« »
 
SPANGA 1, SPANGA 2, SPANGA 3.
[]« 1 spanga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 540c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPANGA1
1. SPANGA, Fibula, ex Teutonico Spanghe, quod idem sonat. Rudolphus Presbyt. in Vita Hrabani Abbat. :
Quædam matrona nobilis.... fibulam suam auream, quam lingua Francorum Spangam vocant, in ipso transitu perdidit.
Joan. Buschius in Chronico lib. 1. cap. 28 :
Undecimus fuit frater Egbertus..... metallorum in Spangis pro libris fusor bonus.
Id est, fibularum ærearum, quibus libri constringuntur.
[]« 2 spanga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 540c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPANGA2
2. SPANGA, Trabs exterior, quæ muros invicem continet, ex eadem voce Teut. Spangh, fibula, quod ædificium connectat. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. 349. Lex Bajwar. tit. 9. cap. 7. et 8 :
Trabes vero singulæ cum 3. sol. componantur. Exteriores vero, quas Spangas vocamus, eo quod ordinem continent parietum, cum 3. sol. componat.
[]« 3 spanga » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 540c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPANGA3
3. SPANGA, ut infra Spanna. Chron. Corn.
Zantfliet
ad ann. 1456. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 492 :
Reliquerunt autem illic Turci undecim fundas grossas seu bombardas, quarum sex continebant in longitudine 33. Spangas manuales, et septem in latitudine.