« »
 
[]« Romanus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROMANUS
ROMANUS. Romani olim dicti, qui alias Christiani, vel etiam Catholici. Lucifer Calaritanus de non parcendo in Deum delinq. pag. 281 :
Itaque eum non esse illum verum Dei Filium dicitis,..... nos vero Romani dicimus unius substantiæ cum patre illum esse.
Ita etiam usurpant Theodosius Junior in Epist. ad Acacium Episcopum Berrhoensem in Synodo Ephesina, et Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vandal. Sed et hæretici ita Catholicos per convitium indigitabant. Gregorius Turon. lib. 1. Mirac. cap. 25 :
Romanos enim vocitant homines nostræ religionis.
Adde cap. 79. 80. apud S. Audoenum lib. 2. Vitæ S. Eligii cap. 19. plebs vici Noviomensis diœcesis prophanis ritibus adhuc addicta, Eligium per convicium Romanum appellat :
Nunquam tu, Romane, quamvis hæc frequenter taxes, consuetudines nostras evellere poteris, etc.
Sed et non desunt, qui Romanos Provinciarum a Romanis subactarum incolas a religione appellatos dixerunt ; in quibus est Bivarius in Commentario ad Pseudochronicon Maximi pag. 313. quæ sententia, quantum a vero absit, norunt, qui literas norunt.
Romani, Veteres Provinciarum incolæ, qui Romanis olim paruerant, sic appellati respectu Barbarorum, qui has invaserant, ut pluribus docuimus in v. [] Barbarus. Vita S. Canuti, tom. 3. Julii pag. 132 :
Italicis vero terminis incognitus non erat ; et ipsis Francigenis, qui et Romani dicuntur, admodum bellicosis, non tam admirandus quam et metuendus insonabat.
Viri Francici idiomatis, Romanæ linguæ homines, dicuntur Wandelberto de Miraculis S. Goaris cap. 11. Vetus Charta apud Meurissium in Histor. Episcopor. Metensium pag. 410 :
Romani nitebantur redire ad locum suæ professionis, illi remanere in loco suæ cognationis.
Lingua Romana, quam gentibus domitis cum jugo ipso Romani imposuerunt, ait S. August. lib. 17. de Civitate Dei cap. 7. maxime vero ita nostri vulgarem, et, qua hodie utimur, appellarunt, quod a Romana puriore ortum habeat. Dudo lib. 3. Moribus Norman. :
Rotomagensis civitas Romana potius quam Dacisca utitur eloquentia.
Statuta Synodalia Odonis Parisiensis Episc. :
Et si invenerit discrete et modo debito baptizasse, et formam verborum in Romano integre protulisse, approbet factum.
Albericus in Chron. ann. 1177 :
Multos libros et maxime Vitas Sanctorum, et Actus Apostolorum, de Latino vertit in Romanum.
Philippus Clarevallensis de Miraculis S. Bernardi cap. 4. § 15. Eberhardum Germanum inducit Romanam linguam, Gallicam vocantem. Et cap. 10.
Populum Romanæ linguæ
appellat Gaufridus Monachus. Continuatio de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 29 :
Ut enim de facultate vulgaris linguæ, id est, Theutonicæ, quæ ei naturalis erat, et Romanæ, quæ accidentalis, omittam, in utraque inoffensus erat.
Adde pag. 625. Tabularium S. Flori in Arvern. ann. 1280 :
Renuntiantes super hoc dictæ partes certæ de facto, et de jure certioratæ, lingua Romana, cuilibet exceptioni doli.
Chronicon Monasterii S. Trudonis lib. 1. pag. 348 :
Nativam linguam non habuit Teutonicam, sed quam corrupte nominant Romanam, Teutonice Wallonicam, al. Walloniam.
Testimonia pro Ecclesia Turon. contra Dolensem apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 915 :
Addidit tamen, quod dixit professionem in lingua Romana et Latina.
Vide Ægidium Aureæ Vallis Monachum cap. 98. pag. 201. cap. 111. pag. 229. et Cangianam Præfationem in hoc Glossarium num. 13. et 14. Joannes Mandevilla in Itinerario :
Et sachiez, que j'eusse cest livres mis en Latin, pour plus brievement deviser ; mais pour ce que plusieurs entendent miex Roumant que Latin, je l'ay mis en Roumant.
Ita passim Poetæ nostrates. MS. :
Car à l'eschole fu quant il fu petis,
Tant que il sot et Romans et Latin.
Le Roman de la prise de Jerusalem MS. :
Car mult sot bien escrire en Latin et Roman.
Balduinus de Condato MS. :
Tu as dit la Patenostre
Saint Julien à ce matin,
Soit en Roumant ou en Latin.
Poema de Vulpe coronato :
En Roumanche, ou en droit Latin.
Jacobus Hemricurtius de Bellis Leodiensibus cap. 38 :
Estoit tres sage Chevalier, et de grande eloquence en Romans et en Tiesche.
Etiamnum Belgæ linguam Romanam vocant Wallonicam : et Brabantiæ et Flandriæ regiones, ubi lingua Wallonica obtinet, Le Roman pays.
Romancier, in linguam Romanam vertere. Joannes de Langres, seu Lingonensis,[] in versione libri Boetii de Consolatione Philosophiæ MS. :
Nuls homs qui n'a engin divin,
Ne puet comprendre le Latin,
Dont encore se doit moins fier
De tel Latin Romancier.
Vide, quæ annotarunt Stephanus Paschasius et Fauchetus lib. 1. de Poetis Francicis cap. 6. et supra Romancia.
Romanitas, Lingua Romana seu Francica. Lambertus Ardensis :
Solinum autem de naturis rerum non minus Physice ac Philosophice perloquentem quis nesciat a.... Simone de Bolonia.... de Latino in sibi notissimam Romanitatis linguam fida interpretatione translatam, etc.
Romane, Vulgari Francorum idiomate. Liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 93 :
Si Conversus est vel Monachus, qui non intelligit literas, idem illi Romane exponat Sacerdos, et Conversus Romane confiteatur se peccasse cogitatione, locutione, et opere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romanice, Eodem intellectu. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 47 :
Duo paria palmariarum, quæ ita Romanice nuncupantur, manusque defendunt a colore caldariæ, etc.
Eadem fere leguntur apud S. Wilhelm. lib. 1. Constit. Hirsaug. cap. 98.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romanum, nude, vel Romanum verbum, Lingua Francica communis. Statuta Ecclesiæ Nannetens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 931. num. 3 :
Baptismus cum omni reverentia et honore et cum magna cautela fiat, maxime in distinctione verborum et prolatione, in quibus tota virtus sacramenti consistit, scilicet, Ego te baptizo, etc. Et in Romano verbo sub hac forma laicos doceant Sacerdotes debere frequenter baptisare pueros.
In Manuali Henrici Sistaric. Episc. eod. tom. col. 1079. num. 3. legitur :
Et in Romano doceant Sacerdotes laicos baptizare pueros.
Statuta Cisterc. ann. 1200. ibidem col. 1295 :
Librum, qui dicitur Cantica Canticorum, translatum in Romanum incendi faciant.
Adde Statuta Ecclesiæ Aurel. apud eumd. Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1274.
Romanus, Liber Romane, seu lingua vulgari Francica scriptus, quomodo fabulosas Historias vernacule conscriptas etiamnum Romans dicimus. Lambertus Ardensis :
Librum, quem ab agnominatione suæ proprietatis Silentium, sive Romanum de Silentio nominavit.
Computus ann. 1245. e Bibl. Regia :
Pro quodam Romano religando et pro historio de Roncevaux xx. s.
 :
Li uns viole, li autre conte Romans.
 :
Fabliaus et chançon de geste,
Romans de lui et de sa beste,
Mainte autre conte par la terre :
Mais onques n'oistes la guerre,
Qui tant fu dure et grant et fin,
Entre Renard et Ysangrin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romancius, Eadem significatione. Literæ Johannis Regis Bohemiæ apud Baluzium tom. 1. Miscell. pag. 162 :
Nuper autem retulit nobis religiosus vir frater Petrus de Castro-Reginaldi Ordinis Fratrum Prædicatorum, quod in magnum ipsius Ordinis dedecus et contemptum facti sunt Romancii, chronicæ et moteti, in quibus continetur, quod claræ memoriæ dominum et genitorem nostrum Imperatorem Henricum (VII.) frater quidam Bernardus de Montepeluciano Ordinis supradicti, administrando ei sacramentum Eucharistiæ, venenavit, etc.
Ibidem pag. 164 :
Ideo rogamus, quantum [] possumus, universos, ut..... non credat narrationem ignorantium et Romancii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romancium, Gallica lingua vulgaris. Sententiæ Inquisitionis Tolos. pag. 300. et 309 :
Item pluries audivit legi..... de libris fratris Petri Johannis Olivi in Romancio seu vulgari.
Sententia arbitralis ann. 1400 :
Quam quidem sententiam... Joannes Rigaldi ibidem coram dictis partibus, alta et intelligibili voce, vulgariter, id est, in Romancio prælegit.
Statuta Ecclesiæ Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 963. num. 10 :
Item, monemus Curatos et eorum loca tenentes, ut quolibet mense, die Dominica qualibet, post officium Missæ publicent, et in Romancio exponant Constitutionem apostolicam incipientem,Quoniam intelleximus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romantium, Idem. Constitutiones MSS. Pontii Episc. Conseran. ann. 1364 :
Mandamus omnibus et singulis Rectoribus..... ut..... in Romantio exponant, etc.
Romancium, etiam appellant Hispani vulgare suum idioma, quod ut et Gallicum ac Italicum, a Romano seu Latino sumat originem. Frustra enim Bivarius in Notis ad Chronicon Maximi pag. 313. et 332. contendit, Hispanos sic suam linguam appellasse, quod eam ita indigitarint Gothi Ariani, a Religione Romana, quam profitebantur. Jacobus I. Rex Aragon. in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Statuimus, ne aliquis libros veteris, vel novi Testamenti in Romancio habeat, et si aliquis habeat,...... tradat eos loci Episcopo comburendos, quod nisi fecerit, sive Clericus fuerit, sive Laicus, tanquam suspectus de hæresi..... habeatur.