![[]](img/image.png)
«
1 stallum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 577b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/STALLUM1
1. STALLUM, Locus, ubi quis habitat, sedet, stat. Præsertim ita appellatæ in foris et
nundinis mercatorum sedes vel apothecæ : vox, ut videtur, contracta ex
Stabulum.
Charta Philippi Aug. Reg. Fr. ann. 1195. pro Communia S. Quintini :
Tale est forum
nostrum, quod quisquis in forum venerit, Stallum suum statuere possit, ubi terram vacuam
repererit, suumque solvat stallagium, salvis et liberis exitibus domorum et camerarum,
in quibus manebunt.
Rigordus ann. 1183 :
Inter murum exteriorem et ipsas
Halas, mercatorum Stalla fecit erigi desuper operta, ne mercatores tempore pluvioso a
mercatura cessarent.
Charta anni 1195. in Tabul. Vindocinensi fol. 274 :
Donavi 40. solid. annuatim habendos in meis Stallis carnificum.
Charta
Goffredi Episcopi Lingonensis ann. 1164 :
Excepto, quod Comes in ea (terra
mercati)
Stalla concedere solis cambiatoribus potest, tantummodo ad cambiandum,
etc.
Adde Acta Episcop. Cenoman. apud Mabillon. tom. 3.
Analect. pag. 356. et Miræum tom. 1. pag. 277.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stallus, Eadem notione, in Charta censuali Leduini Abb. S. Vedasti ann. 1036 :
Stallus cordarum in mense, 1. den. Stallus cerarii in mense, 1. den.
Pluries ibi. Charta ann. 1189. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 193 :
Novem quoque Stallos in foro Divionensi, etc.
Litteræ Philippi Aug. Reg.
Franc. tom. 3. Ordinat. pag. 260 :
Concessimus... duos Stallos ad vendendum
carnes.
Charta ann. 1276. in Chartul. Domus Dei Pontisar. :
Grandis domus
de burgo sita ante Stallos panum, etc.
In alia vernacula ann. 1278. ibid. de
eadem domo :
Assise devant les Estaus au pain. Estaux des lingieres. Estaux de
bazaniers,
in Statuto Caroli V. Reg. Fr. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. pag. 106.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stalla, Eodem significatu. Regest. Prioratus de Cokesford. apud Th.
Blount in
Nomolex. Anglic. :
Quod si aliquis portaverit res suas ad forum et posuerit super
Stallas, faciet redemptionem pro eis, etc.
Stallum interdum pro
Stallagio sumitur, hoc est tributo, quod ex
Stallis
mercatorum eruitur. Ita in aliquot Chartis observare est apud Miræum in Diplom. Belg. lib.
2. cap. 31. et 44.
Stallagium, Præstatio pro
stallis, seu jure ea habendi in foris, mercatis, et
nundinis. Bromptonus :
Stallage, est exactio pro statione in plateis tempore
nundinarum.
Charta Philippi Aug. ann. 1185. apud Morinum in Hist. Vastinensi
lib. 5. pag. 707 :
Carnifices reddent Stallagia, quæ debent.
Charta Aalis
Ducissæ Burgundiæ ann. 1219. in Tabul. S. Dionysii de Vergeio :
Centum solidos
Divionenses in Stallagiis fori de Nuis, et annuatim
persolvendos in
Octavis S. Dionysii, etc.
Aresta ann. 1276. in Regesto
Olim fol. 33 :
Viso privilegio S. Ursini Bituric. pronunciatum fuit, quod in Burgo suo Prior et
Capitulum retinere non possunt scambsorem, nisi habeat stallum ad cambium, et solvat
Stallagium, sicut alii scambsores de villa Bituric.
Charta ann. 1141. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan.
col. 293 :
Ego igitur suadente matre et consulente dedi in dotem ecclesiæ partem
Stalagiorum quæ ad Comitatum pertinet in urbe Redonensi.
Litteræ Philippi Aug.
Reg. Fr. ann. 1182. tom. 3. Ordinat. pag. 259 :
Quisque carnificum singulis
diebus Dominicis quibus sciderit carnes porcinas sive bovinas, debet preposito nostro
obelum de Stallagio. Reditus Stalorum panum et carnium,
in Charta ann. 1269.
apud Thomasser. in Biturig. pag. 96. Adde Miræum tom. 1. pag. 300. et Kenneti Antiquit.
Ambrosd. pag. 114. et 311.
Stallagium, Anglis, usurpatur pro Quietum esse de quadam Consuetudine exacta pro platea
capta, vel assignata in nundinis, et mercatis. Ita Rastallus. Monasticum Anglic. tom. 2.
pag. 187 :
Cui etiam dedit idem Comes Stallagium per totum hundredum de Halton, et
libertatem sibi et hominibus suis de hundredo de Halton libere vendendi et emendi tam in
Cestria quam in Comitatu, et Wycis, ubi tuno non fuit lex ulla, omnia sine tol et stud,
præter sal et equos.
Pag. 191 :
Omnes quietantias, quas burgenses mei in
ipso burgo habent, emendi et vendendi in foro et extra forum, ut nec tolnettum, nec
Stallagium reddant.
Adde pag. 71. et 303. Charta Johannis I. Ducis Brabantiæ ann. 1263. vel 1264. apud Miræum tom. 1.
pag. 438 :
Pannarii de Ronsen habebunt Stallagium in halla de Lovanio, et in
omnibus mercatibus terræ nostræ erunt sine censu et onere.
Estallagium, Idem quod
Stallagium : ex Gallico
Estallage. Tabularium
Ecclesiæ Ambian. :
Et in illis villis habet Ecclesia bannum et sanguinem, et
Estallagium, et herbagium.
Alibi :
Estalagium panum totum est
Ecclesiæ.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 26 :
Et si quis est hominum de
soka sua, qui habeat Estallagium in burgo, et sit in communitate burgi, si non reddat
ibi consuetudinem Estallagii sui, quam juste reddere debuerit, etc.
Consuetud.
MSS. S. Juliani de saltu in Lingon. :
Nos volons, que leur Esteleige et les
freinchises de leur Esteleige leur soient gardées et tenues, en tele maniere, qu'il ne
les puissent vendre ne mettre hors de leur main, se n'est à lors hoirs de leur propre
cors engendrez.
Perperam
astallagium pro
Estalagium habetur in
Charta ann. 1219. in Probat. Histor. Vergiac. pag. 156. Usatica MSS. Vicecomitatus aquarum
Rotomagi :
Chascun vendeur de poisson en la ville doit le jour 6. d. de son
Estallage : et se il vent en un mesmes estal poisson à plusieurs gens, de chascun homme
le vendeur paie 6. den. d'Estallage, etc. Establage des marchandises,
in
Consuet. Comit. S. Pauli art. 29. 59.
Stallangiarius,
Stallangiator, Qui habet
stallum et locum in publica via tempore
nundinarum. Iter Camerarii Scotici cap. 39. § 63 :
Si Stallangiarii emunt et
vendunt libere in Burgo, etc. Stallangiator,
in Legib. Burgor. Scotic. cap. 40.
58.
Stallarius, Eadem notione. Litteræ Johannis Reg. Fr. ann.
1360. tom. 3. Ordinat. pag. 449 :
Debite implere et exequi volentes magnum
numerorum (numerum)
dictorum mercatorum foraneorum, venditores piscium, mercatores et
Stallarios dicte ville Parisiensis, tam in hallis et supra parvum pontem, etc.
Estallier et harengier,
in Statuto Caroli V. Reg. Fr. ann. 1370. ibid. tom. 5.
pag. 358. Occurrit præterea in Fleta lib. 4. cap. 28. §
13.