![[]](img/image.png)
«
2 pauper » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 225c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAUPER2
2. PAUPER,
Mediocris, in Glossis vett. MSS.
Mediocres, pro
Pauperioribus ac infimis, respectu potentum, passim in Cod. Theod. Hinc
Poure
homme, pro Plebeius, apud Guiart. in Phil. Aug. :
En cele part que j'ai descrite,
Que li rois Jouan leur ot dite,
Ou li Poure homme de l'ost ierent.
Pouraille, eodem sensu, in Poem. MS.
du Riche homme et du Ladre, ubi de vino
vapido :
Ensi n'en a cose qui vaille,
Pour ce que le boivent Pouraille.
P. Carpentier, 1766.
Pauperes, Iidem atque alibi
Matricularii, qui ecclesiasticis stipendiis alebantur,
atque idcirco ecclesiæ ipsius servitiis addicti. Charta Wencesl. reg. Bohem. ann. 1249.
inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 521 :
Sint etiam Pauperes... ab
operibus castrorum, seu fossatorum atque piscinarum liberi et absoluti. Super omnia, id
quod dicitur cetzne, super currus antedictæ ecclesiæ et Pauperes ipsorum exigi penitus
inhibemus, nisi quando ducunt ligna de nostra sylva speciali ; quando vero de propria
sylva quæcumque ligna duxerint, in nullo prorsus molestentur.
Pauperes Christi, dicti primitus Cartusienses. Guigo Prior Cartusiæ secundus in Epist. dedicatoria
ad librum de Quadripertito exercitio cellæ :
Reverentissimo Domino et Patri in
Christi visceribus dilectissimo B. Priori Pauperum Christi, qui in Witteham commanentes,
Ordinem sunt Cartusiensem professi, etc.
Ita Guigo Prior V. majoris Cartusiæ in
prologo ad Vitam S. Hugonis Episcopi Gratianopol. :
Domino Patri carissimo
ac reverendissimo Sedis Apostolicæ Pontifici Innocentio, Cartusiensium
Pauperum servus inutilis Guigo, perpetuam salutem.
Et Cartusienses Majorevi
inter Epistolas Petri Cluniac. lib. 6. Epist. 23 :
Petro... Cluniacensium Abbati,
frater humilis Pauperum Majorevi Prior vocatus, cum eisdem Pauperibus, æternam a Domino
salutem.
Vide tom. 3. Analect. Mabillonii pag. 483.
P. Carpentier, 1766.
Pauperes Christi, nuncupati Hospitalarii S. Joannis Hierosolymitani. Formul. MS. Instr. fol. 38 :
Frater Elionus de Villanova, Dei gratia sanctæ domus Hospitalis S. Johannis
Jerosolymitani magister humilis et Pauperum Christi custos, salutem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem nomine
designantur Benedictini, in Charta ann. 1147. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 2 :
Salutari igitur desiderio idem Comes salubriter flagrans, et commoditati Pauperum
Christi in posterum sollerter consulere volens, pro eo quod situs loci in Ludesbure
fratribus minus erat oportunus, eandem cellam in locum utiliorem, uberiorem et
commodiorem, quem modo Cellam B. Mariæ nuncupamus,... utiliter transposuit.
Pauperes de Lugduno, Hæretici, qui vulgo
Valdenses : de quorum hæresi ac nomenclatura sic
Reinerus contra Valdenses cap. 5 :
Secta pauperum de Lugduno, qui etiam Leonistæ
dicuntur, tali modo orta est. Cum cives majores pariter essent in Lugduno, contigit
quendam mori subito coram ex iis. Unde quidam inter eos tantum fuit territus, quod
statim magnum thesaurum pauperibus erogavit : et ex hoc maxima multitudo pauperum ad eum
confluxit, quos ipse docuit habere voluntariam paupertatem, et esse imitatores Christi
et Apostolorum. Cum autem esset aliquantum literatus, novi Testamenti textum docuit eos
vulgariter ; pro qua temeritate cum fuisset reprehensus, contempsit, et cœpit insistere
doctrinæ suæ, dicens discipulis suis, quod Clerus, quando malæ vitæ esset, invideret
sanctæ vitæ ipsorum et doctrinæ. Cum autem Papa excommunicationis sententiam tulisset in
eos, pertinaciter contempserunt : et sic usque hodie in omnibus terminis illis proficit
doctrina ipsorum et rancor.
De his consulendi præterea Conradus Usperg. ann.
1212. Conradus Marpurgensis de S. Elizabeth pag. 284. Concilium Tarraconense ann. 1242.
sub finem, Jacobus Gretzerus in Prolegomenis ad scriptores contra Valdenses cap. 2. denique Martenius noster qui ad calcem tom. 5. Anecd.
multa congessit quæ ad illos hæreticos spectant. Vide
Valdenses,
Albigenses,
Boni homines,
etc. Iidem
dicti etiam
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pauperes Lombardi,
Ultramontani, in Summa Reinerii apud Marten. tom. 5. Anecdot. col. 1775 :
Nunc dicendum est de hæresi Leonistarum seu Pauperum de Lugduno. Dividitur autem
hæresis in duas partes. Prima pars vocatur Pauperes Ultramontani, secunda vero Pauperes
Lombardi. Et isti descenderunt ab illis. Primi, scilicet Pauperes Ultramontani.
P. Carpentier, 1766.
Pauperes Evangelici. Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 41. ex Cod. reg. 4621 :
In ortodoxa
civitate Florentiæ et ejus locis, Christiani nominis inimico procurante Satana,
apparuerunt nuperrime certi fraticelli variis nominibus interdum nuncupati, eorum aliqui
Apostatæ ordinis B. Francisci, aliquando Fratres Minores, aliquando Fratres della povera
vita, aliquando Pauperes Evangelici, sectatores
damnatæ memoriæ Michaelis
sive Michelini de Cesena, olim generalis fratrum Minorum, hæretici et de hæresi ab
Ecclesia dampnati, eorum variis et pravis doctrinis seculares simplices a recta via
divertentes, novas oppiniones et errores seminando, et a divinis officiis et a
perceptione Sacramentorum et ab ecclesiastica sepultura dissuadendo, oppiniones falsas
et novas intra populum Christianum pullulare nitentes, inter ceteros errores papam
Johannem XXII. et ceteros, qui post ipsum summi pontifices fuerunt, non erubescentes in
suarum animarum præjudicium, et secutos cardinales asserere hæreticos, in temerariam
præsumptionem audentes se solos sacerdotes, et Sacramenta ecclesiastica posse conferre ;
et quod ad ipsos solos electio papæ et totius universalis Ecclesiæ reformatio spectat,
et quod nullus verus papa deinceps dici potest, ipsique soli sunt universalis Ecclesia
aliisque multis erroribus Christiani nominis culmen inficere nituntur.