« »
 
[]« Ursus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRSUS
URSUS, Præstatio Regi Bohemiæ recens dicto fieri solita. Albertus Argentinensis in Chron. pag. 145 :
Collecta enim ibi imposita, quæ Ursus dicitur, et de novo Regi creato debita, apud Bohemos remansit.
Ursum Circumducere. Hincmarus Remensis in Capitul. ad Presbyteros cap. 14 :
Nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre aut cantare præsumat. Nec turpia joca cum urso, vel tornatricibus ante se facere permittat.
Synodus Trullana can. 61 :
Τῷ αὐτῷ δὲ τούτῳ ἐπιτιμίῳ ϰαθυποϐάλλεσθαι δεῖ ϰαὶ τοὺς ἄρϰτους ἐπισυρομένους ἢ τοιαῦτα ζῶα, πρὸς παίγνιον ϰαὶ βλάϐην τῶν ἁπλουστέρων.
Ubi observat Balsamon in ejusmodi ursorum capitibus et corporibus tincturas appendere solitos, dareque passim ex pilis eorum cum tincturis, tanquam phylacteria, ad depellendos morbos, [] atque adeo oculorum fascinos amoliendos. Vide Minator 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ursorum Pastus, inter onera quæ a vassallis suis domini exigebant, recensetur in Charta Dudonis Abbatis Dervensis ex Tabulario ejusd. Ecclesiæ. Vide in Pedatura.