« »
 
TENOR 1, TENOR 2, TENOR 3, TENOR 4, TENOR 5.
[]« 1 tenor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR1
1. TENOR. Constantinus Afric. lib. 1. Pantechn. cap. 1. ubi de medici officio :
Dignos quoque postmodum et ipse doceat, et hæc sine pecunia, et sine Tenore aliquo, futurique meriti emolumento, et indignos ab hac scientia repellere satagat.
Id est, sine mora aliqua. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ad ann. 1162. apud Murator. tom. 6. col. 278 :
Ad pedes domini Imperatoris inermes venerunt, et personas et civitatem, et mobile et immobile, quæ habebant, sine ullo Tenore in potestate Imperatoris posuerunt.
Chronicon Parm. ad ann. 1302. apud eumdem Murator. tom. 9. col. 844 :
Et videns ipse D. Maphæus, quod non poterat resistere dictis adversariis suis, et in instanti sine prælio et sine Tenore deposuit in dicto exercitu dominium civitatis Mediolani et baculum sive matiam sui capitaneatus.
[]« 2 tenor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR2
2. TENOR, Practicis nostris Teneur, Argumentum instrumenti, quod in scripto continetur. Liga Caroli IV. Imp. cum Johanne Franc. Rege ann. 1355. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 452 :
Sic nunc eadem promissa et colligantias.... præsentibus innovamus sub Tenoribus infra scriptis.
Occurrit alibi passim. In Glossario ad calcem tomi 2. Gall. Chr. novæ edit. Tenor, dicitur, Possessio, vel media pro tuenda causa in lite et contentione. Desiderantur loci, quibus hæc definitio fulciatur.
[]« 3 tenor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR3
3. TENOR, in Glossis Lat. Græc. ἰσχύς, τόνος, τάσις, τύπος, δύναμις. Et mox : Hic Tenor, ἡ ὑφή, τάξις. Tenore, περιοχῆς, δυνάμεως. Tenorem, σχέσιν. Adde Glossas Græc. Lat. Papias : Tenor, rectitudo, norma, ordo, lex, conditio posita. Tenor, accentus, a tenendo, id est, regendo sermonem. Johannes de Janua : Tenor, status, pactum, conditio ; Tenor, etiam dicitur accentus ; quia in prolatione una syllaba magis tenetur quam altera. Charta ann. 1239. e Chartulario S. Vandregisili tom. 1. pag. 97 :
Ego Robertus Morel de Vatevilla vendidi et concessi Petro Ivus de Caudebec dimidium arietem redditus et quatuor panes.... annuatim recipiendum de viris religiosis monachis S. Vandregesili...... in die festo S. Vandreg. et B. M. Magdalenæ, sicut alii homines meæ Tenoris,
id est, ni fallor, meæ conditionis, qui idem mecum jus habent.
[]« 4 tenor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR4
4. TENOR, Nostris Taille, dicitur is cui est vox subgravis atque huic concentui, qui Tenor nuncupatur, exsequendo apta. Statuta S. Capellæ Bituric.[] ann. 1407. ex Bibl. Reg. :
Incipiet Chorialis Offertorium, Sanctus et Agnus et Post-communionem in tono sacerdotis Missam celebrantis, nisi sacerdos prædictus sit Tenor, quia tunc altius poterit incipere. Tenour,
in Computo ann. 1413. et seqq. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 962 :
Jehan Tromelin Tenour de la chapelle de Monseigneur, lxx. l. par an. Teneure
ipse concentus appellatur in Poemate de la Rose MS. :
Et chante haut à plaine bouche
Motés, gaudis et Teneure.
P. Carpentier, 1766.
Teneur, in Lit. remiss. ann. 1457. ex Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 176 :
Jehan Ales, que on dit estre corial et Teneur en l'église de Nostre Dame de Chartres, etc.
[]« 5 tenor » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR5
5. TENOR, Sumptus, conservatio, Gall. Entretien. Testam. Beatr. comit. Albon. ann. 1228. ex Cod. reg. 5456. fol. 45. v° :
In valle S. Hugonis decem libræ pro Tenore luminis perpetui unius lampadis.