« »
 
TAURUS 1, TAURUS 2, THAURUS, THORUS, TORO.
[]« 1 taurus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 040c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAURUS1
1. TAURUS,
Qui gregem regit et nunquam vinctus fuit
, in Pacto Legis Salicæ tit. 3. § 8. ubi Lex Salica habet junctus. Idem Pactus § 9 :
Si quis Taurum furaverit, qui de tribus villis communes vaccas tenuerit, etc.
Vide Trespellius. Rursum in eodem Pacto Legis Salicæ § 10 :
Si quis Taurum Regis furaverit, etc.
Id est, taurum qui cum aliis tauris jungitur currui Regio, uti interpretatur Wendelinus. Reges autem nostros boves vel tauros curribus suis junxisse, docet in primis Eginhardus in Vita Caroli M. initio :
Quocumque eundum erat, carpento ibat, quod bubus junctis, et bubulco rustico more agente, trahebatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taurus Albus. Charta ann. 1533. apud Madox Formul. Angl. pag. 151 :
Robertus Wryght et Johannes Anable, executores et assignati sui, invenient seu inveniri facient unum album Taurum, omni anno eorum termini prædicti, tociens quociens contigerit aliquam mulierem generosam, vel aliquas alias mulieres, ex devocione sive voto per ipsas facto, venire ad feretrum gloriosi Regis et Martyris S. Edmundi, ad oblaciones dicti Tauri faciendas.
Taurum immolare solebant qui agebant triumphum. Vide supra Tauroboliare.
Tauri Ingrates. Thwroczius in Andrea Rege Hungariæ cap. 43 :
Misit Cæsari 50. corpora immensorum husonum, et duo millia lardorum, mille Tauros ingrates, i. incrassatos,
Gallis, en graisse, vel engraissez. []
Tauri Liberi Libertas. Charta Walteri de Gant Comitis, apud Edw. Bisseum in Notis ad Uptonum pag. 86 :
Cum...... libertate faldiæ, liberi Tauri, et liberi apri, et cum duobus molendinis, etc.
Ubi liberum taurum, bannalem interpretor, vel quomodo accipitur in Foris Bigorrensibus art. 11. 12 :
Melior villæ Miles verrem habeat, et Monasterium, per pacem securum, non vi inclusum. Sed si in damno fuerit inventus, solute abjiciatur..... Idem dicimus de Militum et Monasteriorum Tauro, et ascensore equarum equo.
Instrumentum ann. 16. Edwardi I. Regis Angl. apud Th. Blount in Nomolexico :
Compertum per Jur. quod Will. de Losa fuit seisitus de libero Tauro habendo in Hamsted, etc. Ideo consideratum est, quod prædictus W. recuperet damna sua, quæ taxantur per Jur. ad iv. s. pro imparcatione ejusdem Tauri, etc.
[]« 2 taurus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 041a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAURUS2
2. TAURUS, Maritus. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 77 :
Si pater sit liber, et mater ancilla, pro libero reddatur occisus :..... videtur autem matris ejus cujuscunque Taurus alluserit.
Ubi alii Codd. habent, matris est cujuscunque, etc. Al. vitulus autem matris est, etc. Vide ibi Thorpium. Lexicon MS. Cyrilli : Ἀταυρώτη, ἀγνὴ, ἄμιϰτος.
[]« Thaurus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THAURUS
THAURUS. Membrana vetus apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 169 :
Ipsi etiam habuerunt inter terras eorum montes et paludes, et ideo semper habuerunt rixas ad invicem, rapinas et incendia ; ex hoc Francigenæ multum fuerant tristes, nolentes ipsis ab hora in horam Thaurum dare.
Hoc fortean est locum, vel sedem dare, mutare, ducta locutione a Thorus, quod proprie stratum, in quo cubatur vel sedetur, significat.
[]« Thorus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 102c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THORUS
THORUS, Deus gentilis. Vide Fret 2. et Thur.
[]« Toro » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORO
TORO, Toronus, Torus, Turo, Turonus, Collis cacuminatus, et rotundus. Charta ann. 1200. tom. 1. Macer. Insulæ Barbaræ pag. 129 :
Non ædificent domum fortalitii in Toro Sachmeriæ.
Charta Cornutiana, edita a Suaresio :
Quæ sepis descendit per regam ante ad viam cavam, sive ad Torum, quæ redit usque ad arcum supradictum.
Will. Tyrius lib. 11. cap. 5 :
Castrum ædificavit, cui quoniam in monte erat excelso admodum et cacuminato, nomen indidit Toronum.
Hist. Hierosolymitana :
Montem proximum, quem vulgo Turonem vocant.
Infra :
Supra Turonem vero, qui urbi vicinus incumbit, civitas Ptolemais nomine, olim sita fuerat.
Et mox :
Collis autem... Turoni propinquus.
Matth. Paris ann. 1188 :
Fecit omnes suos in collem ascendere civitati vicinum, qui eo quod instar turris erectus sit in sublime, et rotundus, Turonus a vulgo nuncupatur.
A Gallico nempe Tourion. Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 98 :
Acconensem obsedit civitatem, in Torono aliquantum eminenti tentoria sua collocando.
Charta Hugon. Ibelini ann. [] 1160. in Tabulario S. Sepulcri :
Dedi.... partem Turonii, quæ superjacet Surdis fontibus.
Historia MS. Bellorum sacrorum vernacula :
Et Salehadin cacha bien demie lieue desci sour un haut Thoron.
Infra :
Et se hierberga sour un Thoron de fors à Acre.
Alia apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 705 :
Li messages trova l'ost au Toron.
Turo. Charta Rogerii Comitis Siciliæ pro Ecclesia Pactensi apud Rocchum Pirrum pag. 386 :
Sicut via scandit sursum ad Turonem altum, qui est supra mare.
Anastasius in Eccles. pag. 148. ubi hæc Theophanis verba, πᾶσαν τὴν παραλίαν ἀϰτήν, vertit, omnes maritimos Toros, id est aggeres, vel monticulos ac colles, uti Latini cubitos Toros dixerunt. Glossæ Lat. Gr. : Torus, ὠλένη. Torum, ὠλένην. Toranus, ὠλένος, τρόφος. Ubi forte legendum Toronus, ὠλένη, ὄρος. Vulcanius retinet Toranus et emendat ὠλενοτρόφος. Priorius vero legit Toranius, vel Torarius, ὠλενοτρόφος, vel potius ὠλενοστρόφος. Vide Salmasium ad Plinium pag. 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Toretus. Charta ann. 1473. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Sextus terminus est situatus juxta quemdam Toretum, etc.
Quæ vox redditur Costeau, Collis, monticulus, in Processu vernaculo ann. 1565. ex iisdem Schedis.
Quidam existimant vocem hanc a Gallis manasse, præsertim vero a Provincialibus, qui una cum Raimundo Sanctægidiano Comite in Terram sanctam profecti sunt ; ita enim montem ab iis appellari observat Columbus in Manuasca lib. 1. n. 5. quod firmatur ex veteri Charta, quæ habetur in Notitia Ecclesiæ Diniensis P. Gassendi pag. 18 :
Quod possit emere seu acquirere hospitium sive locum ad ædificandum, ubicumque voluerit in civitate Dignensi, dummodo extra Torum, seu montem, vel fortalitium, etc.
Sed probabilius est Toronum, vocem esse Chaldæorum, quibus Tor, mons dicitur, aut clivus, ut auctor est Petrus della Valle tom. 2. Epist. 1.