![[]](img/image.png)
«
2 stolus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 604c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/STOLUS2
2. STOLUS,
classis, navis, Ugutioni, ex Gr.
στόλος.
Stolus Alexandrinus, in leg. 7. Cod. Th. de Navicular. (13, 5.) Codex Carolinus
Epist. 24 :
Quod sex Patricii, deferentes secum trecenta navigia, simulque et
Siciliensem Stolum, in hanc Romanam urbem absoluti a Regia urbe, ad nos
properant.
Johannes VIII. PP. Epist. 7 :
Cum.... certa relatione
didicerimus Stolum amplissimum in primo ad expugnandum urbem venturum, etc.
Litteræ Senescalli Provinciæ ad Massil. ann. 1337 :
Intelleximus Stolum galearum Regis Aragonum paratum esse proficere.
Ottoboni Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 365 :
Margaritus cum Stolo
Regis Tanclerii, scilicet cum galeis lxxii. et duabus sagitteis et duabus
scurlatis apparuit.
Vetus Inscriptio Pisis, apud Ughellum
tom. 3. pag. 411 :
Anno quo Siculas est Stolus factus ad oras.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quo ultimo
loco pro expeditione navali accipitur, ut et pag. 858. ejusdem tomi et in Annalib. Pisanis
ad ann. 1138. ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stolum, Eodem significatu. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator.
tom. 6. col. 467 :
Postquam vero nostræ galeæ et naves applicuerunt apud Aconem,
habuerunt totum mare in sua virtute ; et Stolum Imperatoris non audebat stare in
mari.
Estol, apud Raimundum Montanerium in Chron. Catalanico Regum Aragon. cap. 186. et alibi
non semel.
Stolium, Eadem notione. Romualdus Salernitanus in Chronico MS :
Alio quoque tempore
prædictus Rex Rogerius misit Salernum Ammiratum suum cum Stolio Suo in Romaniam, qui
invenit maximum Stolium Imperatoris apud caput Maleæ, etc.
Falcandus pag. 648 :
Stephanum quoque Fratrem suum Stolii constituit Admiratum.
Alibi :
Cum enim in partes Hispaniæ Misso Stolio, Masmudorum Rex potentissimus Africam
obsedisset, etc.
Rigordus ann. 1201 :
Ascito sibi Dux Venetiarum sub
juramento, cum suis Venetianis et Stolio.
Charta ann. 1320. ex Tabul. Massil. :
Ante
Januam dum potens Stolium galearum nostrarum inimicos nostros insequeretur.
Litteræ Caroli Reg. Siciliæ ann. 1424. ex eodem Tabul. :
Tempore isto quo hostes
adversarii cum exercitu et Stolio sunt velificantes maria, etc.
Chr. Siciliæ
apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 29 :
Dictus autem Rex Carolus..... transiens
mare cum suo numeroso Stolio galearum, navium, et aliorum lignorum,
etc.
Utuntur Gesta Innocentii III. PP. pag. 49. 69. 129. ubi
perperam
scolium semper editum, Chronicon Augustense anno 1237. Petrus de Vineis
lib. 2. Epist. 31. 32. Epistolæ Bonifacii VIII. aliquot apud Waddingum tom. 3. in Regesto
pag. 5. 8. Albertinus Mussatus lib. 16. pag. 91. etc. Interdum
Stolium usurpatur pro Exercitu terrestri, quomodo Itali
Stuolo dicunt pro quibusvis
copiis militaribus. Chronicon Fossæ-novæ ann. 1185 :
Guillelmus Rex Siciliæ fecit
Stolium maximum per mare et terram. Super Stolium maris ordinavit Capitaneum Comitem
Tancredum, super Stolium terræ fecit Capitaneos Comitem Alduinum et Comitem Richardum de
Cerra, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stoleum, ut
Stolus, in Continuat. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col.
436 :
Destinatum fuit a ducali dominio Stoleum galearum ad partes Sclavoniæ.
![[]](img/image.png)
Extoleum,
Extolium, non semel apud Raphanum de Caresinis in Chron. MS. pro
stolium ann. 1362. 1379. etc. et Andr. Dandulum in Chron. MS. ann. 1312.
Storium, Eodem perinde significatu, Classis. Rogerus Hovedenus pag. 670 :
Eodem die
venit illuc Willelmus.... cum 30. magnis navibus de navigio Regis Angliæ, et erant
pariter in eodem loco de Storio Regis Angliæ centum et sex magnæ naves onustæ viris
bellicosis, etc.
Pag. 692 :
Applicuerunt apud Accon cum majori parte
Storii Regis Angliæ.
Adde Bromptonum pag. 1177. Chronicon Flandr. cap. 82 :
Le roy d'Angleterre avoit fait appareiller une grande Estorée de nef à un sien
port, etc.
Estoire, apud Villharduinum lib. 1 :
Onques plus belles Estoires ne party de nulle part.
Idem lib. 2 :
Il fu envoyés en Surie en message, en une des nés de
l'Estoire.