« »
 
RESTAURARE 1, RESTAURARE 2.
[]« 1 restaurare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 154b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESTAURARE1
1. RESTAURARE, Bulla Nicolai II. [] PP. ann. 1061. apud Hickesium Gramm. Anglo-Saxon. pag. 177 :
Nullus Rex, Dux, Marchio.... præsumat.... hanc tui episcopatus confirmationem in aliquo lædere, vel minuere, aut Restaurare,
hoc est, infringere, aliudve simile agere ; sed vereor ne mendum sit in hac voce, quæ non occurrit in aliis similibus sequendi formulis et cujus notio, si responderet verbo, contraria omnio videretur ; nam Restaurare pro Instaurare dixerunt Tacitus lib. 3. et 4. Justinus lib. 2. Ulpianus leg. 4. fin. Dig. ad Legem Jul. de adult. quod tamen verbum uti barbarum respuit Scaliger senior, Cardanumque eo sæpius utentem redarguit Exercit. 195. quod non Restar sed Instar dicatur. Servius ad Virgilium Æneid. 2 :
Instar autem est ad similitudinem ; unde non Restaurata, sed Instaurata dicuntur ædificia ad antiquam similitudinem facta.
Sed hæc Servii non impedierunt quominus verbum Restaurare passim usurparent recentiores. Vide Vossium lib. 4. de Vitiis serm. cap. 21.
[]« 2 restaurare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 154c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESTAURARE2
2. RESTAURARE, Resistere, refragari. Charta ann. 1231. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 3. pag. 158 :
Promiserunt etiam et juraverunt non esse in consilio, vel facto, seu assentimento, quod castrum S. Miniatis perdat honorem, vel sua jura diminuat, et contrafacere volentibus bona fide Restaurabunt. Restoier,
pro Restituer, dédommager, Damnum resarcire, compensare. Charta Joan. comit. Drocens. ann. 1288. ex Reg. Chart. comitat. Montisf. in Cam. Comput. Paris. fol. 39. v° :
Et s'il avenoit que nostre chiere mere se sentit en aucune chose déceue, nous li serions tenus à Restoier et acroistre.
Vide Restaurum.