« »
 
ROCA 1, ROCA 2, ROCCA, ROCCHA, ROCHA 1, ROCHA 2, ROCHA 3, ROCHA 4.
[]« 1 roca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 201b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCA1
1. ROCA, Petra, rupes, Gallis Roche ; item Arx in rupe exstructa, ut mox Rocca. Præceptum Caroli Calvi ann. 840. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 30 :
Terminat prædictus alodis de una parte ad molinos Gualampadi, qui sunt serti (f. siti) in ripa Urbione, ubi signa supraposita atque decurias ; deinde vadit per torrente et per ipsum montem superiorem usque in Roca, ubi signa posita sunt.
Præceptum ejusdem Regis ann. 855. in Appendice Marcæ Hispan. col. 787 :
Rocam, quam vocant Frusindi, quam eorum genitor per aprisionis auctoritatem tenuit.
Vide Rocha 1.
[]« 2 roca » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 201b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCA2
2. ROCA, Rocha, Mansio, cella in rupe excisa ; unde nostris Roche, pro Cella vinaria, vulgo Cave. Charta pro eccl. S. Vinc. in Hisp. ex Chartul. Cluniac. :
Habet supradicta ecclesia decem jugatas bene cultas, duas azeniarum Rocas, duos molendinos, etc.
Charta ann. 1189. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 357 :
Præter hæc dedit Petrus de Brion prædictis canonicis unam Rocham et hortos, quos emerat a Salomone Dognes.
Charta ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 355 :
Jehan du Moulinet demeurant à Tours fist faire une voute, appellée ou pays Royche, en la maison où il demeure.
Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 144. ch. [] 465 :
Icellui Jehan avoit trouvé ladite exposant en sa Roiche ou cave.
Aliæ ann. 1404. in Reg. 159. ch. 169 :
Icellui prestre en soy cuidant lever et reculant cheut en une Roche ou cave.
Rursum occurrit in aliis ann. 1405. ex Reg. 160. ch. 174. Vide mox
[]« Rocca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 201c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCCA
ROCCA, Rocha, Castellum vel præsidium in rupe, seu clivo exstructum. Italis Rocca. Auctor Mamotrecti 2. Reg. :
Arx, dicitur Rocca.
Annales Fr. ann. 767 :
Multas Roccas et speluncas conquisivit.
Chronicon Farfense apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 589 :
De castello Tribuco cum Rocca sua.
Et col. 624 :
In præsidium se cujusdam nostræ contulit Rocchæ.
Rolandinus de Patav. de factis in Marchia Tarvisina lib. 6. cap. 6. apud eumdem Murator. tom. 8. col. 258 :
Voluit Eccelinus arcem sive Roccham Estensem et alia collateralia castra suo dominio subjugare. Estensis Roccha seu castrum,
ibidem col. 259. Chronicon Tarvisinum apud eumd. Murator. tom. 19. col. 817 :
In hoc tamen verius proverbium comprobatur : Nullum castrum oppidumve vel Rochiam fortia esse, ad quæ asellus auro onustus non possit accedere.
Adde Laudes Papiæ, tom. 11. ejusd. Muratorii col. 38. Chronicon Ceccanense, seu Fossæ-novæ ann. 1185 :
Adepti sunt Saloniciam cum multis civitatibus et castellis et Roccis de Romania.
Occurrit iterum ann. 1187. et sæpe in Scriptoribus Italicis, passim etiam apud Leonem Ostiensem, Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium pag. 14. 88. etc. Gobelinus Persona in Cosmodromio pag. 259 :
Arx, quæ vulgo Rocka dicitur.
Philippus Mouskes in Henrico I :
S'en ot Buiemont de Sesille,
Et cil fu au prendre Andioce,
U il a mainte Roce.
[]« Roccha » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 201c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCCHA
ROCCHA, Castellum vel præsidium in rupe. Charta ann. 1217. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 1294. edit. ann. 1717 :
Ecclesias eidem Tarracinensi ecclesiæ in perpetuum unitas manere decernimus, cum omnibus juribus earum, rebus ac pertinentiis in ecclesiis, monasteriis, præsidiis, Rocchis atque castellis.
Vide Rocca. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Roccha Lignaminis, Munitio, ut opinor, e ligno constructa. Turris lignea. Chronic. Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 522 :
In capite vero utriusque partis (pontis admodum spatiosi) erant pontes levatorii, et singulæ Rocchæ lignaminis valde fortis.
[]« 1 rocha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 202b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCHA1
1. ROCHA, Rupes, Gallice Roche. Diodorus Euchyon. lib. 1. Polychemiæ cap. 17 :
Ceræ, thuris, colophoniæ, aluminis Rochæ, etc.
nostris, Alun de Roche, Alumen rupis, Anglis Roche alum, qua significatione sumenda videtur vox Rocea in Literis Edwardi IV. Regis Angl. ann. 1476. apud Rymer. tom. 12. pag. 28. col. 1 :
Tam ad sufficiens cariagium pro conductione feretri præcarissimi patris nostri Richardi Ducis Eborum pro sepultura sua ordinati, quam ad carpentarios, junctores, pictores, candelatores, qui in hac parte necessarii fuerint et opportuni, ac ceram, Roceam et filum, ubicumque inveniri[] poterunt.
Occurrit etiam apud Heliam Monachum de Lapide Philosoph. Donatio ann. 901. in Appendice Marcæ Hispan. col. 836 :
De meridie in ipso monte vel in ipsa Rocha.
Alia Donatio ann. 998. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 353 :
Pervenit per ipsa limite de ipsa Rocha usque in Petramela.
Charta ann. 1234. apud Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 817 :
Platea adjacenti super quadam Rocha, etc.
Hist. Cortusiorum lib. 8. cap. 2 :
Incœptum fuit Castrum Estensis Rochæ.
Vide Rocca et Rochus.
[]« 2 rocha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCHA2
2. ROCHA, Alia notione. Tabularium Absiense fol. 187 :
Concessimus quoddam fossatum per maresium,... per quod buscam et Rocham et quæque necessaria de maresio traherent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rocham hic intelligo juncum tenuissimum et ad instar gladioli utrimque secantem, quem Rosche vocant Normanni, et unde sedilia contexunt elegantissima.
P. Carpentier, 1766.
Ubi cespitem interpretor. Nostrates Roque et Rocque, glebam, vulgo Motte de terre, appellarunt. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 57 :
Icellui Bellier qui n'avoit point de baston, en soy revengant se abbaissa à terre et print une Roque de terre, que il geta audit Dauceure.
Aliæ ann. 1414. in Reg. 167. ch. 435 :
Lequel prestre print une ou pluseurs Rocques de terre, et les getta à icellui Mahieu.
[]« 3 rocha » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCHA3
3. ROCHA, Cella in rupe excisa. Vide supra in Roca 2.
[]« 4 rocha » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCHA4
4. ROCHA. Titulo voluminis depositi in Archivio Status Romani legitur :
Inventarium Rocharum et aliarum rerum tempore d. n. Pii pape II, mcccclviii.