« »
 
RECUPERARE 1, RECUPERARE 2, RECUPERARE 3, RECUPERARE 4, RECUPERARE 5, RECUPERARE 6, RECUPERARE 8.
[]« 1 recuperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE1
1. RECUPERARE, Convalescere, Recouvrer sa santé. Gesta Regum Franc. cap. 34 :
Rex Chilpericus graviter ægrotavit ; quo Recuperante, filius ejus.... ægrotare cœpit.
Vetus Charta apud Beslium pag. 421 :
Ad claustra facienda, et Recuperanda cum deciderint, etc. i.
reparanda. Hac significatione Lex Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 5 :
Ad casas dominicas, stabulare, fœnile, granicam, vel tuninum Recuperandum, pedituras rationabiles accipiant ; et quando necesse fuerit, omnino componant.
Vide Recuperatio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recuperari, Simili notione, Amissas vires reparare, refici, apud Barthium in Glossario, ex Hist. Palæst. lib. 11. cap. x :
Christiani igitur, videlicet alumni civitatis illius reddiderunt se statim, nosque ibi fuimus optime per tres dies, et illic maxime sunt Recuperati nostri.
Capit. xviii :
Satis vero Recuperati sunt nostri de equis et de aliis multis, quæ erant illis valde necessaria.
[]« 2 recuperare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE2
2. RECUPERARE, Excusare. Acta SS. Aurei et Soc. tom. 3. Junii pag. 51 :
Dolerem quod ipse sciret Dominus Rex, quod tanto tempore ab ipsis sum delusus ; hoc apud ipsum numquam Recuperarem.
[]« 3 recuperare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE3
3. RECUPERARE, Reperire. Acta S. Francisci de Paula, tom. 1. Aprilis pag. 150 :
Rex plurimum desiderabat Recuperare virum perfectum et sanctum.
[]« 4 recuperare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE4
4. RECUPERARE, In notitiam et memoriam redigere, apud Barthium in Glossario, ex Raymundi Agilæi Historia Palæstina.
[]« 5 recuperare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE5
5. RECUPERARE, Debitum recipere. Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 98. col. 1 :
Item si aliquis mercator vadit seu redit per villam S. Simphoriani causa emendi, vendendi, solvendi seu Recuperandi, et sit eques, debet per diem, qua transit, quatuor denarios.
Vide Recuperator.
[]« 6 recuperare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE6
6. RECUPERARE, Possessionem gentilitiam redhibere, Redimere possessionem a consanguineo venditam, pretio venditori restituto, Practicis nostris Retraire. Consuetudo Brageriaci artic. 42 : []
Item, si dominus feodalis emerit fundum aut ipsum fundum retinuerit jure sui dominii ab alio emptore, et quis de parentela ipsius venditoris infra quartum gradum, dictam rem venditam a dicto domino feodali Recuperare voluerit annum et mensem jure turni bursæ, hoc facere poterit et ei licebit cum vero pretio empto et vendagiis et aliis juribus suis.
Pluries occurrit art. 40. 43. 44. 46. ubi plura redhibitionem gentilitiam spectantia statuuntur. Vide Retractus bursæ.
[]« 8 recuperare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 064a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE8
8. RECUPERARE, Repetere, iterare. Arest. ann. 1352. in vol. 4. arestor. parlam. Paris. :
De quodam baculo, quem in manu sua tenebat, eundem atrociter bis percussit, et quia voluit tertia vice Recuperare, etc.
Lit. remiss. ann. 1360. in Reg. 90. Chartoph. reg. ch. 544 :
Dictus Johannes ipsum supplicantem uno ictu super caput percussit usque ad sanguinis effusionem, et Recuperare cupiendo, et iterum dictum volendo percutere supplicantem, etc. Recouvrer,
eodem sensu, passim occurrit in hujusmodi literis. Legitur etiam in Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 265 :
Guys... feri Erars un trop mervellieus coup, et eust tantost Recouvré l'autre, se il ne l'eut recongneu à la vois.