« »
 
THINA, TINA 1, TINA 2, TINA 3, TYNA.
[]« Thina » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 100b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THINA
THINA, Vas grande ex qualibet materia. Stat. Casimiri III. ann. 1451. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 163 :
Item sal quod datur nobilibus sive claustralibus per dominum regem in Thinis, etc.
Vide Tina 2.
[]« 1 tina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 108a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINA1
1. TINA. Lib. 3. Reg. c. 10 :
Attulit ex Ophir ligna Tina multa nimis, etc.
Ubi editio Gr. ξύλα ἀπελέϰητα, securi non dolata ligna, inquit Eucherius, et ex eo Papias, de quibus Salomon gradus fecit in Domini domo, incognita etiam peritioribus Judæorum. Glossa : Imputribilia, spinosa, in similitudine albæ spinæ Tina candida sunt et rotunda, et invenitur in Bibliis correctis duplex litera i, scilicet Tiina, vel Tina per simplex i. Ita etiam Jo. de Janua, et Auctor Mamotrecti. Vulgat. Thyina.
[]« 2 tina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 108a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINA2
2. TINA, seu Tyna, Vas grande ligneum tam lavationibus quam condendis vinis paratum, quod vocabulum usurpatum a Varrone tradidit Nonius. Nostri etiamnum Tine dicunt. Apitius lib. 4. de re culin. c. 2 :
Rutæ suffundes liquamen, quod satis erit, et olei modicum, et commiscebis in Tina cum pulpis.
Additio ad Willelmum Gemeticensem pag. 317 :
Et aliquando in ipsa solemnitate solebat unam Tinam plenam textis, et thuribulis, et candelabris,... ante altare sanctæ Trinitatis portare, ipsamque pro suis peccatis Deo ibi offerre.
Tina communis, quæ capere potest 20. saumatas racemorum
, in Inventario ann. 1294. e Schedis D. le Fournier. Adde Statuta Massil. lib. 2. cap. 1. § 7. Montis-regalis pag. 312. Vercell. fol. 189. v°. etc. Utuntur etiam Hepidanus de Vita S. Wiboradæ c. 20. Cæsarius lib. 3. c. 47. Acta S. Tyrsi Mart. n. 25. Fortunatus in Vita S. Radegund. c. 17. vetus Charta securitatis apud Brisson. de formul. pag. 647. Joannes Laudensis in Vita Petri Damiani n. 22. Jo. de Burnino Archiep. Viennensis de Stephano Diensi Episcopo, in Vita S. Joan. Episcopi Tragur. pag. 4. Johan. Longinus in Actis S. Stanislai n. 18. etc. Gemma Gemmarum :
Tina, Germ. ein bytte oder ein grosser zuber, ut in balneis utitur. Inde Argentina civitas amenissima in Alsatia, quasi argentea tina, vel tina argenti.
Notit. Decan. eccles. Scafnab. sec. XIV. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 349 :
Tres tonnas, sex buttas cum quinque Tinis, in vulgari dictis Zuber und Standen.
Inde vectis, quo ea vasa deferuntur, dicitur Tinellus. Vide Tinellus 2. et Tineta.
Tinum, Eadem notione. Notæ Tyronis pag. 149 :
Canava, cavea, Tinum, etc.
Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Martii pag. 166 * :
Erat unum magnum Tinum plenum pice liquefacta.
[]« 3 tina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 108a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINA3
3. TINA, Pilei species, in modum forte ac formam Tinæ confecta, cujusmodi fere sunt Clericorum isti pilei, quos Bonnets carrez dicimus. Synodus Sodorensis in insula Manniæ c. 7 :
Statuimus quod omnes Capellani, Diaconi, et cæteri ministri altaris honeste et devote...... non capuciis in capitibus, nec Tinis, vel pileis, aut chirothecis in manibus... ad divinum officium accedant.
[]« Tyna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 219b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TYNA
TYNA, Vas grande, etc. Vide Tina 2.