RELEVARE Feudum, Pragmaticis Gallis,
Relever le fief, est Feudum caducum, vel possessoris
morte in domini superioris jus delapsum, illius consensu, et
![[]](img/image.png)
certa et
definita exsoluta pecunia, hæreditario jure adire, possidere : seu potius in feudi caduci
possessionem a domino mitti. Quippe cum ea primum feudorum fuerit conditio, ut non nisi ad
vitam et usufructuario utenda a dominis concederentur, qua finita in donatorum jus rursum
redibant, factum postea, et usu tacito introductum, ut illa in hæredes transirent, domino
superiore ita consentiente, et caducam hæreditatem in eum transferente, exsoluto certo
pretio, quo mediante, hæres caducum prædium relevabat. Lambertus Ardensis pag. 176 :
Cum igitur Arnoldus Markiniensis terram quæ in Ministerio, sive in Castellaria
Brugensium, et alia quæ in Ardea ex parte uxoris suæ Adelinæ sibi a Balduino sororio suo
jam mortuo exciderant et contigerant, a jamdicta Flandriæ Comitissa repostularet, et
Relevare, uti adhuc moris est et consuetudinis usus, vellet, etc.
Charta Willelm. Reg. Roman. ann.
1252. apud Kluit. Histor. Com. Holland. tom. 2. part. 2. num. 189. pag. 624 :
Quod omnes principes, nobiles et ministeriales principatus et feoda sua infra
annum et diem a nobis requirere et Relevare tenebantur... qui principatus et feoda sua
infra annum et diem requirere et Relevare a nobis contumaciter neglexerunt, omnia illa
feoda et principatus nobis vacaverunt et vacant.... quod ex quo Margareta comitissa
Flandriæ per annum et diem neglexit contumaciter requirere et recipere feoda,
etc.
Vide
Recognoscere Feudum.
Charta ann. 1229. e Chartulario S. Aviti Aurel. :
Concessimus etiam et voluimus, quod hospites censive propter mutationem
prebende Relevare nullatenus teneantur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Revelare, quod
sæpe fit et vicissim, pro
Relevare. Assis. ann. 1238. in Reg. S. Justi ex Cam.
Comput. Paris. fol. 32. r°. col. 1 :
Serjenteria Revelat usque ad centum libras, si
rex voluerit.
Relevium, Cowello lib. 2. Instit. Anglic. tit. 3. § 17. 19. est Servitus realis sive
patrimonialis tam ad feudum militare, quam soccagium spectans, qua feudatarius tenens per
servitium militare, sive mas, sive fœmina, qui die mortis antecessoris sui justam ætatem
complevit (ille scilicet vicesimum primum, hæc decimum quartum annum) certam pecuniæ
summam solvere tenetur. Qui vero per socam, id est per aratrum tenet, quidquid annui
reditus domino pendit, tantumdem relevii nomine pendet, etc. Leges Malcolmi II. Regis
Scotiæ cap. 1 :
Et ibi omnes Barones concesserunt sibi wardam, et Relevium, de
hærede cujuscumque Baronis defuncti ad sustentationem Domini Regis.
Charta
Libertatum Angliæ Henrici I :
Si quis Baronum meorum seu Comitum, sive aliorum qui
de me tenent, mortuus fuerit, hæres suus non redimet terram suam, sicut faciebat in
tempore fratris mei : sed legitima et justa Relevatione Relevabit eam. Similiter et
homines Baronum meorum justa et legitima Relevatione relevabunt terras suas de Dominis
suis.
Bracton. lib. 2. tract. 1. cap. 36. § 1 :
Cum homagia facta
fuerint, et fidelitatis sacramenta, ab illis qui plenæ ætatis extiterint, oportet statim
quod tenementum quod fuit in manibus antecessorum, et hæreditas quæ jacens fuit per
eorum decessum, Relevetur in manus hæredum, et propter talem Relevationem facienda erit
ab hæredibus quædam præstatio, quæ dicitur Relevium, de feodis militariis et serjantiis,
et aliis de quibus fit homagium, et regale servitium, vel de
sokagiis, de quibus jure nullum fieri debet homagium.
Placitum inter dominum et incolas de Hedingdon, apud
Kennettum ad ann. 1292. Antiq. Ambrosden. pag. 319 :
Præterea cum eas (f.
quis)
eorumdem hominum integram virgatam terræ tenens decesserit,
hæres ejus per duplicationem sui redditus annualis, et per quatuor solidos terminum
ultra Relevabit, et qui minus tenuerit de una virgata, ultra redditum suum duplicatum,
minus det secundum quantitatem tenementi sui.
Adde
Relevationem
Comitatus Lossensis ann. 1323. apud Jo. Mantelium part. 2. Hist. Lossensis pag. 18. et
seqq. Hinc emendanda Charta Gervasii Cenoman. Episc. ann. 1038. apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 1038 :
Concedo altare capellæ.... tali tamen ratione, ne in futuro
constitutio illa violari possit, ut subinde per vicarium a monachis prædicti
monasterii teneatur ; quo defuncto, alius ab Episcopo... subrogetur, nihil de
Revelatione ultra xx. solidos exigendo.
Legendum
Relevatione, ut et in alia Charta ann. 1212. ibidem col. 838 :
In his
maneriis seu villis habebit ipse Abbas sicut dominus Revelationes et hominia et
duellia.
Charta Theodorici Comitis Flandriæ ann. 1147. in
Tabul. S. Bertini :
Necnon de eisdem mansuris debitum quod vulgo Relief dicitur,
quod in quinque solidis ab iis qui aliis morientibus in possessione succedunt, dari
statutum est, etc.
Tabularium Majoris Monasterii :
Justum esse ut
Relevaretur, quando quidem esset defunctus.
Vide Regiam Majestat. lib. 2. cap.
68. 70. 71. 72. Matthæum Paris ad ann. 1215. in Charta Libertatum a Rege Johanne
concessarum. Bractonum loco laudato, Brodæum in Consuetud. Parisiensem art. 47. et
cæteros Practicos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Releveium, Eadem notione. Charta Richardi Regis Angl. ann. 1190. apud Marten. tom. 1.
Ampliss. Col. 990 :
Cum servitiis et homagiis et Releveiis, et cum omnibus
libertatibus et liberis consuetudinibus suis, etc.
Chartularium SS. Trinitatis
Cadom. fol. 70 :
Idem debet adhuc duo Releveia de mortibus patris et fratris
sui.
P. Carpentier, 1766.
Releveyum, quid sit, aperte explicatur in Instr. ann. 1320. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem.
pag. 28. col. 2 :
Releveyum appellatur, ut si aliquis teneat, ut prædictum est,
aliquid in feudum vel retrofeudum, vel terras, domos, vineas, prata, campos, vel alia
immobilia, sub censu annuo a dicto domino rege, vel aliqua de quibus dicto domino regi
provenire deberet laudimium : et postea illud quod tenet, vendit alicui alii, emptor
infra certum tempus pro rechatando, seu pro laudimio recipiendo, debet venire coram dom.
rege, vel alio potestatem habente : et si non rechatat vel facit laudari sibi infra
dictum tempus, rex potest capere ut commissum : et illa quæ interim ex fructibus,
proventibus, vel obventionibus dictæ terræ levata fuerint, vel feudis seu retrofeudis,
debent esse regis. Item si differat rechatare vel ad laudimium sumere per tempus
ordinatum ad sumendum dictas terras ad laudimium, et postea sibi laudentur, fructus,
proventus vel obventiones, qui inde exient de eo quod fuerit venditum, usque ad diem
laudimii sunt regis, illud appellatur Releveyum, id est, relevatio terræ
venditæ.
Relevium Rationabile, et
Legitimum dicitur illud quod a Lege statutum, vel Consuetudine inductum
est, ut distinguatur ab eo
Relevio quod a domini arbitrio pendet, quod
Relief à
mercy vocant.
Rationabile Relevium
legitur
![[]](img/image.png)
in Charta Regis Angl. apud Kennettum ad ann. 1346. Antiquit.
Ambrosden. pag. 469.
Legitima et justa Relevatio,
in Charta Henrici I. Regis Angl. ann. 1100. et
antiquum Relevium appellatur in Charta Magna Henrici III. in Legibus Kanuti Regis
cap. 97 :
Justa Relevatio, quæ Anglice vocatur Hereget.
Jus Relevii, in Constitutionibus Frederici Regis
Siciliæ cap. 110 :
Relevium capitalium dominorum,
in Charta ann. 1231.
tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 414. Ejusmodi sunt relevia
apud Anglos, de quibus in Charta Joannis Regis de Libertatibus Angliæ apud Matth. Paris
ann. 1215. pag. 178 :
Si quis Comitum vel Baronum nostrorum sive aliorum tenentium
de nobis in capite per servitium Militare, mortuus fuerit, et cum decesserit, hæres suus
plenæ ætatis fuerit, et Relevium debeat, habeat hæreditatem suam per antiquum Relevium ;
scilicet hæres vel hæredes Comitis de Baronia integra per centum libras ; hæres vel
hæredes Baronis de Baronia integra centum marcas ; hæres vel hæredes Militis de feudo
Militis integro per centum solidos ad plus, et qui minus debuerit, minus det secundum
antiquam consuetudinem feudorum.
Vide Glanvillam lib. 9. cap. 4. et Phillips. Histor. Jur. Angl. tom. 2.
pag. 215. sqq.
Relevium Comitis, apud Anglos, quod ad Regem pertinebat, olim erat 8. equorum ephippiatorum, et
frenis instructorum, 4. loricarum, 4. helmorum, seu galearum, 4. scutorum 4. hastarum, et
4. gladiorum, præterea 4. equorum venatoriorum et palefridorum frenis instructorum. Ita
Leges Kanuti Regis cap. 97. Willelmi Nothi vernaculæ cap. 22. et Henrici I. cap. 14.
Relevium Baronis, seu
Thaini, 4. equi, duo sellati et 2. insellati, et 2. gladii, et 4.
lanceæ, et totidem scuta, et galea cum lorica, et 50. marcæ auri.
Relevium Vavassoris, seu
mediocris Thaini, equus parentis, qualem habuit tempore mortis suæ,
ejusdem lorica, helmus, scutum, lancea et gladius. Vide Legem Longob. lib. 3. tit. 8. § 4.
Conr. 1.
Relevium Villani, Melius animal quod habuerit is, sive equus sit, sive bos, sive vacca, quo facto
recipitur villanus in franco plegio. Ita reddendum fuit caput 29. Legum Vernacul. Willelmi
Nothi. Vide
Heriotum.
Relevium Feudi Militaris, seu quod debet servitium integri Militis, est 100. sol. quod dimidii, 50. sol.
apud Littletonem sect. 112. Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 34 :
Et si doit on
savoir que par toute Normandie Relief est generalement determiné en fief de Haubert par
quinze livres : en Baronie par cent livres : és terres gaennables est fait Relief par
douze deniers l'acre.
◊ In plerisque Consuetudinibus municipalibus Galliæ
Relevium feudorum in linea directa non exsolvitur : in aliis, ut Ambianensi art.
7. Relevium est 60. solidorum Paris. pro feudo plani hominii : 10. vero
librarum pro feudo, quod in Pariam tenetur. At in collaterali Relevium fere
semper est reditus feudi annualis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In edicto
S. Ludovici Franc. Regis ann. 1235. apud
de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 55 :
Ordinatum fuit ad relevationem malarum consuetudinum, quod de patre ad filium,
vel alio modo, quando Relevare convenerit, nisi finator possit finare cum domino suo,
dominus tenebit domanium suum per annum, si
ibi sit terra arabilis, quæ
culta sit. Dominus capiet medietatem de vineis cultis, et si cultæ non essent, dominus
eas coleret, et fructus perciperet.
His subjungitur quid pro
vivariis,
garennis, nemoribus, hominibus, qui tailliam deberent, et retrofeudis
percipere
debeat dominus ratione relevii : quæ, si opus est, ibi vide.
◊ Relevia denique ex peculiare feudi singularis
conditione diversa quandoque sunt, nec Legi municipali obnoxia. Alia enim debent pro
relevio
cyrogrillum, ut in Hist. Episcopor. Lodovensium pag. 138. Alia
soleas
ferreas, in eadem Hist. pag. 156. et Perticensi pag. 228. Alia
accipitrem,
apud Locrium in Chronico Belgico, et in Histor. Ludov. pag. 170. Alia
cervum, in
eadem Hist. pag. 201. et apud Cironum lib. 1. Observat. Juris Canon. cap. 5. Alia
calcaria aurea, in Hist. Perticensi pag. 228. Turenensi pag. 59. Alia
clypeum
ceræ, apud Sanjulianum in Hist. Burgund. pag. 250. 251. Alia
marcam argenti,
apud Galandum de Franco Alodio pag. 106. Alia
paleam, ut in Charta ann. 1590.
legitur. Alia
decem libras Abbati domino feudi
et
pallium Cambellano, tom. 3. Annal. Benedict. pag. 277. Alia
equum centum
solidorum aut centum solidos
, tom. 4. eorumdem Annal. pag. 412.
Mitto alias quasdam ridiculas releviorum seu hominiorum conditiones, quas subinde
abrogarunt arresta Parlamentorum, cujusmodi est illa, de qua in voce
Bombulus.
Relevium ad Misericordiam, Gall.
Relief à mercy, quod domino præstatur ab hærede ad rehabendum feudum
paternum, ad ejus arbitrium, quæ quidem præstatio ad annuum feudi reditum postea redacta
est.
Relevoisons à plaisir
, in Consuetud. Aurelianensi art. 115. 116. 121. 122.
Vide Chartam Baronum Pictaviensium ann. 1269. apud Galandum de Franco alodio pag. 67. ubi
pag. 68. pro
de leurs doubles
, emendandum ex originali,
cens doublez
; et
pag. 69.
aucuns des songiez
, legendum,
sujects sans moyen
.
P. Carpentier, 1766.
Releveium Majus, f. quod ad arbitrium domini præstatur. Charta ann. 1247. ex Bibl. reg. col. 19 :
Ego Bernardus de Broquinne scutifer notum facio,... quod cum contentio moveretur
inter me ex una parte, et monachos de Noa ex altera, super eo videlicet quod ego majora
Releveia et majora auxilia capitalia ab ipsis petebam de quodam tenemento, quod tenebant
de me, etc.
Relevagium, Idem quod
Relevium. Literæ
Conventus S. Michaelis in Periculo maris ann. 1217. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
862 :
Exceptis placitis, Relevagiis et servitiis vavassorum ad equum, et aliis
escaretis in prædictis maneriis, quæ nobis volumus
reservari.
Charta Roberti Advocati Atrebatensis ann. 1245. apud
Lindanum in Teneræmunda :
Et omnia jura quæ habere debet dicta Ecclesia
Cameracensis in introitibus, exitibus, venditionibus, et emptionibus, et Relevagiis
omnium terrarum, et aliorum quorumcumque in tenemento suo, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1227. ex
Chartul. C. eccl. Camerac. ch. 70 :
Quæ terra debet capitulo nostro in quolibet
Relevagio septem solidos et dimidium.
Chartul. S. Corn. Compend. fol. 211. v° :
Item quisque denarius illius maiagi, debet quindecim denarios de Relive, quando
ille qui debet decedit.
Et fol. 212. r° :
Item apud Antechi xxv. solidos
de censu,... et quando
tenens decedit, terra debet nobis Relevagium.
Varie hanc vocem a
nostris formatam reperimus. Charta Phil. comit. Fland. ann. 1167. in Tabul. S. Petri
Gand. :
Præterea quicquid.... de redemptione terræ, quod dicitur Relif, datur,
æquali modo partientur.
Alia ann. 1316. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 70. r° :
Je Alis de Joinvile, dame de Biaufort,.... je soie entrée en la feauté et en
l'omaige de ..... l'evesque de Leingres de la terre de Chacenay ;... et il me demandast
devant la reprise, que je ly donasse pleiges et seurté dou Reilhe et dou rachat de la
dite terre.
Infra
pluries
Relié. Recogn. feud. MS. dom.
de Veteri-ponte ann. 1366 :
Vint et sept soulx, six deniers de cens en vantes et en
Reliers, etc.
Charta ann. 1348. ex Chartul. Bonæval. :
Roul Rotet
chevalier.... fina.... pour demoiselle fame feu Aubert Potet, à cause de la garde de ses
enfans et du Relevage des terres assises à Champigny, douquel Relevage, etc.
Relevamen, Eadem pariter notione. Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1201. in Tabulario
S. Bertini :
De eisdem mansuris Relevamen 5. solidorum.
Vide
Rachetum, et mox
Relevator.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1224. ex
Chartul. 23. Corb. :
Ego vero dictam præposituram.... quittavi in perpetuum, cum
omni jure ad eamdem pertinente, videlicet justitiis, Relevaminibus, mortuismanibus,
invadiamentis, etc.
Relevamentum,
Relevement, in Consuetud. Lotharena tit. 16. art. 9. Domesday :
Quod Thainus vel Miles Regis dominicus moriens pro Relevamento dimittebat Regi
omnia arma sua, et equum unum cum sella, alium sine sella ; quod si essent ei canes vel
accipitres, præstabantur Regi ut si vellet acciperet.
Vide
Heriotum.
Tabularium Vindocinense ch. 53. :
Notum sit quod manufirmam, quam dedit nobis D.
Otbertus moriens apud Vindocinum, calumniatus est nobis Gaufredus de Turniaco, dicens
nos debere Relevamentum dare secundum pretium terræ, et habere Vicarium in ea ; sed cum
veniremus in judicium dissertum est et definitum, Relevamentum illius terræ non esse
nisi de pretio 100. solidorum, id est 8. solidos et 4. denarios, nec debere esse in ea
Vicarium. Actum anno 1071.
Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 70 :
Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, Hugonem de Rupi-saltu et uxorem
suam, Mariam nomine, dedisse monachis S. Vincentii in elemosina Relevamentum altaris
ecclesiæ de Soldiaco ; idem namque Hugo excommunicatus erat, et tota familia sua, pro
preda monachorum de Soldiaco, quam pro eodem Relevamento rapuerat : sed tandem
predicta uxore sua gravi egritudine oppressa, qua et mortua fuit, de cujus hereditate
erat Relevamentum supradictum, Hugo et mater ejus uxoris, nomine Mathildis, et eadem
uxor sua supradictum Relevamentum dederunt et concesserunt monachis S. Vincentii, et
absolutionem excommunicationis jussu domini Ildeberti episcopi acceperunt. De ventis
et Relevamentis occasione transmutationis,
in Statutis Collegii Sagiensis ann.
1427. apud Lobinellum tom. 5. Hist. Paris. pag. 698. col. 2. Vide
Notas ad Vitam B. Bernardi Abbatis Tironensis pag. 273.
Relevatio. Tabularium Vindocinense ch. 1038 :
Nihil de Relevatione ultra 15. solidos
exigendo.
Charta Henrici I. Regis Angl. ann. 1100 :
Si quis Baronum
meorum, Comitum, vel aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, hæres suus
non redimet terram suam, sicut facere consueverat tempore patris mei, sed justa et
legitima Relevatione relevabit eam.
Radulfus de Diceto ann. 1137 :
A
Militaribus viris homagia, Relevationes ; ab hominibus inferioris manus fidelitates
extorsit.
Sugerius Epist. 57. ad Regem Ludovicum :
Causas et placita
vestra, tallias et feodorum Relevationes, victualia etiam sperantes in reditu vestro,
reservamus.
Relevatio terrarum, in Charta ann. 1278. apud
Murator. delle Antic. Estensi pag. 182. Adde Epistolam 238. Stephani Tornac. 2. edit. ubi perperam
editum est
Revelationibus. Relevoison, in Consuet. Aurelian. art. 281.
Monstroliensi art. 8. Vimacensi art. 1. Normannica cap. 31. 33. 34. 35. Vide
Relevatio 4. et
Redemptio
2.
P. Carpentier, 1766.
Relevarium, Eodem intellectu. Charta ann. 1241. in Reg. 4. Armor. gener. pag. vj. :
Ego et hæredes mei tenemur garantizare dictam terram,... et eam quietam facere
eisdem ab omnibus redditibus, Relevariis, talliis et auxiliis et omnimoda
consuetudine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Relevatum, Idem quod
Relevium. Charta ann. 1221. tom. 2. Chartularii S.
Vandregesili pag. 1367 :
Et si dominus Rex, vel dominus de Granville, vel aliquis
dominus principalis, thalliam, vel Relevatum, vel servicium, vel auxilium de prædicto
tenemento exegerit, unde justicia dictante satisfieri oportuerit, ego de meo proprio
dominico totum præfatum tenementum acquietabo, et ab monachis..... nichil omnino exigere
potero.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1187. in
Chartul. Mont. S. Mart. part. 6. fol. 103. r°. col. 2 :
Nos eis de decima pro posse
nostro contra omnes inquietantes consilium et auxilium præstabimus ; sed et pensionem
Relevati indulsimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Relevatus, Eadem significatione. Chartularium S. Vandreg. tom. 2. pag. 2068 :
Decem
libras Andegavenses dabit nobis pro Relevatu.
P. Carpentier, 1766.
Releyum, Eadem acceptione. Reg. 85. Chartoph. reg. ad ann. 1318. fol. 21. v° :
Concessum magistro Guidoni de Balma clerico officium quintorum denariorum,
grossarum emendarum, Releyorum, rachatorum feodorum, et aliorum jurium nostrorum, etc.
Rillie,
eodem sensu, in Charta Petri de Chambliaco ann. 1307. ex Reg. 44. ch.
87 :
Item les Rillies, les treziemes, les fourfaitures, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Relief d'home,
appellatur Mulcta pecuniaria pro homine occiso, in Stabil. S. Ludov. cap. 104 :
Et
icelle amende si est appellée Relief d'home.
Et cap. 121 :
Le Relief d'un
homme, c. sols et ij. den.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Relevator, Cliens obnoxius
relevio. Edictum S. Ludovici ann. 1235. paulo ante
laudatum :
In retrofeudis venientibus infra annum dominus habebit Relevamen, et in
fine anni pro quolibet retrofeudo habebit servitium quatuor Parisiensium quas Relevator
tenebitur reddere domino. Et si dos fuerit in quolibet feudato Relevato, faciet
satisfactionem secundum valorem dotis.