveto Hist. Belvac. pag. 341. Ita pariter observatum in Comitatibus
Cameracensi et Hannoniensi, auctor est Vinchantius in Annalibus Hannon. lib. 1. cap. 5.
Vide Miræum tom. 1. pag. 697. et
777. Matth. Westmonaster. anno 1295. et Thom. Walsinghamus anno 1296.
scribunt
Scotos tum elegisse sibi 12. Pares, 4. videlicet Episcopos 4. Comites, et
4. Barones, quorum consilio cuncta regni negotia sancirentur.
Addit Henricus de
Knyghton,
ad modum Franciæ 12. Pares, tum ordinavisse Scotos
. Idem etiam numerus
obtinuit apud Anglos, ut auctor est Stanfordius in Placitis coronæ lib. 3. cap. 1 :
Et nota que le nomber des Pieres queux sont à trier ascun Seignour, est 12. à
ouster quants le Roy plerra, mes nenny dedeins, ou desous le nomber de 12.
Le
Roman
de la Violette MS. :
Seignor, se dist li Dus, taisiez,
Jugement et loi luy vuil faire,
Sans jugement nel vueil defaire.
A tant a les Pers apelez,
Seignor, ce dist li Dus, alez,
Au jugement si dites voir,
Car je ni vueil pechié avoir,
A tant s'en sont li Per torné,
Douze sont moult bien atorné,
D'une part sont à conseil trait,
Maint bel mot ont dit et retrait,
Mais en la fin sont esgardé,
Et se sont ensemble accordé,
Que seur les deus se metteront,
Et ce que li deus en diront,
Sera tenu pour plainement.
◊ Pares Franciæ, quando ad duodenarium numerum redacti
fuerint non omnino constat inter scriptores. Sane in confesso esset debet ab ipsa feudorum
origine vassallorum Coronæ Francicæ controversias a Paribus suis fuisse judicatas. Id
perspicue ostendit Fulbertus Carnotensis loco supra laudato, et Matthæus Paris, quo loco
meminit capitalis judicii lati in Joannem Regem Angliæ a
Paribus Francicis,
Philippo Augusto regnante. Sed eo res processit, inquit Chopinus, opinione multorum, ut
absolutus fuerit suis numeris
Parium duodecim-viratus Ludovico VII. vel Philippo
II. filio regnantibus : quæ quidem sententia est etiam Antonii Colardi in Commentariis
MSS. Rerum Remensium, quos contexuit usque ad annum 1584. Is enim sub ann. 1179 :
Ludovicus VII. Rex Franciæ formulam Regum Franciæ, Remis inaugurandorum, simulque
instituit Pares Franciæ, qui coronando Regi adstarent, eisque titulos attribuit : unde
Guillelmus Archiepiscopus, primus omnium Par Franciæ dictus, ex Comite Remensi Dux
nominatus fuit, etc.
Sed hæc tamen serius accidisse constat : nam in Philippi
Augusti, Ludovici filii Coronatione anno 1179. nondum erat Parium Franciæ definitus
numerus. Narrat quippe Rogerus Hovedenus Willelmum Archiepiscopum Remensem eumdem Regem
unxisse Remis,
ministrantibus ei in illo officio Willelmo Turonensi, et
Bituricensi, et Senonensi Archiepiscopis, et fere omnibus Episcopis regni :
Henricum vero regem Angliæ de jure Ducatus Normanniæ coronam auream qua coronandus erat
Philippus, et Comitem Flandriæ Philippum gladium regni
prætulisse :
alios vero Duces, Comites, et Barones præivisse, et
secutos, diversos diversis deputatos obsequiis.
Rigordus eamdem coronationem
peractam ait
astante Henrico Rege Angliæ, et ex una parte coronam super caput Regis
Franciæ ex debita subjectione humiliter portante, cum omnibus Archiepiscopis, Episcopis,
cæterisque regni Principibus, etc.
Ex quibus patet cæteros Episcopos, qui pro
Franciæ Paribus habentur, ea quæ hodie non executos ministeria in ea solemnitate.
Proinde haud improbanda forte eorum sententia, qui
Parium Francicorum
duodecim-viratum definitum fuisse tradunt a S. Ludovico Rege : quos inter est Joannes a
Leidis lib. 22. Chronic. cap. 7 :
Itaque sanctus Ludovicus Rex Franciæ ordinavit in
Regno Franciæ 12. Pares Franciæ, constituens inde Collegium seu Capitulum, qui haberent
ardua regni negotia tractare, scilicet 6. Duces, et 6. Comites : et de Ducibus sunt 3.
Episcopi ; et de Comitibus sunt etiam 3. Episcopi.
Vide D.
Brussel de Usu feud. tom. 1. pag.
646.
◊ Verum si quod tradit Matthæus Paris anno 1226. pro vero aut
certo haberi debeat, jam ipsa hac tempestate
Parium Franciæ, status ac fixus fuerat
numerus : cum enim Raimundo Comiti Tolosano abjudicatus fuisset Comitatus propter hæresim,
Romæ, in Concilio Generali, is vicissim
obtulit se facturum erga Regem Francorum et
Ecclesiam Romanam, quidquid facere deberet pro hæreditate sua. Tunc cum peteret pars
adversa, ut subiret judicium duodecim Parium Galliæ, respondit Reimundus : Recipiat Rex
homagium meum, et paratus sum subire : quia forte non haberent me pro Pari, si secus
fieret.
Idem scriptor eodem anno :
Adjiciunt etiam quod nullus de regno
Francorum debuit ab aliquo jure suo spoliari, nisi per judicium duodecim Parium.
Agit hoc loco de Comitibus Flandrensi et Bononiensi, qui in prælio Bovinensi capti
fuerant. Denique anno 1257. eumdem duodenarium Franciæ Parium catalogum hisce verbis
exequitur :
Rex Francorum... Magnates suos animat et confortat, præcipue eos, quos
duodecim Pares Franciæ consuevimus appellare. Et quia prætactum est de Alemannorum
primatibus, ad quos Regis spectat electio, non reor a materia alienum, si nomina
Francorum nobilium, præcipue ad quos negotia regni spectant ardua, præsenti inseramus
paginæ, cum succincta tamen brevitate. Archiepiscopus Remensis, qui Regem Francorum
cœlesti consecrat chrismate, quapropter Rex Francorum Regum censetur dignissimus, est
omnium Franciæ Parium primus, et excellentissimus ; Episcopus Noviomensis, qui est Comes
Palatinus. Episc. Belvacensis, qui est Comes Palatinus. Episcopus Catalaunensis.
Episcopus Lingonensis, qui etsi pauper sit, dignus tamen habetur. Episc. Laudunensis,
qui Dux est et Comes, ratione S. Remigii, ad quem devoluta fuit illa præclara hæreditas.
Dux Normanniæ, primus inter laicos et dignissimus ; Rex Angliæ est de jure Normanniæ
sanguinis derivatione geniali, Rex ex conquestu.... Dux Aquitaniæ, Dux Burgundiæ, Comes
Flandrensis, Comes Campaniæ, Comes Tolosæ, qui dicitur Comes S. Ægidii.
Vide D.
Brussel de Usu feud. tom. 1. pag.
133.
◊ Alius tamen Franciæ Parium ordo recensetur in Regesto Parlamenti
pro judicio litis Roberti Atrebatensis, apud Tilium, in quo hæc habentur :
Au temps
ancien n'avoit que 12. Pairs en France, six Lays, et six Clers, dont ne
se remuent les Clers, c'est à sçavoir les Pairs Ducs, l'Archevesque de Rheims, l'Evesque
de Laon, l'Evesque de Langres. Les Clers Comtes, l'Evesque de Beauvais, l'Evesque de
Chaalons, l'Evesque de Noyon. Les Pairs Lays, les Ducs, le Duc de Bourgoigne, le Duc de
Normandie, le Duc d'Aquitaine. Les Comtes, le Comte de Tolose, le Comte de Flandres, le
Comte de Champagne. Les Pairs anciens sont mis si comme il doivent seoir en jugement en
la presence du Roy, et doivent li Pairs Lays seoir à la dextre, et li Pairs Clers et
Prelats à la senestre du Roy.
◊ Sane ex judicio lato contra Erardum Briennensem anno 1216. pro
Comitatu Campaniæ, descripto in voce
Submonere, necdum fuisse Parium definitum
numerum abunde colligitur, cum Regni proceres alii seu Barones, atque adeo Episcopi
interfuerint, tametsi in primis recenseantur Archiepiscopus Remensis, Episcopi
Lingonensis, Catalaunensis, Bellovacensis et Noviodunensis : sed de hac controversia
videant alii quibus per otium licet, nos quippe ad alia festinamus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nonnihil tamen remanet
scrupuli, ex eo quod regni proceres alii seu barones, atque ipsi episcopi, qui ferendo
huic judicio interfuerunt, non promiscuo indistinctoque ordine cum aliis confunduntur. Et
quidem episcopi parium dignitate illustres, quorum hic referuntur nomina, ab aliis
episcopis qui barones tantum habentur, distinguntur. Id ergo unum ex eo judicio effici
certo potest, cum paribus barones judicasse ; ubi etiam illud observandum ejusmodi judicia
pronuntiari solitum fuisse,
audiente rege et judicium approbante.
P. Carpentier, 1766.
◊ Parium decanus inscribitur
dux Burgundiæ in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 108 :
Littera homagii ligii
facti domino regi Ludovico XI. per Philippum ducem Burgundiæ,.... ratione ducatus
Burgundiæ, parreriæ et decanatus Parium, comitatus Flandriæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ceterum
Pariatus titulus quibusdam præterea majoribus prædiis attributus est ex
privilegio Regum speciali ; sic Philippus IV. Comitem Andegavensem
Paris dignitate
illustravit ann. 1297. ut videre est in Charta ejusd. Regis apud Marten. tom. 1. Anecdot.
col. 1301 :
Considerantes etiam quod xii. Parium, qui in prædicto regno
nostro antiquitus esse solebant, est adeo numerus diminutus, quod antiquus ejusdem regni
status ex diminutione ejusmodi deformatus multipliciter videbatur...... Comitem ipsum
(Andegavensem)
de gratiæ nostræ abundantia et plenitudine regiæ
potestatis, præfati regni nostri creamus et promovemus in Parem, et paritatis hujusmodi
dignitatem Andegaviæ Comitatui annexantes, præsentium tenore statuimus, ut tam in se
quam successoribus ejusdem Comitis Andegavensis, qui pro tempore fuerint, Par ejusdem
regni perpetuis temporibus habeatur, omniumque Paritatis ejusdem, quemadmodum diligens
et fidelis noster Dux Burgundiæ compar ejus, jure et prærogativa lætetur.
Ubi
quæ de antiquitate duodecim-viratus
Parium habet, utrum ad tempora S. Ludovici
referri debeant, judicet Lector. Recentiores reliquos
Pares omittimus, ne actum
agere videamur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Reg. Cam. Comput. Paris. in
Bibl. reg. sign. 8406. fol. 211. r° :
Comes Blesensis dicit, quod est par de
Viromandia, et sic usi sunt ejus antecessores, ut dicit ; nec debent ire
in alium exercitum quam regis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Neque vero hic
prætermittendum aliud fuisse olim
Parem esse, aliud in
Paria tenere, hinc
qui in
Paria tenebat, non continuo
Par reputabatur. Id confirmat D.
de
Lauriere in Gloss. Jur. Gall. ex Stylo antiq. Parlam. part. 2. cap. 2 :
Item
sciendum, quod domini de sanguine Regio, quamvis non teneant aliquas ex terris antiquæ
Pariæ, nihilominus Rex eis dare consuevit, et concedere certa privilegia, eorum
dominationes in Paria tenendi, maxime terras quas tenent per partagium, illas videlicet,
quæ per partagium dependent a domo Franciæ ; sed respectu illarum quas acquirerent,
illas non tenent in Paria, nisi ad hoc habuerint speciale privilegium.
His
præmissa 12.
Parium series.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inventar. Chart. reg. ann.
1482. fol. 55 :
Littera per quam rex concedit domino Ludovico primogenito suo, quod
possit tenere in Perreriam omnes terras, quas ex dono dicti domini regis habet et
possidet in regno. De anno 1410.
Pares Communiarum, qui vulgo
Scabini, Majoris seu Præfecti civitatis Assessores, quos ille in
consilium adhibet, ut dominus feudalis vassallos suos
Pares. Charta Communiæ
Belvacensis anno 1182. Ordinat. reg.
Franc. tom. 7. pag. 622. :
Tredecim Pares in Communia
eligentur, etc.
Vide Sugerium Epist. 76.
Pares Communiæ de Pontisara, in Tabular. Domus Dei Pontisar. ad
annum 1261. In Regesto Constabulariæ Burdegalensis crebra est mentio
Juratorum et centum
Parium urbis Baionensis, et
apud Rymer. tom. 5. pag. 230. Ita in Charta Majoriæ Rotomagi et
Falesiæ, mentio perinde est centum
Parium earumdem civitatum, ex quibus eligi
solebant 12.
Scabini, et 12.
Consultores, post Ordericum Vitalem pag. 1066.
et apud
de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg.
Franc. pag. 307. Apud Pictavos
Pares dicuntur, qui
Majoris officio functi sunt, quod exacta dignitate, in
Parium numero haberi
soleant, et in rebus publicis Majoris Assessores sint. Ii autem
juramentorum lites
et controversias dijudicant. Nam ut est in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 31 :
Unusquisque per Pares suos judicandus est, et ejusdem provinciæ ; peregrina vero
judicia modis omnibus submoventur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. ann. 1373. tom. 5.
Ordinat. reg. Franc. pag. 619 :
Nos bien amez le maire, eschevins, conseillers,
Pers et bourgeois de nostre ville de la Rochelle, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paregium, Officium ejusmodi
Parium. Charta Ægidii
de Sorcy Episc. Tullens.
Histor. Tullens. pag. 140 :
Constituimus in Communitate decem Paregia et in
quolibet Paregio unum Parem, qui cum scabino erit in judicio et consilio, assistetque
Majori pro bono pacis.
Paria, Parium dignitas et prærogativa,
Pairie. Aresta oct. Nat. B. M. ann. 1259.
1. Reg. f. 96 :
Archiepiscopus (Remensis)
..... petiit in hac causa
judicari per Pares suos, cum in hac causa dependeat magna pars dignitatis et Pariæ suæ
vel jus.
Litteræ Philippi V. Reg. Franc. ann. 1316 :
Comitatum Ebroicensem Pariam Franciæ perpetuo fecimus... eosdem Comitem et
Comitatum Parium et Pariarum Franciæ consortio aggregantes.
P. Carpentier, 1766.
◊ Parrie, in Lit. ann.
1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 435.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pareria, et
Parreria, Eodem significatu. Recognitiones et homagia ann. 1317. tom.
2. Hist. Dalphin. pag. 169 :
Simili modo Richanus de Spina,
dominus in parte de Monte-Jayo confessus fuit, tenere majus dominium seu
directum loci de Monte-Alto et Pareriam, quam dictus Richanus habet apud Sorberios in
Rosanegio.
Charta erectionis Baroniæ Borbon. in Ducatum ann. 1327 :
Quod
ipse (Dux Borbonesii)
ratione Ducatus supradicti,... dictos Ducatum et
Comitatum Marchiæ in Parreriam et ut Parreriam Franciæ teneat.
Liber
Archidiaconi in Archivis Eccles. Camerac : fol. 14. ad ann. 1336 :
Præfatus
baillivus Camerac. sicut suo incumbebat officio, requisivit dominum Ingergerium, dominum
de Ambasio et dominam Mariam de Flandria ejus uxorem, tunc ibidem præsentes, ut ipsa
domina Maria de Pareria de Rumiliaco et terra S. Supplicii et aliis ejus Pareriæ
pertinentiis... et ipse dominus de Ambasio ejus maritus tanquam ballus..... ipsi homagia
et debita juramenta facerent et præstarent adhibitis solemnitatibus consuetis ; qua
requisitione facta, dicta domina Maria junctis manibus in manibus dicti baillivi
1°. de Paria de Rumelli et de S. Supplicio et aliis ejusdem
Pariæ pertinentiis.... et ipse dominus de Ambasio... dicta homagia...
præstiterunt.
Homagium Johannis Ducis Britanniæ præstitum Karolo Regi ann. 1366.
ex Archivis castri Nannet. :
Ego Dux Britanniæ ad causam Ducatus Britanniæ et
Pareriæ Franciæ vobis facio homagium ut mei antecessores Duces Britanniæ illud facere
consueverunt antecessoribus vestris.
Vide
Paragium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pariatus, Idem quod
Paria. Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1363. apud Miræum tom.
1. pag. 118 :
Novimus insuper coronam stabiliri regiæ Majestatis, dum personæ
præclari generis, moribus utique et honestate vernantes, dignitatibus inclytis
præferuntur.... His et aliis justis considerationibus excitati..... Ducatum Burgundiæ in
Pariatu, et quidquid juris, possessionis et proprietatis habemus.... dicto filio nostro
(Philippo Audaci)
concessimus.
Vide
Patriatus.
Paritas, Eadem notione, in Literis erectionis Ducatus Britanniæ in Pariam, ann. 1297.
descriptis ab Argentræo lib. 5. Hist. Britan. cap. 31.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perria. Arestum ann. 1341. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 487 :
Cum
Ducatus et Perria prædicti immediate moveant et teneantur a nobis ratione nostræ coronæ
ex causa Perriæ, ressortiant immediate ad nostrum Parlamentum
Franciæ.