« »
 
SICARIA 1, SICARIA 2, SICCARIA, SYCARIA.
[]« 1 sicaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 468c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SICARIA1
1. SICARIA. Charta Philippi Regis Fr. ann. 1317. apud Argentræum in Hist. Armoric. lib. 5. cap. 34 :
Item villam et castellaniam de Pontrieu, ac salsariam de sancto Gilda, cum omnibus feodis et retrofeodis, dominiis, firmis, bladis, molendinis, Sicariis, juribus et aliis emolumentis, etc.
Vide an idem sonet quod Sica et Sichetus. Vide Siccaria. Idem quod mox Siccaria.
[]« 2 sicaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 468c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SICARIA2
2. SICARIA, Alia notione, Societas, congregatio, ut videtur, apud Buschium de Reform. Monast. tom. 2. Script. Brunsvic. Leibnitii pag. 836 :
In Magdeburgensi vero Sicaria blaveis utuntur (Præmonstratenses) cappis... Abbas Præmonstratensis superior est omnium monasteriorum sui ordinis ; sed Præpositus B. Virginis præfatus cum tota sua Sycaria est exemtus ab ejus obedientia ; huic Præposito B. Virginis omnes de Sicaria sua tenentur obedire.
P. Carpentier, 1766.
◊ Leg. forte Secaria, idem quod Secta 2. Vitæ institutum.
[]« Siccaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 469a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SICCARIA
SICCARIA, Agri portio, ubi siccantur panni eloti. Arestum Parlam. Paris. 10. Jan. 1320 :
Super debato saisinæ quarundam Siccariarum pertinentium ad dictum Militem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Malim eo loci Siccariam interpretari locum ubi siccantur pisces, vulgo Secherie, vel tributum quod ex iis locis percipitur, ut in Charta ann. 1317. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 472 :
Item villam et castellanias de Pontrieu et de Rupederiani... cum omnibus feodis, et retrofeodis, firmis, bladis, molendinis, Siccariis, juribus et aliis emolumentis, etc. Siccatura piscium,
dicitur in Charta ann. 1225. inter Schedas ejusd. Lobinelli.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ea procul dubio notione usurpatur, in Charta Joan. ducis Brit. ann. 1279. ex Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 31 :
Cum mercatores de Bayonia proponerent Sicaria piscium de loco beati Mathæi in finibus terrarum, ac ipsius Sicariæ jura et pertinentia ad eos... pertinere,... ac peterent guod nos Sicariam, jura et pertinentia hujusmodi mercatoribus liberaremus eisdem..... Concedimus dictam Siccariam congrorum et merluciorum, cum suis pertinentiis et juribus consuetis, habendam et tenendam ab eis... Debemus etiam nos... districte servare,..... quod nemo, exceptis ipsis mercatoribus,..... possit in dicta Siccaria congros et merlucios, a Paschate usque ad festum B. Michaelis in monte Tuba, siccare.
[]« Sycaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 684c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYCARIA
SYCARIA, ut Sicaria 2. Vide ibi.