« »
 
QUARTONUS 1, QUARTONUS 2, QUARTONUS 3, QUARTONUS 4.
[]« 1 quartonus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 603a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTONUS1
1. QUARTONUS, Mensura frumentaria. Saisimentum Comitatus Tolosæ ann. 1271. apud Lafaille in Probat. Annal. Tolos. pag. 18 :
Communitas dicti loci debet dicto domino Regi... unum Quartonum avenæ annuatim... et unam eminam frumenti.
[]« 2 quartonus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 603a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTONUS2
2. QUARTONUS, Quarta pars. Venditio vineæ ann. circiter 1048 :
Itaque quia ipse Quartonus, sicut tres aliæ partes, S. Victoris Massiliensis urbis monasterii erat... donamus... totum ipsum Quartonum.... et sic postmodum fiat una villa coadunato ipso Quartone.
Vide Quarto 1.
[]« 3 quartonus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 603a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTONUS3
3. QUARTONUS, Idem quod Quarto 7. Concordia inter Hugonem Archiep. Arelat. et Raymundum Comitem Tolos. ann. 1224. e Schedis Præsidis de Mazaugues :
Prædictas paludes jam desicatas et ad culturam redactas, quibus voluerunt ad Quartonum et decimas concesserant et tradiderant in acapitum.
[]« 4 quartonus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 603a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTONUS4
4. QUARTONUS, Mensura vinaria, nostris Quarteron et Quarton. Stat. Avenion. MSS. ann. 1243. cap. 91. ex Cod. reg. 4659 :
Statuimus quod quicumque vinum vendiderit minutum, teneatur habere ad minus mediam cociam et Quartonum et pogessiale.
Recognit. feud. MS. dom. de Veteri-ponte ann. 1366 :
Item ung Quarteron de vin et une miche.
Lit. remiss. ann. 1465. in Reg. 202. Chartoph. reg. ch. 14 :
Et ilec jouerent ensemble pour ung Quarton de vin aux cartes.
Vide supra Quarteyro, Quarta 2.