« »
 
FRANCI 1, QUIETUS.
[]« 1 franci » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 589a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCI1
1. FRANCI, dicti viri potissimum ex nobilitate, ingenui, ipsique proceres. Decretio Childeberti Regis cap. 8 :
Ita, ut si Francus fuerit, ad nostram præsentiam dirigatur, et si debilior persona fuerit, in loco pendatur.
Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 5 :
Si Francus homo accepit mulierem, et sperat, quod ingenua sit, etc.
Hincmarus Remensis Opusc. 33. cap. 1 :
Et de alia terra, quam Franci homines in eadem villa in suis proprietatibus dederunt.
Hincmarus Laudunensis tom. 2. pag. 335 :
Ipso resultante, quod Francus esset, et ut liber se defendere vellet et quiret, etc.
Charta Caroli Calvi, apud Sanjulianum in Tornutio pag. 510 :
Neque præsumat horum quisquam ab eorum servis, colonis, seu Francis super eorum terram commanentibus exigere.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Anno Incarnationis Domini 861. episcopatus autem Domni Hincmari 17. veniens Missus Domni Regis Karoli, nomine Gautselmus, Clericus, in villam Condatum, sitam super fluvium Matronam 8. Kl. Octob. ex præcepto præfati gloriosi Regis, coram testibus multis, Francis videlicet atque colonis, et consignans tradidit ipsam villam Missis Domni Hincmari Adaloldo scilicet, Custodi Ecclesiæ S. Remigii, et Herigaudo, ipsius Advocato.
Conventio Episcop. Lingon. inter et Landricum Grossum ann. circ. 1076. apud Guerad. post. Irminon. pag. 362 :
Set et servos vel Francos, quoscumque tunc temporis calumpniando requisivi, similiter in toto et in perpetuum... verpivi.
Litteræ ann. 1340. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 53 :
Mandamus quatenus visis præsentibus, cum omnibus hominibus equitibus et peditibus... ad diem quindenam festi Nativitatis B. Joannis Bapt. proximam apud S. Marcellinum personaliter interesse velitis et curetis, parati nobiles et Francos vestræ castellaniæ librare, etc.
Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1220. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 292 :
Item si burgensis allodium alicujus in oppido coram Francis hominibus et scabinis invadiaverit, vadimonium suum ibidem, judicio Scabinorum, obtinebit.
Ita Francus homo in Formulis veterib. Bignonii cap. 2. 3. Homines bene Franci Salici cap. 5. Sic denique passim in Capitulis Caroli M. et Caroli Cal. in Concilio Duziacensi I. pag. 105. etc. Vetus Notitia ex Pancharta Nigra Turon. ann. 926 :
Quam reclamationem per sex fere annos ducentes, propter cupiditatem Francorum hominum, qui eas quoquo modo possidebant, nunquam ad justitiam perducere potuit.
Charta S. Karilefi in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 83 :
Ab aliis etiam nobilibus et Francis[] personis ex rebus eorum ditatus sum.
Alia Charta apud Beslium pag. 247 :
Et nullus nostrorum hæres aut successor, Comes, aut Episcopus, Vicarius aut Centenarius, nec quilibet Francus, et ipsi potestati vicinus, audeat hanc donationem nostram violare, etc.
In Chartis aliquot anni 799. apud Henschenium in Comment. ad Vitam Ludgeri Episcopi § 4. Ingenuus, nobilis, et Francus, idem sonant. Exin viri liberi, ingenui et immunes ab oneribus ac præstationibus servilibus dicti promiscue Franci. Turpinus in Hist. Caroli M. cap. 31 :
His a Rege relatis, populi nummos saluberrimæ promissionis devotissime offerebant, et qui libentius reddebat, Francus sancti Dionysii ubique vocabatur, quomodo liber ab omni servitute, Rege præcipiente, erat. Hinc mos surrexit, ut terra illa, quæ antea vocabatur Gallia, tunc Francia vocaretur, id est, ab omni servitute aliarum gentium libera.
Papias : Liber, Francus homo. Anonymus de nominibus Germanorum :
Francus, Franciscus, liber, liberius, ἐλεύθερος, per syncopen seu synalephen, a
fry, et anck, quasi fryanch ; fry Saxonice, frei diphtongo Suevica est liber, adjective ; Ancke,
est adolescens, juvenis, nomen hodie gentile multis familiis, etc
. Capitul. 6. Caroli M. ann. 803. cap. 8 :
De servis, qui Francas feminas accipiunt, etc.
Capitul. Caroli C. Pistens. ann. 864 :
Notum fieri volumus omnibus Dei et nostris fidelibus quoniam quidam Comites nostri nos consuluerunt de illis Francis hominibus qui censum regium de suo capite, sed et de suis rescellis debebant, qui tempore famis, necessitate cogente, seipsos ad servitium vendiderunt.
Charta Roberti Regis ann. 1005. in Probat. Hist. Vergiacensis pag. 52. et apud Perardum pag. 170 :
Et cum omnibus consuetudinariis exactionibus, ab iis etiam, qui Francorum nomine censentur, pro debito exigendis.
Alia Ottonis Comitis ann. 1004. in iisdem Probat. pag. 54 :
Et consuetudines, quas debent ipsi servi et ancillæ, et etiam illi, qui Francos se dicunt desuper potestatem manentes, etc.
Charta Henrici Imp. ann. 1039. in Chronico Mindensi pag. 737 :
Aut homines ipsius Ecclesiæ, Francos, liberos, et Ecclesiasticos, litones, maalman, vel servos, etc.
Occurrunt eadem verba pag. 739. 740. 741. Charta Willelmi Nothi Regis Angliæ ann. 1080. in Tabul. Cadomens. Monast. :
Item in insula de Gersoi unum molendinum duorum Francorum hominum... in Goisberti villa terram duorum Francorum hominum, pro filia sua facta Monacha.
Horum verborum loco in alia ejusdem Willelmi Charta ibid. habetur :
Cum molendino duobusque Liberis hominibus.
Charta Villæ-novæ in Dumbis ann. 1426 :
Petrus Varmon recognovit se esse justiciabilem D. Ducis Borbonii ad causam castri Villæ-novæ, et promittit se fidelem fore dicto Domino et contribuere in dicto castro, prout faciunt alii homines Franci.
Fridericus I. Imp. in Actis Adriani IV. PP. apud Baron. ann. 1151 :
Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque (Romam), quæ adhuc in re residua fuit, ingenuitate fortiter eripuit.
Chron. Fossæ-novæ ann. 1192 :
Et nos per Francos facit amodo vivere Francos.
 :
Garin mes peres fu Frans hom et gentis.
Philippus Mouskes :
L'enfant de Champagne avoec,
Et maint Franc bacelier iluec.
[] Vide Perardum pag. 147. Probat. Hist. Turenensis pag. 105. Probat. Hist. Sabaud. pag. 55. Rymer. tom. 7. pag. 190. etc. Scribit Butelerius in Summa rurali hominem obnoxiæ ac servilis conditionis Francum fieri, si ei permittat dominus feudum acquirere intra dominii sui fines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
At vero inter homines Francos alii censum de capite debebant atque talliæ erant obnoxii, alii ab ea liberi et immunes erant. Primum docet Edictum Pistense cap. 28 :
Ut illi Franci qui censum de suo capite vel de suis rebus ad partem regiam debent, etc.
Alterum aperte innuunt Consuetudines Marchiæ Dumbarum art. 12 :
Omnis Francus, cujuscumque homo Francus sit, punietur in dominio in quo forefecerit secundum jus et rationem, scilicet illi Franci, qui non debent manum mortuam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franchus, Liber, immunis ab oneribus et præstationibus servilibus. Charta Lud. X. Reg. Franc. ann. 1313. in Bibl. Colbert. Regest. 56 :
Quod omnes universi et singuli homines de Leucata et tu sitis Franchi et liberi a dicta servitute.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francus Serviens. Antiquit. Tricassinæ MSS. fol. 195. v°. :
Item placet nobis quod tres Franchi Servientes Capituli in suis Ecclesiis Parochialibus Ecclesiastica percipiant, et libere percipiant Sacramenta.
Francus Tenens, Idem, qui libere tenens, Franc tenant. Assisæ Henr. II. Reg. Angl. apud Clarendon :
Si quis obierit Francus tenens, hæredes ipsius maneant in tali saisina, qualem pater suus habuit, de qua fuit vivus et mortuus, de feodo suo, etc.
Vide Libere tenens, in voce Tenens. At
Francus, in Historia Abbatiæ Condomensis videtur sumi pro tenente obnoxiæ conditionis, quique in commercio fuerit. Pag. 463 :
Oliverius Monachus dedit Francum unum in loco, qui dicitur Biraged.
Ibid. :
Dederunt Francum unum in loco, qui dicitur Estoubed.
Pag. 464 :
Dederunt S. Petro Ecclesiam, quæ vocatur Nux sicca, et Francum unum, et alium Francum in loco, qui dicitur Anezag.
Adde pag. 478.
Francus, opponi videtur villano, in quadam Consultatoria, edita post Observantias Regni Aragon. fol. 43 :
Si vir præmoritur supervivente uxore, uxor ingenua, i. Infançona, vel uxor Franca, i. civitatis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Franci Homines S. Georgii memorantur in Memor. E. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1391. fol. 272. r°. :
Item à autres personnes, que l'en nomme Frans hommes saint George, desquels la cognoissance en appartient au roy et à ses officiers, et ne payent rien pour ce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francus et Quitus, Formula a Gall. Franc et quitte. Epitome Constitut. Eccl. Valentiæ ab ann. 1200. ad ann. 1580. tom. 4. Conc. Hisp. pag. 143 :
Pro distributionibus sibi annuatim solvendis, super decimis de Alzira ; illisque auctoritate propria levandis et exigendis, et in dictas distributiones convertendis, Franchis et Quitis, et absque omni onere expensarum percipiendis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francum Festum, Gall. Franche-Feste, in Charta ann. 1424. dicuntur nundinæ quod mercatores qui ad eas accedunt immunes sint a consuetis exactionibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francum Oleum, Purum, legitimum. Statuta Arelat. MSS. art. 103 :
Nullus revenditor olei vendat oleum alicui causa comedendi, nisi Francum.
Eadem [] notione Vinum Francum, in Charta ann. 1143. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 475. Vinum sanum et Francum, in Constit. MSS. Cluniac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franci Pisces, Ii dicuntur quos Dominus loci sibi reservavit. Chartul. Monast. SS. Trinit. Cadomens. fol. 23. verso :
Domina Abbatissa debet habere salmones et turgones et alosas et lampreas, et porpedes et omnes Francos Pisces. Franchi Pisces
dicuntur in Statutis Massil. lib. 1. cap. 50. recentes, boni, Gall. Frais.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franca Terra dicitur ad discrimen illius quæ in villenagio tenetur. Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 171 :
Nicolaus vero assensu et permissione nostra permutavit dimidiam acram prædictæ Francæ Terræ a Garnerio de Moncello pro dimidia acra suæ villanæ... tali inter eos irrefragabiliter tenenda conventione, quod Nicolaus dimidiam acram terræ villanæ liberaliter tenebit.
Ibid. tom. 2. pag. 2084 :
Quamdam compositionem cum Petro homine nostro de Ceus fecimus ; pro decima ejusdem terræ de Ceus, quam supradictus Petrus jure hæreditario possidebat, duas acras Terræ Francas, sicuti habebamus, dedimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franca Villa, Quæ certis Franchisiis seu privilegiis gaudet. Charta ann. 1273. tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 259 :
Cum Villa Tysiaci ab ipsius fundatione Franca et libera constituta fuerit a Domino Bellijoci qui tunc regnabat, et postea ab ipsius successoribus.... libertas dictæ Villæ Tysiaci et franchisia approbata et confirmata fuit.
Charta Arnoldi D. de Wesemale apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 92 :
Quod homines terræ nostræ nunquam in terra sua Brabantiæ in Francas Villas vel alias ad morandum recipiantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franca Vasa, Probata. Ordinatio de officiis domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 393 :
Item præfatus magister Botellerius, sit cum omni solertia diligens bona vina perquirere pro pretio quo poterit meliori, nec obmittat sollicitare frequentius magistrum Hospitii, et thesaurarium ac provisorem, quod opportuno tempore in locis magis convenientibus fiat provisio debita boni vini, quodque vasa ubi vina reponuntur, sint Francha et solida, et ut expedit reparata ad ipsum vinum utiliter conservandum.
Francus, Moneta Francica, nostris Franc. Francxs Bordallés, Franci Burdegalenses, in Consuetud. Solensi, tit. 9. art. 3. Charta Ecclesiæ Brivatensis ann. 1315 :
Unus denarius auri vocatus Franc pro xx. sol. computatus.
Vide Franchus et in Moneta.
[]« Quietus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 609c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUIETUS
QUIETUS, Absolutus, liber, Gallis, Quitte. Lex Longob. lib. 1. tit. 14. § 8. Aistulph. 13. :
Et si de una judiciaria fuerit, ad dies 12. antequam eat ad exercitum, sit Quietus, etc.
Tabularium Casauriense ann. 29. Ludovici Imp. F. Lotharii :
Et accepi pretium ego venditor a te emptore meo... et finitum pretium testor apud me habere, ita tamen ut omnibus temporibus securus et Quietus maneas.
Will. Tyrius lib. 14. cap. ult. :
Etsi Dominus Imperator ei Halapiam, Cæsaream, principi restitueret Quietas, etc.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 47 :
Libera et Quieta in perpetuam eleemosynam tenenda, salvo servitio forensi.
Matth. Paris ann. 1251 :
Si quis Henricum de Batonia occiderit, Quietus sit a morte ejus, et Quietum eum protestor.
Quieta terra, Immunis, libera, apud Mabillonium tom. 4. Annal. Benedict. pag. 441. Occurrit passim, maxime in Tabulis Anglicis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palthenius in Glossario Schilteri [] conjectat Gallicum Quitte a Teutonico Quitti, Testimonium, derivari, quod non tam hominem debito liberum denotet, quam ipsa creditoris confessione liberatum. Hinc et Germani, inquit, apocham eine quitung, eine quitantz vocant, ut adeo a soluti debiti testificatione ad qualiscunque testimonii significatum præsens vox traducta existimari possit. Addit idem Scriptor etiam affirmari posse a verbo Quedan, dicere, esse vocem quitte, vel quit, ut scribunt Angli, quod testimonii dictionem seu testimonium ore prolatum notet quemadmodum in Glossario Boxhornii est samanquit, condictum. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Quit, col. 1437. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quiptus, Idem quod Quietus. Charta ann. 1307. e Chartulario S. Johannis Angeriac. pag. 237 :
Quæ ipsis Quipta, libera et immunia perpetuo permanebunt.
Quitus, Eadem notione, ex Gallico Quitte. Historia Archiepisc. Bremens. in Joanne :
Promittunt præsidia sibi dare Quita
Quæ ipse exposuit pro servanda vita.
Mox :
A Papa de Curia Quili dimittuntur,
Redeunt ad propria, promissa scinduntur.
Libertates oppidi Seisellensis :
Et per hoc est Quitus.
Occurrrit ibi pluries, et alibi passim. Utitur Apuleius in Apolog. ubi videndus Casaubonus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittus, Eodem-significatu, in veteri Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228. in Charta ann. 1273. apud eumd. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 27. col. 2. in alia ann. 1312. eod. tom. pag. 320. col. 2. in alia 1309. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 158. et alibi pasim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittius, Liber. Testamentum Beatricis de Alboreya Vicecomit. Narbonæ ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1536 :
Item volumus quod quædam mulier serva, sive sclava nostra, vocata Marcha, sit libera et Quittia, atque francha, post mortem nostram, et quod fiat sibi post mortem nostram instrumentum afranquimenti, sive liberationis, et ultra legamus sibi quinquaginta florenos auri.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Estre au Quois de quelqu'un dixerunt nostri, pro Alicui liberum esse quod voluerit eligere. Bellom. MS. cap. 41. fol. 108. v°. col. 1 :
Adonc il est en son Quois (du mineur) de rechevoir l'arbitrage dessus lui, au tans que il fu sousaagé, si le puet il delaissier, quant il vient en aage, se il li plet.
Nisi a Gallico Choix, Optio, malis accersere.
Quietus Redditus dicitur, qui in exoneratione aliorum servitiorum, puta operarum, precariarum, etc. manerii domino annuatim solvitur ; vulgo Anglis mult rente, et wite rente nuncupatur, quod in denariis et argento penditur. Spelm. Vide Blount in Nomolexico v. Quit-rent.
Quieta Clamantia, Anglis Quite claime, cum quis renuntiat juri alicui quiete et pacifice. Radulfus de Diceto ann. 1190 :
Rex Tancredus dedit Regi Ricardo pro Quieta clamantia rerum omnium, quas petebat, unciarum auri 20. millia. Quieta clamatio,
eidem ipso anno, et apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 159. Matth. Paris. :
Dedit... tot uncias pro Quieta clamantia testamenti.
Adde Chronicon Radulphi Coggeshale, tom. 5. Ampliss. Collect. Marten. col. 860.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quietum Clamare, Eadem notione, [] in mox laudato Chronico col. 859 :
Anno 1200... Rex Johannes Quietum clamavit Regi Franciæ et heredibus suis in perpetuum totum Vilcassinum Normannicum cum Gisortio, etc.
Occurrit eadem loquendi formula in Formulari Anglic. Madox pag. 236. et alibi. Proprie Absolvere. Leges latin. Guillel. Conq. cap. 65 :
Si qui vero velit servum suum liberum facere... Quietum illum clamare debet a jugo servitutis suæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitum Clamare, et Quitum Clamantia, in Chartulario Fiscamnensi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitium Clamare. Divisio bonorum terræ vicecomitalis Massil. ann. 1212. ex Archivo S. Victoris ejusd. urbis :
Insuper et Quitia Quitiasque clamantes.
Charta ann. 1378. ex eod. Archivo :
Abbas et Conventus dederunt sacristæ XXX. libras regalium censuales... unde idem D. sacrista clamavit Quitium, Quitios et Quitia D. Abbatem, etc.
Quietare. Ugutio, et ex eo Papias et Will. Brito in Vocab. : Quieto, as, quietum facere ponitur pro absolvere a debito, vel reddere debitum. Addit Johannes de Janua : Quidam tamen in hac significatione subtrahunt e, et dicunt Quitare : quod magis vulgare est quam regulare. Hinc Glossæ Lat. Gall. Sangerm. : Quitare, Quitier. Charta ann. 1223. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 145 :
Monachos de omnibus redditibus et querelis..... omnino Quietavit.
Literæ ann. 1349. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 463 :
Quæ omnia sibi remittimus..... et dictum Regem inde Quietamus penitus.
Epistola Frederici II. Imp. ad Crucesignatos, tom. 2. Ampliss. Collect. Marten. col. 1200 :
Milites regni nostri, quos anno prædicto de pecunia Ecclesiæ Quietatos, sequenti anno ad solidos nostros ibi fecimus detineri.
Hoc est, milites Ecclesiæ stipendio affectos, ut infra Quitatio, Stipendium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitare, Quittare, Eadem notione. Epitome Constitutionum Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 169 :
Quotiescumque aliquod ex dictis censualibus redimatur et Quitetur, pretium seu proprietas illius in sacristia dictæ ecclesiæ... deponatur et inde non extrahatur, nisi de Ordinarii licentia. Quitavimus et liberos dimisimus et penitus absolvimus,
apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 499. Quittamus et absolvimus, in Charta ann. 1274. apud Rymer. tom. 2. pag. 34. Literæ ann. 1257. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 62 :
Ordinamus etiam, ut omnia juramenta... dissolvantur, et quod ab hujusmodi juramentis..... in invicem et omnino se Quittent.
Recurrit ibid. pag. 64. Charta Itherii de Mengnac Domini de Closis ann. 1278. pro habitantibus parochiam de Grumay apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 109 :
Quittantes ipsos homines..... ab omni angaria et perangaria... et ab omni jure et redebentia, etc.
Literæ Guillelmi Rotomag. Archiep. Philippo IV. Reg. Franc. ann. 1295. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 482 :
Et ideo interdictum, sub quo terram vestram in provincia nostra concluseramus, relaxavimus, et Quitavimus vos et vestros... de universis rebus illis, quas de rebus nostris... in provincia nostra cepistis.
Consuet. Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 66 :
Manader potest Quittare unum ex vicinis... ne vadat ad exercitum. Quittare forisfactum,
Delictum solvere, in Charta Simonis de Pissiaco ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1106. Quitare vota, Ea persolvere,[] in Miraculis S. Servatii Episc. tom. 3. Maii pag. 228. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitatus, Liberatus, absolutus. Charta ann. 1198. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 338 :
Et ita Prior et homines ejus Quitati fuerunt de procuratione annuali quam requirebat ab eis, et de auxilio ad ipsum et fratres suos faciendos milites, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quictancia, Idem quod mox Quietantia, nisi ita legendum sit. Apocha Petri Camerac. Episc. ann. 1397. e Bibliotheca Regia :
In cujus rei testimonium sigillum nostrum huic præsenti Quictancie duximus apponendum.
Quietantia, Apocha, Gallis Quittance. Bulla Pauli IV. PP. tom. 1. Bullarii pag. 661 :
Qua præfatæ Cameræ eatenus solvere quomodolibet obligati erant, generalem Quietantiam fecerit, decernens eos ad illorum solutionem non teneri, nec ad id cogi posse.
Epistola Petri Delphini, tom. 3. Ampl. Collect. Marten. col. 1102 :
Fiat quoque mentio in eadem Quietantia 300. aureorum, quos D. Hieremias æstate præterita cameræ appendit, de quibus nullam incautus Quietantiam confecit.
Obituarium S. Geraldi Lemovic. fol. 38 :
Dictam fundationem et Quietantiam accepit 17. Augusti an. 1501.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 279 :
Habent omnes libertates, et liberas consuetudines in brevi contentas, et Quietantias suas cum soca et saca, et fol et them, etc.
Hic autem proprie Quietantia sumitur pro immunitate ab omnibus sordidis muneribus, vel consuetis vexationibus, exactionibus et præstationibus, quæ hacce concipi solet formula :
Et sint Quieti ab, etc.
Charta Henrici II. Regis Angliæ ex Archivo Beccensi :
Omnes possessiones et elemosynas suas habeant et teneant cum saca et soca et toll..... et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus et Quietanciis suis in bosco et plano.
Aliam adde Chartam ejusdem Regis apud Madox Formul. Anglic. pag. 47. Charta ann. 1184. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 158 :
Habeant firmam pacem et omnem Quietantiam et perfectam libertatem ab omni consuetudine et theloneo et passagio et pontagio et omni costuma.
Occurrit hac notione in Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag. 1989. et alibi, apud Rymer. tom. 2. pag. 293. in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1346. etc. Quietancia carrucagii, in Placit. ann. incert. rot. 6. in dorso, in Abbrev. Placit. pag. 71. col. 1. Quietus a præstatione theolonii, in Placit. ann. 2. Edward. II. Warr. rot. 94. ibid. pag. 305.
Quieti de omnimodis contribucionibus, geldis, theoloniis et consuetudinibus,
ann. 51. Henr. III. Norf. rot. 2. ibid. pag. 160.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quietancia Sectæ Hundredi et Wichmote.
Per hæc verba Johannes Stanley Ar. clamat, quod ipse et tenentes sui non teneantur venire ad curiam istam,
apud Thomam Blount in Nomolexico ex Placito in itin. apud Cestriam ann. 14. Henrici VII.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quietancia Assisarum Super Assisam.
Per hæc verba Johannes Stanley clamat, quod ipse et tenentes et residentes sui non ponantur in assisis jurat. nec magnis assisis
, apud eumd. Blount ex eod. Placito.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quiptancia, Immunitas. Tabularium S. Cypriani Pictav. pag. 35 :
Post hæc tempore Adalgisi abbatis, quia supra scripta Quiptancia multum fuerat prævaricata, etc.
Alter locus exstat in Arbegiatgius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitantia, Quittantia, Eodem significatu. Charta ann. 1239. apud Lobinell. [] tom. 2. Hist. Britan. col. 213 :
Ego Andreas D. Vitreii... notum fieri volo me dedisse et concessisse... Monachis S. Melanii Redon...... Quitantiam et libertatem integram perpetualiter habendam de talliis omnimodis.... quas prædicti Monachi michi... reddere solebant.
Charta Henrici II. Regis Angliæ ex Archivo B. M. de Bono nuncio Rotomag. :
Sciatis me concessisse.... Deo et ecclesiæ B. M. de Prato.... manerium in Normannia, quod vocatur Bures..... cum toto dominio et cum omnibus regiis libertatibus, consuetudinibus et Quittantiis ad me pertinentibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quiptatio, Eadem notione. Pancarta titulorum monasterii S. Stephani de Vallibus apud Xantones Ch. 44 :
Licet dominus Morniaci calfagium, et Quiptationem pasquerii in dicta foresta abbatiæ suæ contulisset.
Et mox :
Do et concedo quidquid juris habebam, vel habere poteram, in peticione pasquerii et prohibitione calfagii... Hanc autem Quiptationem pasquerii et concessionem calfagii in forestagio meo super altare B. Stephani de Vallibus multis astantibus feci et concessi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitantius, Quasi quietius, majori cum immunitate, tranquillius. Chartular. S. Vandregesili tom. 1. pag. 1118 :
Sicuti Walterus et antecessores sui liberius et Quitantius de nobis tenuerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitantia, Quittantia, Apocha, Gall. Quittance. Charta ann. 1484 :
Per dictarum Quitanciarum tenorem major pars totius summæ tradita et in utilitatem dicti Morineti conversa.
Statuta Collegii S. Bernardi Paris. ann. 1493. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 178. col. 1 :
Compotum de omnibus receptis et expensis quolibet mense in communitate reddet, Quittantias mercatorum producendo, ut appareat de solutione expensarum.
Rursum occurrit in Charta ann. 1499. tom. 5. ejusd. Hist. pag. 720. col. 1. Quittantiæ litteræ, in Diplomate ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 501.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitatio, Quittatio, Apocha, absolutio a debito. Statuta Montis-regalis pag. 55 :
Teneatur solvere creditoribus communitatis et reportare debitas Quitationes.
Charta ann. 1361. apud Rymer. tom. 6. pag. 304 :
Et deliberatis villis, castris et fortalitiis, ut præmittitur, sufficientem Quitationem recipiendi.
Alia ann. 1369. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 351 :
Non obstantibus quibuscumque conventionibus, pactis et Quittationibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittatoriæ Literæ, Eodem intellectu, in Statutis Collegii Corisopitensis ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 496. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittatorium Instrumentum, Eodem perinde significatu, in Constitut. Synod. Eccl. Bajoc. ann. 1515. ad calcem libri Johannis Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 4. edit. 1679. Quittarium instrumentum, supra in v. Instrumentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitatio, Stipendium. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. in Actis SS. Junii tom. 3. pag. LXXXII :
Si absentes a curia sua gagia sive Quitationes reciperent, etc.
Acquietare, Solvere. Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Et qui terram Acquietatam habet comitatus testimonio, habeat sine querela in die, etc.
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 35 :
Tenentur hæredes testamenta patrum, et aliorum prædecessorum suorum servare, et debita eorum Acquietare.
Vide tom. 1. Monast. Angl. pag. 199. Scribitur et []
Adquietare. Matthæus Paris. ann. 1267 :
Petitum est, ut Clerus Adquietaret novem millia marcarum.
Hinc
Acquietantia, Vox frequens apud Leguleios, nostris, Quittance, de qua consule Edwardum Cokum ad Littletonem, Monast. Angl. tom. 1. pag. 196. et Rastallum.
Acquietare, Interdum quietum et securum reddere, absolvere : vox forensis. Galli dicunt Acquitter. Leges Ethelredi Regis Angl. apud Brompton. cap. 10 :
Et roget ut mundificet, et Acquietet eum, si possit.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 87 :
Qui in collegio vel societate fuerit, ubi aliquis occidatur, Acquietet se, quod eum non percussit, etc.
Idem quod adlegiare, purgare se.